186. "Quod nomen habeas quod vivas, et mortuus es." - Quod significet quale cogitationis, quod putent se vivos esse, quia moralem agunt vitam, cum tamen mortui sunt, constat ex significatione "nominis," quod sit quale status (de qua supra, n. 148); ex significatione "Vivere," quod sit vitam spiritualem habere (de qua sequitur); et ex significatione "mortuus esse," quod sit non illam vitam habere, sed modo moralem absque illa: quod hoc sit mortuus esse, est quia "vita" in Verbo significat vitam caeli apud hominem, quae etiam ibi vocatur "vita aeterna," et "mors" vitam inferni, quae vita in Verbo vocatur "mors" quia est privatio vitae caeli; hic itaque per "nomen habere quod vivas et mortuus es," significatur putare se vitam spiritualem habere et sic salvari, quia vitam moralem agunt, cum tamen spiritualiter mortui sunt. Sed quomodo hoc intelligendum est, constare potest ex illis quae de utraque vita, spirituali et morali, supra (n. 182) dicta sunt; quod nempe vita moralis absque vita spirituali sit vita amoris sui et amoris mundi, at vita moralis ex vita spirituali sit vita amoris in Dominum et amoris erga proximum; et quod haec vita sit vita caeli, illa autem vita sit quae vocatur mors spiritualis; ex intellectis illis supra (n. 182), sciri potest quid hic intelligitur per vivere et tamen "mortuus esse."
[2] Quod "vivere" seu "vivus esse" significet vitam spiritualem apud hominem, et quod "mortuus esse" significet deprivationem ejus vitae et damnationem, constare potest a pluribus locis in Verbo, quorum haec velim afferre: - Apud Ezechielem, "Cum dixero impio, Moriendo (1)morieris, nec admonueris illum, neque locutus fueris ad dehortandum impium a via ejus mala, ad Vivificandum illum, ipse impius in iniquitate sua morietur:... quod si admonueris impium, (2)nec reversus fuerit a malitia sua, et a via sua mala, ille in iniquitate sua morietur, tu tamen animam tuam eripuisti.... Quod si admonueris justum, ut (3)non peccet amplius, et ille non peccaverit, vivendo vivet, quia admonitioni paruit" (iii. 18-21);
"moriendo mori" hic est perire morte aeterna, quae est damnatio, dicitur enim de impiis; et "vivendo vivere" est frui vita aeterna, quae est salvatio, nam dicitur de illis qui paenitentiam agunt et de justis.
[3] Apud eundem, "Profanastis Me apud populum meum ad occidendum animas quae non mori debent, et ad vivificandum animas quae non vivere debent, dum mentimini populo (meo), audientibus mendacium" (xiii. 19);
agitur hic de falsificatione veri, quae intelligitur per "Profanastis Me apud populum meum," et per "mentimini populo, audientibus mendacium;" "mendacium" ibi significat falsum et falsificatum; "occidere animas quae non mori debent," est deprivare illas vita ex veris; et "vivificare animas quae non vivere debent," est persuadere illis quod vita aeterna sit ex falsis; quod hoc per "vivificari" hic intelligatur, patet ab antecedente versu ibi.
