1232. Nam testimonium Jesu est spiritus prophetiae."- Quod significet quot agnitio Domini et conjunctio cum Ipso sit vita omnis doctrinae ex Verbo, constat ex significatione "testimonii Jesu," quod sit agnitio Divini Domini et receptio Divini Veri ab Ipso (de qua mox supra, n. 1230), ita quoque conjunctio cum Domino, nam per agnitionem Ipsius et per receptionem Divini Veri ab Ipso fit conjunctio; et ex significatione "spiritus prophetiae," quod sit vita omnis doctrinae ex Verbo; per "spiritum" significatur vita, quia intelligitur Spiritus sanctus, qui est Divinum procedens a Domino, ac Divinum id procedens est ipsa vita hominis, et per "prophetiam" significatur doctrina ex Verbo: (quod "prophetia " significet doctrinam ex Verbo, videatur (supra,) n. 624(b-d), {1}999:) quod "testimonium Jesu sit spiritus prophetiae," significet quod agnitio Domini et conjunctio cum Ipso sit vita omnis doctrinae ex Verbo; et quod per "spiritum prophetiae" intelligatur Spiritus sanctus, qui quod ille testetur de Domino, et inde doctrina, patet ex Domini verbis apud Johannem, Jesus dixit, "Quando venerit Paracletus, quem Ego missurus sum vobis a Patre, Spiritus veritatis,... ille testabitur de Me; etiam vos testabimini" (xv. 26, 27):
per "Spiritum veritatis," qui alibi etiam vocatur Spiritus sanctus, intelligitur Divinum procedens a Domino, et per "testimonium" ejus intelligitur illustratio, praedicatio, confessio, agnitio; et per "discipulos," qui etiam testarentur, significantur omnes qui agnoscunt et recipiunt Dominum.
CAPUT XX. EXPLICATIO. (CONTENTA VERSUUM SINGULORUM.) PER "DRACONEM" INTELLIGUNTUR OMNES IN CHRISTIANO ORBE REFORMATO, QUI DOMINUM NON IMMEDIATE ADEUNT, ET QUI NON FUGIUNT MALA UT PECCATA. QUOD REMOTI SINT OMNES QUI TALES FUERUNT (vers. 1-3). QUOD EX INFERIORE TERRA SUBLATI IN CAELUM SINT, QUI IBI RECONDITI, PROPTER DRACONEM, NE SEDUCERENTUR (vers. 4-6). QUOD POSTEA ILLI SOLUTI, UT DETEGERENTUR QUI MODO IN CULTU EXTERNO ET NON ALIQUO INTERNO FUERUNT; QUI PERIERUNT (vers. 7-9). QUOD POSTEA OMNES ILLI QUI PER "DRACONEM" INTELLIGUNTUR, DAMNATI SINT (vers. 10). QUOD INFERNA IN ORDINEM REDACTA SINT, UT EX OPPOSITO CORRRSPONDERENT NOVO CAELO; SED SOLUM ILLI QUI POST ADVENTUM DOMINI VIXERUNT (vers. 11-15).