Apocalypse Explained (Tansley) n. 1179

Previous Number Next Number See English 

1179. [Vers. 20] "Exulta super ea, caelum, et sancti apostoli et prophetae." --Quod significet gaudium cordis in caelo et in ecclesia apud illos qui ex Verbo in sapientia ac in intelligentia sunt, constat ex significatione "exultare," quod sit gaudium cordis; ex significatione "caeli," quod sit non modo caelum sed etiam ecclesia, quoniam ecclesia est caelum Domini in terris; ex significatione "apostolorum," quod sint qui ex Verbo docent (de qua [supra], n. 100, 333), inde qui in sapientia sunt; et ex significatione "prophetarum," quod sint qui in doctrina veri ex Verbo sunt, et abstracte ipsae doctrinae (de qua [supra], n. 624), inde qui in intelligentia sunt; nam qui in doctrina ex Verbo sunt, vocantur "intelligentes," illi autem qui docent Verbum, "sapientes." Ex quibus patet quod per "Exulta super illa, caelum, et sancti apostoli et prophetae," significetur gaudium cordis in caelo et in ecclesia apud illos qui in sapientia et in intelligentia sunt. Quod hoc nunc sequatur, est quia ante ultimum judicium, seu antequam Babylonici conjecti sunt in infernum, ac sic mundus spirituum ab illis liberatus fuit, intercepta est lux ex qua angelis fuit sapientia et intelligentia; quod lux illa intercepta sit, et per id angeli paulum obumbrati fuerint, fuit propter conjunctionem Babyloniorum cum angelis ultimi caeli; aliter quando dejecti sunt. (De qua re videantur quae in opusculo De Ultimo Judicio ex visis et auditis relata sunt.)

[2] (Continuatio.) (2.) Quod tamen Dominus provideat ut homo per illa quae inde suae religionis facit, possit reformari et salvari. --In universo terrarum orbe, ubi est religio, sunt duo qui faciunt illam, qui sunt Deus et homo, nam conjunctio erit; et sunt duo quae faciunt conjunctionem, amoris bonum, et fidei verum; amoris bonum est a Deo immediate, fidei verum etiam est a Deo, sed mediate; amoris bonum est per quod Deus ducit hominem, et fidei verum est per quod homo ducitur: hoc idem est cum illis quae supra dicta sunt: fidei verum apparet homini sicut suum, quia est ex illis quae ipse sibi sicut a se comparat. Deus ergo Se conjungit homini per amoris bonum, et homo se conjungit Deo sicut ex se per fidei verum. Quia talis conjunctio est, ideo Dominus Se comparat cum Sponso et Marito, et ecclesiam comparat cum sponsa et uxore. Dominus continue cum pleno amoris bono influit; attamen non potest conjungi homini in pleno fidei vero, sed solum in illo quod est apud hominem, et hoc est varium: hoc potest dari plenius apud illos qui ibi sunt ubi est Verbum, sed minus plenum apud illos qui ibi sunt ubi non est Verbum; sed usque apud hos et apud illos variatur plenitudo secundum scientiam et simul vitam secundum illam; inde est quod dari possit major apud illos quibus non est Verbum quam apud illos quibus est Verbum.

[3] Conjunctio Dei cum homine, et conjunctio hominis cum Deo, docetur in binis tabulis quae scriptae sunt digito Dei, quae vocuntur "tabulae foederis," "testimonium," et "lex;" in una tabula est Deus, in altera est homo. Hae tabulae sunt apud omnes gentes apud quas est religio; ex prima tabula sciunt quod Deus sit agnoscendus, sit sanctificandus, et sit colendus: ex altera tabula sciunt quod non furandum sit manifeste nec clandestine per artes, non adulterandum, non occidendum manu nec odio, non false testandum coram judice nec coram mundo, et quoque quod non volendum illa. Homo ex sua tabula scit mala quae fugienda sunt; et quemadmodum scit illa et fugit illa sicut a se, ita Deus conjungit hominem Sibi, et dat ei ex sua tabula agnoscere Se, sanctificare Se, et colere Se, et quoque dat ei non velle mala, et quoque dat cognoscere vera in amplitudine, sicut non vult mala. Ita binae illae tabulae apud hominem se conjungunt, et ponitur tabula Dei super tabula hominis, et sicut una mittitur in arcam, super qua est propitiatorium, quod est Dominus, et super propitiatorio duo cherubi, quae sunt Verbum et quae ex Verbo, in quo loquitur Dominus cum homine, sicut cum Mose et Aharone inter cherubos.

[4] Quoniam nunc conjunctio Domini cum homine, et hominis cum Domino, est per illa, patet quod unusquisque qui scit illa, et vivit secundum illa, non solum ex lege civili et morali sed etiam ex lege Divina, salvetur; ita quisque in sua religione, sive Christianus sit, sive Mahumedanus, sive Gentilis. Et quod plus est, homo qui vivit illa ex religione, tametsi in mundo nihil scit de Domino, nec aliquid plus ex Verbo, in eo statu est quoad suum spiritum ut velit sapere; quare is post mortem informatur ab angelis, et agnoscit Dominum, et recipit vera secundum affectionem, ac fit angelus. Quisque talis est sicut homo qui infans moritur; ille enim a Domino ducitur, et per angelos educatur. Illi quibus nullus cultus fuit, ex ignorantia, quia nati in tali loco, etiam post mortem informantur sicut infantes, et secundum vitam suam civilem et moralem recipiunt media salvationis: vidi tales, et apparuerunt primum sicut non homines, et postea vidi illos ut homines, et audivi illos ex praeceptis decalogi sane loquentes; tales informare est angelicum gaudium intimum. Ex his nunc patet quod Dominus provideat ut omnis homo possit salvari.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church