Apocalypse Explained (Tansley) n. 1212

Previous Number Next Number See English 

1212. "Et parvi et magni"- Quod significet omnes qui in veris et bonis sunt in omni gradu, constat ex significatione "parvorum," quod sint qui parum in veris et bonis sunt; et ex significatione "magnorum," quod sint qui multum in illis: quid porro significatur per "parvos et magnos," videatur (supra) (n. 696(a), 836).

[2] (Continuatio (de Regno Vegetabili; hic de Origine et de Anima).) (6.) Quod sit eadem origo et inde anima utrisque, animalibus et vegetabilibus, cum sola differentia formarum in quas fit influxus.- Quod origo animalium, quae etiam est anima illorum, sit affectio spiritualis, qualis est homini in naturali ejus, supra est ostensum: quod etiam eadem sit origo Vegetabilium, Patet imprimis ex Vegetabilibus in caelis; ut quod appareant ibi secundum affectiones angelorum, et quoque quod repraesentent illas, usque adeo ut angeli in illis, sicut in suis typis, Videant et cognoscant suas affectiones, quales sunt; et quoque quod mutentur secundum illas, sed hoc fit extra societates: sola differentia est quod affectiones appareant formatae in animalia a spirituali in mediis ejus, et quod appareant formatae in vegetabilia in ultimis ejus, quae sunt terrae ibi; nam spirituale a quo, in mediis est vivum, in ultimis autem est non vivum; spirituale in ultimis non plus retinet a Vivo, quam ut producat instar vivi; paene sicut in corpore humano, in quo ultima ejus, quae producuntur a spirituali, sunt cartilagines, ossa, dentes et ungues, in quibus vivum, quod est ex anima, terminatur.

[3] Quod anima vegetativa sit ex eadem origine ex qua anima bestiarum terrae, avium caeli et piscium maris, in prima intuitione apparet sicut quod non ita sit, ex dissito quod unum vivat et alterum non vivat; sed usque id manifeste patet ex animalibus et simul vegetabilibus visis in caelis, et quoque ex animalibus et simul vegetabilibus visis in infernis: in caelis apparent animalia pulchra, et consimilia vegetabilia; in infernis autem animalia noxia, et consimilia vegetabilia; et cognoscuntur angeli et spiritus ex apparentiis animalium, et consimiliter ex apparentiis vegetabilium: plenaria est concordantia cum affectionibus illorum; immo talis est concordantia, ut animale possit mutari in concordans vegetabile, ac vegetabile in concordans animale.

[4] Angeli caeli sciunt quid affectionis repraesentatur in uno et in altero; et audivi, et quoque percepi, quod simile sit. Datum etiam est mihi manifeste cognoscere correspondentiam non modo animalium, sed etiam vegetabilium, cum societatibus caeli et cum societatibus inferni, ita cum affectionibus illarum, nam societates et affectiones in mundo spirituali unum faciunt. Ex eo est quod in Verbo multis in locis nominentur "horti," "luci," "silvae," "arbores," tum "plantae" Varii generis, et quod ibi significent spiritualia secundum origines suas, quae omnes se referunt ad affectiones.

[5] Differentia itaque vegetabilium in mundo spirituali et in mundo naturali est, quod in mundo spirituali existant momento secundum affectiones angelorum et spirituum ibi, tam semina quam egerminationes; in mundo autem naturali est origo illorum insita seminibus, ex quibus quotannis exsurgunt. Praeterea duo Naturae propria sunt, tempus et inde successivum, ac spatium et inde extensivum; at illa non dantur in mundo spirituali ut propria ejus; sunt ibi apparentiae statuum vitae illorum; inde quoque est quod ex terris ibi, quae ex spirituali origine sunt, vegetabilia momento enascantur, et quoque momento disparentur; quod tamen solum fit quando angeli discedunt, sed quando non discedunt perdurant. Hoc discrimen est inter vegetabilia in mundo spirituali, et inter vegetabilia in mundo naturali.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church