Apocalypse Explained (Tansley) n. 19

Previous Number Next Number See English 

19. (vers. 4.) Johannes." --Quod significet Dominum quoad doctrinam, constat ex repraesentatione Johannis, quod sit bonum amoris (de qua supra, n. 8); et quia est bonum amoris, est in supremo sensu Dominus, quoniam omne bonum amoris est a Domino: homo, spiritus et angelus, sunt modo recipientes; et qui sunt recipientes, illi dicuntur significare id quod a Domino. Simile fit cum multis aliis in Verbo, ut cum Abrahamo, Isaco, Jacobo, Davide, Elia, Elisaeo, Johanne Baptista, Petro, et reliquis Apostolis: unusquisque ex illis significat aliquod bonum aut verum caeli et ecclesiae, sed usque omnes illi in supremo sensu significant Dominum: sicut "David" in sensu interno significat Divinum Verum in regno spirituali, quod regium Domini dicitur; quare in sensu supremo significat Dominum quoad id verum et quoad regium; quapropter dicitur de Davide in Verbo, quod venturus et regnaturus sit super filios Israelis (Ezech. xxxvii. 24, 25; Hosch. iii. 5). Similiter "Elias" et "Elisaeus," qui quia in sensu interno significant Verbum, ideo in sensu supremo significant Dominum a quo Verbum. (Quod "Elias" et "Elisaeus" significent Verbum, ita Dominum quoad Verbum, videatur n. 2762, (1)5247; pariter "Johannes Baptista," qui ideo dictus est "Elias," n. 7643, 9372: quod "Petrus" significet fidem, et inde Dominum quoad fidem, quia fides est a Domino, videatur supra, n. 9.) Inde constare potest unde est quod "Johannes" significet Dominum. Quod significet quoad doctrinam, est quia dicitur, "Johannes septem Ecclesiis;" et per "septem Ecclesias" in sensu interno intelliguntur omnes qui in veris ex bono seu in fide ex charitate sunt, nam illi sunt qui faciunt ecclesiam, et doctrina est quae docet illa. Inde est, quod Dominus, sicut est Verbum, etiam sit Doctrina ecclesiae; nam omnis doctrina est ex Verbo. (Quod Dominus sit Doctrina ecclesiae, quia omne verum quod doctrinae est a Verbo, ita a Domino, n. (1)2531, 2859, 3712.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church