1226. "Et dixit mihi, Haec verba vera sunt Dei."- Quod sit quod sint ex Domino, qui Verbum et qui Veritas, constat ex eo, quod omnia vera Dei sint ex Domino, et quod inde Dominus dicatur Verbum, quod est Divinum Verum (Joh. i. 1, 2, 14), et quod Se dicat Veritatem (Joh. xiv. 6).
[2] (Continuatio (de Omnipraesentia et Omniscientia).) (7.) Quod omnipraesentia et omniscientia Domini etiam a creatione universi comprehendi possint, universum enim ab Ipso ita creatum est ut Ipse sit in primis et in ultimis, ac in centro et in peripheriis, et quod usus sint in quibus est.- Quod ita sit, patet a creatione universi, a vita hominis, et ab essentia usuum. Creatio Universi non alibi melius quam ex typis in caelis potest videri; ibi creatio est perpetua et instantanea; nam in mundo spirituali momento existunt terrae, et super illis horti paradisiaci, et in his arbores plenae fructibus, et quoque arbusta, flores et plantae omnis generis; quae dum a sapiente lustrantur, inveniuntur esse correspondentiae usuum, in quibus sunt angeli, quibus pro mercede dantur. Iisdem etiam donantur domus plenae utensilibus et decoramentis secundum usus; dantur etiam illis vestes secundum usus, similiter cibi edules et sapidi secundum usus; praeterea conversationes jucundae, quae etiam sunt usus, quia recreationes: omnia illa dantur gratis, sed usque propter usus quos praestant. Verbo, universum caelum est plenum usibus, adeo ut illud vocandum sit ipsum regnum usuum.
[3] Vicissim, illi qui non faciunt usum mittuntur in inferna, ubi a judice adiguntur ad operas; et si renuunt, non datur illis cibus, nec vestis, nec lectus pro solo, et subsannantur a sociis sicut servi ab heris; etiam permittitur a judice ut illorum mancipia sint; et si abducunt alios ab operis, graviter puniuntur. Hoc et illud fit usque dum adacti sunt. llli autem qui non possunt adigi, ejiciuntur in deserta, ubi illis cottidie frustum panis datur, et aqua pro potu, et habitant solitarii in mapaliis, vel in speluncis; et quia non usus praestant, terrae, ubi sunt ita steriles sunt, ut raro conspiciatur caespes super quo gramen. In desertis et in infernis vidi plures ex nobili prosapia, qui in mundo se dederunt otio, et ambiverunt officia, et quoque functi sunt illis, non propter usus, sed propter honores aut lucra, quae solum illis usus fuerunt.
[4] Usus quos praestant in caelis, ac operae quas faciunt in infernis, sunt quoad partem similes illis qui fiunt in mundo; sed usque plerique usus sunt spirituales, qui naturali lingua describi nequeunt, et quod saepe miratus sum, non cadunt in ideas naturalis cogitationis; tale est spirituale in permultis. Ex creatione perpetua et instantanea omnium in caelis videri potest ut in typo creatio totius mundi cum ejus telluribus, quod in his nihil creatum sit nisi ad usum; in communi, unum Naturae regnum pro altero; regnum minerale pro regno vegetabili, hoc pro regno animali, atque hoc et illud pro humano genere, ut hoc inserviat Domino ad faciendum usus proximo.
[5] Ex Vita Hominis,- quae si lustratur a creatione omnium in illo, non invenietur pars quae non sit usui; non fibra et vasculum in cerebris, in organis sensuum, in musculis, inque aliquo viscere thoracis et abdominis, et in reliquis, quae non sit propter usum in communi et in singulari, ita quae propter se, sed propter omnia et consocia; ipsae formae majores, quae vocantur membra, sensoria, motoria, viscera, ex fibris et vasis contextae et organizatae. sunt omnes ex usu, in usu et ad usum formatae, adeo ut simpliciter vocari possint usus, ex quibus totus homo contextus et formatus est; (unde) apparet manifeste quod origo illorum non aliunde sit quam ex usu, et quod non aliud finis illorum quam usus.
[6] Quod omnis homo similiter ad usum creatus ac natus sit, patet manifeste ex omnium usu in illo, et ex statu ejus post mortem, quod si non usum praestat, tam vilis habeatur ut dejiciatur in infernales carceres, vel in loca deserta. Quod homo natus sit ut sit usus, manifestat etiam vita; nam homo qui vitam ex amore usus habet prorsus alius est quam qui vitam ex amore otii; per vitam ex otio intelligitur etiam vita ex sola conversatione, et ex comessatione, et ex ludicris. Vita amoris usus est vita amoris publici, et quoque amoris proximi, et quoque est vita amoris Domini, nam Dominus facit usus homini per hominem; inde vita amoris usus est Divina spiritualis, quare omnis qui amat bonum usum, et ex amore ejus facit illum, amatur a Domino, et cum gaudio recipitur in caelo ab angelis: at vita amoris otii est vita amoris sui et mundi, et inde est illa vita mere naturalis; non continet cogitationes, sed diffundit illas in omne vanum, et per id avertit hominem a jucundis sapientiae, ac immergit illum jucundis solius corporis et mundi, cum quibus cohaerent mala; quare post mortem in societatem infernalem, cui se addixit in mundo, demittitur, et ibi ad operandum vi famis ac penuriae cibi cogitur. Per usus in caelis et in terris intelliguntur ministeria, functiones, studia vitae, operae, famulitia varia, labores, proinde omnia quae opposita sunt otio et ignaviae.
[7] Ab Essentia Usuum.- Essentia usuum est bonum publicum. Per bonum publicum in communissimo sensu apud angelos {1}intelligitur bonum totius caeli, in minus communi bonum societatis, et in particulari bonum concivis. Apud homines autem essentia usuum in communissimo sensu est bonum totius generis humani, tam spirituale quam civile; in minus communi bonum patriae, in particulari bonum societatis, et in singulari bonum concivis; et quia illa bona faciunt essentiam illorum, est amor vita illorum, quoniam omne bonum est amoris, et amori inest vita: in hoc amore est unusquisque qui delectatur usu in quo est propter usum, sive sit rex, sive sit magistratus, sive sacerdos, sive minister, sive dux, sive negotiator, sive operarius. Quisque qui usu functionis suae propter usum delectatur, is amat patriam et cives; sed qui non delectatur illis propter usus, sed solum facit illos propter se, solum honorem et solas opes, ille non corde amat patriam et cives, sed modo se et mundum. Causa est, quia nemo a Domino potest teneri in amore proximi nisi in aliquo amore erga publicum sit; et nemo in illo est, nisi qui est in amore usus propter usum, seu in amore usus ex usu, ita ex Domino.
[8] Nunc quia omnia et singula in principio in mundo creata sunt ad usum, et quoque omnia in homine formata sunt ad usum, ac Dominus ex creatione spectavit omne genus humanum ut unum Hominem, in quo unusquisque similiter sit usui, seu usus, et quia Ipse Dominus est Vita istius hominis, ut supra dictum est, patet quod universum ita creatum sit ut Dominus sit in primis et in ultimis, ac in centro et in peripheriis, hoc est, in medio omnium, et quod usus sint in quibus est. Ex his quoque omnipraesentia et omniscientia Domini comprehendi potest.