Apocalypse Explained (Tansley) n. 181

Previous Number Next Number See English 

181. EXPLICATIO. VERSUS 1-6. "Et Angelo In Sardibus Ecclesiae scribe: Haec dicit habens septem spiritus Dei et septem stellas: Novi tua opera, quod nomen habeas quod vivas, et mortuus es. Esto vigilans, et confirma reliqua quae moritura, non enim inveni tua opera plena coram Deo. Memento igitur quomodo acceperis et audieris, et observa, et resipisce: si ergo non vigilaveris, veniam super te tanquam fur, et nescies qua hora veniam super te. Habes pauca nomina etiam In Sardibus, quae non inquinaverunt vestimenta sua, et ambulabunt Mecum in albis, quia digni sunt. Vincens, is vestietur in vestimentis albis, et non delebo nomen ejus e libro vitae, et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram angelis Ejus. Habens aurem audiat, quid Spiritus dicit ecclesiis." 1. "Et Angelo in Sardibus Ecclesiae scribe," significat illos qui moralem vitam agunt, sed non spiritualem, quia parvi pendunt cognitiones spiritualium, et inde intelligentiam et sapientiam (n. 182): "haec dicit habens septem spiritus Dei" significat Dominum ex quo omnia vera caeli et ecclesiae (n. 183); "et septem stellas," significat a quo omnes cognitiones veri et boni (n. 184); "Novi tua opera," significat illa quae eorum vitae sunt (n. 185); "quod nomen habeas quod vivas et mortuus es," significat quale cognitionis, quod putent se vivos esse, quia moralem agunt vitam, cum tamen mortui sunt (n. 186). 2. "Esto vigilans," significat ut vitam sibi comparent (n. 187); "et confirma reliqua quae moritura," significat ut illa quae sunt moralis vitae vivificentur (n. 188); "non enim inveni tua opera plena coram Deo," significat quod alioquin non Divinum sit in vita morali (n. 189). 3. "Memento igitur quomodo acceperis et audieris, et observa," significat recordationem quid Dominus in Verbo docet, et attentionem (n. 190);" et resipisce," significat sic vitam spiritualem (n. 191); "si ergo non vigilaveris," significat si non vitam spiritualem compares (n. 192); "veniam super te tanquam fur," significat (mortis) tempus inopinatum, quando eripientur omnes cognitiones comparatae ex Verbo quae non spiritualem vitam adeptae sunt (n. 193); "et nescies qua hora Veniam super te," significat ignorantiam illius temporis et status tunc (n. 194). 4. "Habes pauca nomina etiam in Sardibus, quae non inquinaverunt Vestimenta sua," significat illos qui agunt vitam moralem ex origine spirituali, per quod cognitiones veri et boni applicent usibus suae vitae (n. 195); "et ambulabunt Mecum in albis, quia digni sunt," significat vitam corum spiritualem quae illis per cognitiones veri et boni ex Verbo (n. 196). 5. "Vincens," significat qui permanet usque ad mortem (n. 197); "is vestietur in vestimentis albis," significat intelligentiam et sapientiam secundum vera et eorum receptionem (n. 198); "et non delebo nomen ejus e libro vitae," significat quod in caelo erunt quia ei accommodati (n. 199); "et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram angelis Ejus," significat quod in Divino Bono et inde in Divino Vero erunt (n. 200). 6. "Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis," significat quod qui intelligit auscultet qui" Divinum Verum procedens a Domino docet et dicit illis qui ab ecclesia Ipsius sunt (n. 201).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church