[4] Apud Davidem, "Ecce oculus Jehovae super timentibus Ipsum ad eripiendum a morte animam eorum, et ad vivificandum eos in fame" (Psalm. xxxiii. 18, 19);
apud eundem, "Liberasti animam meam a morte, et pedes meos ab impulsione, ad ambulandum coram Deo in luce viventium" (Psalm. lvi. 14 (B. A. 13));
apud Jeremiam, "Ecce Ego propono Vobis viam vitae et viam mortis" (xxi. 8);
apud Johannem, "Jesus dixit, Amen, amen dico vobis, qui verbum meum audit...habet vitam aeternam, et in condemnationem non veniet, sed transibit a morte in vitam" (v. 24):
[5] quod in his locis "mors" sit damnatio, et "vita" salvatio, patet. Quia "mors" est damnatio, etiam est infernum; quare infernum in Verbo passim dicitur "mors," ut in his locis: - Apud Esaiam, "Non infernum confitebitur Tibi, nec mors laudabit Te, non sperabunt descendentes foveam super veritate tua; vivus, vivus, ille confitebitur Tibi" (xxxviii. 18, 19);
apud eundem, "Excidimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus visionem" (xxviii. 15);
apud Hoscheam, "E manu inferni redimam eos, e morte liberabo eos: ero pestis tua, Mors; ero exitium tuum, Inferne" (xiii. 14);
apud Davidem, "Non in morte memoria Tui, in inferno quis confitebitur Tibi?" (Psalm. vi. 6 (B.A. 5);
apud eundem, "Circumdederunt me funes mortis,... et funes inferni" (Psalm. xviii. 5, 6(B.A. 4, 5));
apud eundem, "Sicut pecus in inferno ponentur, mors pascet illos" (Psalm. xlix. 15(B. A. 14));
apud eundem, "Jehovah, ascendere fecisti ex inferno animam meam, vivificasti me, (Psalm. xxx. 4 (B. A. 3));
in Apocalypsi, "Equus pallens, et sedens super illo, cui nomen mors, et infernum (1)sequebatur illum" (vi. 8);
et alibi, "Mors et infernus conjecti sunt in stagnum ignis" (xx. 14).
[6] Quia "mors" significat damnationem et infernum, patet quid "mors" significat in sequentibus locis: - Apud Esaiam, "Absorbebit mortem in aeternum, et absterget Dominus Jehovih lacrymam desuper omnibus faciebus" (xxv. 8);
apud eundem, "Ut daret impios in sepulcro suo, et divites in mortibus suis" (liii. 9):
apud Davidem, "Jehovah... extollis me a portis mortis" (Psalm. ix. 14 (B.A. 13));
apud eundem, "Non timebis tibi... a telo quod volat interdiu,... et a morte quae vastat in meridie" (Psalm. xci. 5, 6);
apud Johannem, "Si quis verbum meum servaverit, mortem non videbit in aeternum" (viii. (1)51);
in Apocalypsi, "Qui vicerit, non exitium habebit in morte altera" (ii. 11); alibi, "Multi homines mortui sunt ex aquis, quia amarae factae sunt" (viii. 11);
et alibi, "Secundus angelus effudit phialam in mare, et factum est sanguis sicut mortui, unde omnis anima vivens mortua est in mari" (xvi. 3).
[7] Ex his constare potest quid significat "mortuus," nempe quod qui non vitam caeli In se habent, consequenter qui in malis et inde falsis sunt; hi intelliguntur in his locis: - Apud Davidem, "Adhaeserunt Baalpeori, et comederunt sacrificia mortuorum" (Psalm. cvi. 28);
apud eundem, "Sedere me fecit in tenebris sicut mortuos mundi" (Psalm. cxliii. 3);
apud Matthaeum, Unus ex discipulis dixit, "Domine, permitte mihi primum abire et sepelire patrem meum; Jesus dixit, sequere Me, sine mortuos sepelire mortuos" (viii. 21, 22). Quia per "mortuos" illi significabantur, ideo Prohibitum fuit ut filii Aharonis tangerent ullum mortuum (Levit. xxi. 2, 3, 11);
Nec sacerdotes Levitae (Ezech. xliv. 25);
Nec Naziraeus (Num. vi. 6, 7);
et qui ex filiis Israelis tetigerit mortuum, Per aquam separationis mundaretur (Num. xix. 11 ad fin.).
[8] Quoniam "mors" significat damnationem et infernum, inde vicissim "vita" significat salvationem et caelum, ut in sequentibus his locis: - Apud Matthaeum, "Angusta (porta) et stricta est via, quae ducit ad vitam" (vii. 14);
apud eundem, "Bonum est luscum intrare in vitam, quam duos habentem oculos mitti in gehennam ignis" (xviii. 9);
apud eundem, "Si vis ingredi vitam, serva mandata" ((1)xix. 17);
apud Johannem, "Exibunt qui bona fecerunt in resurrectionem vitae" (v. 29). Inde est quod salvatio dicatur "vita aeterna" (Ut Matth. xix. (1)16, 29; cap. xxv. (1)46: Marc. x. 30, 31: Luc. x. 25: cap. xviii. 18, 30: Joh. iii. 14, 15, 16, 36; cap. xvii. 2, 3: et alibi);
et quod caelum dicatur "terra viventium;" ut apud Davidem, "Jehovah, Tu fiducia mea, pars mea in terra viventium" (Psalm cxlii. 6 (B.A. 5));
apud eundem, Ut videas "bonum Jehovae in terra viventium" (Psalm. xxvii. 13);
apud eundem, "Benedicite populi Deo nostro,... qui ponit animam nostram inter viventes" (Psalm. lxvi. 8, 9).
