1229. "Et dixit mihi, Vide ne."- Quod significet cognitionem quod non Deus sed angelus esset, constare potest absque explicatione, nam dixit, "Vide ne;" nempe, quod non sit Deus sed angelus, coram quo non procidendum est, seu qui non adorandus. (Continuatio.) (De Divino Amore et de Divina Sapientia.) Actum est de Attributis Divinis, quae sunt Infinitas, Aeternitas, Providentia, Omnipotentia, Omnipraesentia et Omniscientia; sequitur ut nunc agatur de Divino Amore et de Divina Sapientia, ex quibus vita omnium, de qua praedicantur illa; sed ut haec duo essentialia omnium distincte percipiantur, in hoc ordine de illis agetur. Primum de Divino Amore:-
(1.) Quod in mundo parum comprehendatur quid amor, cum tamen est ipsa vita hominis, (2.) Quod Dominus solus sit Ipse Amor, quia Ipsa Vita, et quod homo et angelus sit modo recipiens. (3.) Quod vita, quae est amor, non detur nisi in forma, et quod illa forma sit forma usuum in omni complexu. (4.) Quod talis forma sit homo in particulari et in communi, et quod in tali forma sit caelum, et quoque quod in tali sit mundus. (5.) Quod usuum sint genera et species, et specierum differentiae in infinitum, et quoque quod usuum sint gradus. (6.) Quod tot sint affectiones quot sunt usus, et quod inde affectionum sint genera et species, ac specierum differentiae in infinitum, et quod affectionum sint gradus. (7.) Quod quaelibet affectio usus in se sit homo, secundum quale et quantum ejus. (8.) Quod quilibet usus suam vitam trahat a communi bono, et quod ex illo influat, ac det necessaria, utilia, ac jucunda vitae. (9.) Quod quantum homo est in amore usus, tantum sit in Domino, ac tantum amet Ipsum et proximum, et tantum sit homo. (10.) Quod vis activa usuum secundum nexum in suo ordine producat calorem vitalem, qui in homine percipitur ut amor. (11.) Quod ille manifestetur per quod homo hoc vel illud velit, aut per quod hoc vel illud sit ei bonum aut non bonum, et tandem per jucundum. (12.) Quod omnia in homine per amorem et ejus calorem a Domino formata sint, tum crescant, et teneantur in nexu. (13.) Quod homo non sciat quid affectio, et minus quod tot variae affectiones sint quot homines in mundo nati sunt, et quot nascentur in aeternum, ita quod infinitae sint. (14.) Quod homo non sciat aliter quam quod cogitatio sit, cum tamen est affectio. (15.) Et quod nec sciat quod vita aeterna ei sit secundum affectionem usus.