122. "Ecce futurum ut conjiciat ex vobis diabolus in custodiam." - Quod significet quod qui in falsis ex malo sunt aggressuri deprivare illos omni vero ex Verbo, constat ex significatione "conjicere in custodiam," cum de illis qui in affectione veri spirituali sunt, quod sit conari et aggredi deprivare veris ex Verbo (de qua sequitur); et ex significatione "diaboli," quod sint inferna quae sunt in malo et inde falsis (de qua supra, n. 120). Quod "conjicere in custodiam," cum de illis qui in affectione veri spirituali sunt, sit conari et aggredi deprivare veris ex Verbo, est quia vera sunt sicut in custodia aut in carcere cum falsa irrumpunt; et quamdiu haec sub intuitione sunt, vera non possunt apparere, minus in libertatem emitti: illi qui in affectione veri spirituali sunt, qui sunt qui amant vera quia vera sunt, in tali carcere toties detinentur quoties non intelligunt Verbum, et tamen volunt intelligere; falsa quae captivant, exsurgunt ab inferno in naturalem hominem, quando dominantur ibi jucunda amoris sui et mundi, haec enim jucunda sunt origines omnium malorum et inde falsorum (videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 65-83).
[2] Hoc in spirituali sensu intelligitur per "conjici a diabolo in custodiam;" diabolus enim quia est infernum, et ex inferno omne malum exsurgit, et ejus influxus est in naturalem hominem et non in spiritualem, ideo afficit omnes qui in illorum amorum jucundis sunt, et hos sibi subjicit et facit turbam suam; nam omnes qui in infernis sunt, in malis et inde falsis ex amoribus sui et mundi sunt. (Videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 551-565: sed quod jucunda illorum amorum vertantur in correspondentia, quae qualia sunt, videatur etiam ibi, n. 485-490.) Haec conjectio in custodiam a diabolo describitur in Verbo per quod Judaei et mali persecuturi sint discipulos Domini, illos probris affecturi et occisuri; nam per "discipulos Domini" intelliguntur omnes qui in veris ex bono sunt, ita qui in veris ex Domino; et cum illi per "discipulos Domini" intelliguntur, etiam in sensu abstracto a personis, qui sensus est ipse sensus spiritualis Verbi, intelliguntur ipsa vera et bona quae ex Domino per Verbum Ipsius. (Quod per "duodecim discipulos Domini" intelligantur omnia fidei et amoris in complexu, ita omnia vera et bona ecclesiae, videatur n. 2129, 3354, 3488, 3858, 6397; quod Verbum in caelo intelligatur abstracte a personis, supra, n. 99, 100.)
[3] Qui novit quod per "discipulos Domini" intelligantur omnes qui in veris ex bono a Domino sunt, et in sensu abstracto ipsa vera ex bono, et quod per "conjectionem illorum in custodiam a diabolo "intelligatur conatus illorum qui in falsis ex malo sunt deprivandi illos veris, ac in sensu abstracto a personis detentio et captivatio verorum a falsis, ut supra, illi intelligere possunt quid in utroque sensu significatur in sequentibus his locis: -
"Injicient in vos manus et persequentur vos, tradentes vos in synagogas et custodias... propter nomen meum" (Luc. xxi. 12);
quod "propter nomen Domini" significet propter bona amoris et vera fidei ab Ipso, videatur supra (n. 102). "Tunc tradent Vos in tribulationem, et occident vos, et eritis odio habiti propter nomen meum (Matth. xxiv. 9, 11);
"Tradent vos in synedria et in synagogas, et flagellabunt Vos propter Me" (Matth. x. 17, 18; Marc. xiii. 9);
"Ecce mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas, et ex illis occidetis et crucifigetis, et ex illis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini ab urbe in urbem" (Matth. xxiii. 34);
"Homo paterfamilias plantavit vineam... et locavit agricolis... Cum appropinquavit tempus fructuum, misit servos suos ad agricolas, ut acciperet fructus ejus; sed apprehendentes agricolae servos unum ceciderunt virgis, alterum occiderunt, alium lapidarunt. Iterum misit alios servos, sed fecerunt iis similiter. Tandem misit ad eos Filium suum;... sed agricolae Videntes Filium, dixerunt inter se, Hic est heres, Venite, occidamus Ipsum, et possideamus hereditatem lpsius. Et apprehendentes Ipsum, ejecerunt extra vineam, et occiderunt" (Matth. xxi. 33-44);
"Dixit Sapientia Dei, Mittam ad illos prophetas et apostolos. et ex illis occident et persequentur" (Luc. xi. 49). (Quod per "prophetas" in verbo intelligantur docentes vera, et in sensu abstracta personis doctrina veri, videatur n. 2534, 7269; et quod similia per "apostolos," supra, n. 100.) "Beati cum probris affecerint vos, et persecuti fuerint, dixerintque omne verbum malum contra vos mentientes, propter Me; gaudete et exultate, quoniam merces vestra multa in caelis; sic enim persecuti sunt prophetas, qui ante Vos" (Matth. v. (1)11, 12);
"Beati cum odio habuerint vos homines, et cum separaverint, et probro affecerint, et ejecerint nomen vestrum sicut malum, propter Filium hominis;... secundum hoc faciebant prophetis patres eorum" (Luc. vi. 22, 23).