[9] Quod Dominus solus vitam habeat in Se Ipso, et omnis homo vitam habeat ab Ipso, Ipse Dominus docet in sequentibus his locis: - Apud Johannem, "Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, ita et Filius quos vult vivificat. Quemadmodum Pater habet vitam in Se Ipso, ita dedit Filio vitam habere in Se Ipso" (v. 21, 26);
apud eundem, Jesus dixit, Ego sum Resurrectio et vita; qui credit in Me, et si moriatur, vivet" (xi. 25, 26);
apud eundem, "Ego sum Via, Veritas, et Vita" (xiv. 6);
apud eundem, "Ego sum Panis vitae,... descendens e caelo, et vitam dans mundo" (vi. 33, 35, 47, 48). Inde est quod Dominus dicatur "Vivus" et "Vivens" (Apoc. iv. 9, 10; cap. v. 14; cap. vii. 2; cap. x. 6);
ut quoque Jehovah plurimis in locis apud Prophetas.
[10] Et quia Dominus est Vita, ideo omnes vitam habent ab Ipso; quod etiam Dominus docet: -Apud Johannem, "Qui credit in Filium habet vitam aeternam, qui vero non credit Filio non videbit vitam" (iii. 36);
apud eundem, Jesus dixit, "Ego veni ut" oves "vitam habeant; . . . . Ego Vitam aeternam do illis" (x. 10, 28);
apud eundem, "Qui credit in Me, etsi moriatur, vivet" (xi. 25, 26);
apud eundem, "Non vultis venire ad Me, ut vitam habeatis" (v. 40).
[11] Quod "vita" significet Dominum, et inde salvationem et caelum, est quia omne vitae ex unico Fonte est, et unicus ille vitae Fons est Dominus, ac angeli et homines sunt modo formae recipientes vitam ab Ipso; ipsa vita quae a Domino procedit, et quae implet caelum et mundum, est vita Amoris Ipsius, et apparet in caelo sicut lux; quae quia vita est, illuminat angelorum mentes, et dat illos intelligere et sapere; inde est quod Dominus Se non modo dicat "Vitam" sed etiam "Lucem:" -Ut apud Johannem, "In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum . . . . In Ipso vita erat, et vita erat lux hominum: . . . . erat Lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in mundum" (i. 1, 4-12);
apud eundem, "Jesus dixit, Ego sum Lux mundi; qui Me sequitur, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae" (viii. 12);
et apud Davidem, Jehovah "Tecum scaturigo vitae, in luce tua videmus lucem" (Psalm. xxxvi. 10 (B. A. 9)). Lux, quae est vita a Domino in caelo, ibi vocatur Divinum Verum, quoniam hoc lucet in mentibus eorum qui ibi, et inde lucet coram oculis eorum. Inde est, quod "lux" in Verbo significet Divinum Verum, et inde intelligentiam et sapientiam, et quod Ipse Dominus dicatur "Lux." (Sed hoc plenius constare potest ex illis quae in opera De Caelo et Inferno, n. 126-140, et 275, ostensa sunt, quae videantur.)
[12] Quod Dominus sit a quo omne vitae, est quia est Sol caeli angelici, et lux illius Solis est Divinum Verum, et calor illius Solis est Divinum Bonum; utrumque est vita; inde origo omnis vitae in caelo et in mundo. Spirituale quod influit in Naturam, et dat vitam ibi, non aliunde est; sed dat vitam secundum receptionem. (De hoc etiam videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 116-125). Ex his nunc patet unde est quod Dominus Se dicat "Vitam;" et unde est quod dicantur vitam habere et vivere, qui lucem, quae est Divinum Verum, recipiunt a Domino; et quod dicantur non vivere sed mortui esse, qui non recipiunt. (Quod unicus Fons vitae sit, et quod ille sit Dominus, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 9; et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 278.)