1193. [Vers. 24.] "Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est." --Quod significet violentiam ab illis illatam omni vero et inde bono Verbi, constat ex significatione "sanguinis," quod sit Divinum Verum, et in opposito sensu violentia Divino Vero illata (de qua [supra], n. 329, 476, 748); ex significatione "prophetarum," quod sint illi qui in veris doctrinae ex Verbo sunt, et in sensu abstracto vera doctrinae (de qua [supra], n. 624 [b-e], (1)999); ex significatione "sanctorum," quod sint illi qui in Divinis veris ex Verbo sunt, et in sensu abstracto Divina vera ibi (de qua [supra], n. 204, 325 [a], 973); et ex significatione "inveniri in ea," quod sit quod violentia illis illata [sit] ex doctrina et religioso, quae per "Babylonem" intelliguntur. Ex quibus patet quod per "sanguinem prophetarum et sanctorum inventum in illa," significetur violentia ab illis illata omni vero et inde bono doctrinae (2)ex Verbo.
[2] (Continuatio.) [De Usibus.] Nunc aliquid dicetur de usibus, per quos homini et angelo est sapientia. Amare usus non aliud est quam amare proximum; usus in spirituali sensu est proximus. Hoc videri potest ex eo, quod quisque alterum amet non ex facie et corpore ejus, sed ex voluntate et intellectu ejus; amat illum qui vult bene et intelligit bene, et non amat illum qui vult bene et intelligit male, nec qui intelligit bene et vult male; et quia homo ex illis amatur et non amatur, sequitur quod proximus sit id ex quo unusquisque est homo, et hoc est spirituale ejus. Siste decem viros ante oculos tuos, ut eligas unum ex illis tibi consocium in munere aut in negotiatione; nonne primum exploras illos, et eligis illum qui proxime tibi usui est? quare hic prae reliquis est tibi proximus et amatur. Aut adi decem virgines, ut eligas unam tibi in uxorem; annon primum exploras qualis una et qualis altera est, ac si consentit despondes tibi illam quae tui amoris est? haec tibi est proxima prae reliquis. Si diceres tecum, "Omnis homo est mihi proximus, ac ideo indistincte amandus," tunc posset homo diabolus aeque amari ac homo angelus, ac meretrix aeque ac virgo. Quod usus sit proximus, est quia omnis homo non ex voluntate et intellectu solis aestimatur et amatur, sed ex usibus, quos ex illis praestat aut praestare potest: inde homo usus est homo secundum usum, et homo non usus est homo non homo: de hoc enim dicitur non est utilis ad quicquam; is tametsi toleratur in civitate in mundo, dum ex suo vivit, usque post obitum, dum fit spiritus, ejicitur in desertum.
[3] Homo itaque est qualis ille est usus. Sed usus sunt multiplices; in genere sunt caelestes et sunt infernales. Usus caelestes sunt qui inserviunt ecclesiae, patriae, societati et concivi, magis et minus, ac propius et remotius, propter illos ut fines; at usus infernales sunt, qui solum inserviunt sibi et suis; et dum ecclesiae, patriae, societati et concivi, non est propter illos ut fines, sed propter se ut finem: quisque tamen debet prospicere sibi et suis necessitates et requisita vitae ex amore, sed non ex amore sui.
[4] Quando homo primo loco amat usus faciendo illos, et secundo loco amat mundum et semet, tunc illud est spirituale et hoc est naturale ejus, ac spirituale dominatur, et naturale servit: inde patet quid spirituale est, et quid naturale. Hoc intelligitur per Domini verba apud Matthaeum, "Quaerite primo regnum (1)caelorum, et justitiam ejus, et..omnia adjicientur vobis" (vi. 33):
"regnum caelorum" est Dominus et Ipsius ecclesia, et "justitia" est bonum spirituale, morale et civile; ac omne bonum, quod ex amore illorum fit, est usus: quod tunc "adjicientur omnia," est quia dum usus est primo loco, Dominus, ex quo est omne bonum, est primo loco et dominatur, ac dat quicquid ad aeternam vitam et felicitatem conducit; nam, ut dictum est, omnia Divinae providentiae Domini apud hominem spectant aeternum; "omnia, quae adjicientur," ibi dicuntur de cibo et de veste, quia per "cibum" etiam intelligitur omne internum quod nutrit animam, et per "vestem" omne externum quod, sicut corpus, induit illam; omne internum se refert ad amorem et sapientiam, et omne externum ad opulentiam et eminentiam. Ex his nunc patet quid intelligitur per amare usus propter usus, et quinam usus sunt ex quibus homini sapientia, ex qua et secundum quam est cuivis eminentia et opulentia in caelo.