[4] Simile quod in his locis, significatur etiam per verba Domini, quod secuturi Ipsum et portaturi crucem suam, in his sequentibus: -
"Jesus dixit discipulis suis, Si quis vult post Me venire, abneget semet ipsum, et tollat crucem suam, et sequatur Me" (Matth. xvi. 24; Marc. viii. 34);
"abnegare se ipsum" est rejicere mala quae ex proprio. "Qui non portat crucem suam, et venit post Me, non potest meus esse discipulus" (Luc. xiv. 27);
Jesus dixit ad adoiescentem divitem, "Unum tibi deest; abi, vende quaecunque habes,... et veni, sequere Me, portans crucem" (Marc. x. 21);
per hoc in sensu spirituali intelligitur, quod rejecturus esset falsa quae erant doctrinae Judaicae, et accepturus doctrinam veri a Domino, et quod subiturus impugnationes et tentationes a falsis; quare falluntur qui credunt quod qui Dominum volunt sequi vendituri sint sua bona, et passuri crucem. Quoniam Dominus erat ipsum Divinum Verum, quod (apud Johannem, cap. i. 1-3, 14) vocatur "Verbum," ideo per quod Dominus passus sit Se flagellari et crucifigi, significatur quod a Judaeis ita factum sit cum Divino Vero quod in Verbo. (Quod omnia quae de Passione Domini apud Evangelistas memorantur, involvant et significent quod Judaei ita Divinum Verum tractaverint, videatur supra, n. 83.) Quare dicit Dominus, "Mementote sermonis mei... si Me persecuti sunt, etiam vos persequentur" (Joh. xv. 20).
[5] Quod Judaei in specie intelligantur per "diabolum" qui conjecturus esset discipulos Domini in custodias, et quod in genere intelligantur omnes "qui se Judaeos vocant et non sunt, sed synagoga satanae" (secundum ea quae supra, n. 119, 120, allata sunt), patet a Domini verbis apud Johannem, "Loquelam meam non cognoscitis, quia non potestis audire sermonem meum; vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere; ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia non veritas in eo; cum loquitur mendacium, ex proprio loquitur, quia mendax est et pater ejus" (viii. 43, 44). Quod ab initio fuerint contra vera, et in falsis ex malo, significatur per quod pater eorum esset "homicida ab initio," et "non veritas" sed "mendacium" in eo; "homicida" est destructor veri ecclesiae, et "pater" sunt priores. (De gente Judiica qualis fuerat et quoque hodie est, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 248. Quod per "vinctos in carcere" significentur qui in falsis ex malo, in Arcanis Caelestibus, n. (1)4958, 5096. Quod per "(1)vinciri in carcere" significetur detineri et separari a veris, n. 5037, (5038,) 5083, 5086, 5096; et quoque quod tentari, n. 5037, 5038.)
[6] Quod Judaei tales fuerint ut nunc descriptum est, erat quia in amore sui et mundi fuerunt prae aliis gentibus; et qui tales sunt, cum legunt Verbum omnia applicant suis amoribus; et Judaei imprimis, quia toties nominati sunt. Similiter fit cum aliis qui in illis amoribus sunt; nam is amor qui dominatur, mentem legentis vertit solum ad illa quae favent ei: amor enim est quasi ignis, ex quo lucent illa quae lavent; cetera vel praetereuntur sicut non visa, vel trahuntur in partes per sinistram explicationem, et sic falsificantur. Hi et illi infestant eos qui in affectione veri spirituali, et intelliguntur per "diabolum," qui illos qui ab ecclesia Domini sunt "injicit in custodiam;" ex his enim e mundo spirituali influunt omnia falsa apud illos qui desiderant vera, quae illos tenent quasi vinctos in carcere: intelliguntur etiam per eos de quibus Dominus dicit, "In custodia fui et non visitastis Me" (Matth. xxv. 43).