Apocalypse Explained (Tansley) n. 202

Previous Number Next Number See English 

202. VERSUS 7-13. "Et Angelo In Philadelphia Ecclesiae scribe: Haec dicit Sanctus Verus, habens clavem Davidis, aperiens et nemo claudit, et claudit et nemo aperit. Novi tua opera; ecce dedi coram te ostium apertum, et nemo potest claudere illud, quia nonnullam habes potentiam, et observasti meum verbum, et non negasti nomen meum. Ecce dabo ex synagoga satanae, dicentium se ipsos Judaeos esse, et non sunt, sed mentiuntur; ecce faciam illos ut veniant, et adorent ante pedes tuos, et sciant quod Ego dilexi te. Quia observasti verbum tolerantiae meae, et Ego te servabo ex hora tentationis futurae venire super orbem universum, explorare habitantes super terra. Ecce venio cito; retine quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. Vincens, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius; et scribam super Illum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei, Novae Hierosolymae, quae descendit e caelo a Deo meo, et nomen meum novum. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis." 7. "Et Angelo in Philadelphia Ecclesiae scribe," significat illos ab ecclesia qui in fide charitatis sunt (n. 203): "Haec dicit Sanctus Verus," significat a quo illa fides (n. 204); "habens clavem Davidis," significat cui potentia est per Divinum Verum (n. 205); "aperiens et nemo claudit, et claudit et nemo aperit," significat intromittendi in caelum omnes qui in fide charitatis sunt, et removendi e caelo omnes qui non sunt (n. 206). 8. "Novi tua opera," significat vitam charitatis (n. 207); "ecce dedi coram te ostium apertum, et nemo potest claudere illud," significat quod intromittentur in caelum, et quod nemini qui talis negabitur (n. 208); "quia nonnullam habes potentiam, et observasti meum verbum, et non negasti nomen meum," significat quod illis tantum potentiae a Domino sit contra mala et falsa, quantum vera ex Verbo faciunt vitae, et agnoscunt Divinum Domini in Humano Ipsius (n. 209). 9. "Ecce dabo ex synagoga satanae," significat illos qui in doctrina de sola fide et in nulla charitate (n. 210); "dicentium se (ipsos) Judaeos esse (et non sunt,) sed mentiuntur," significat qui credunt se in veris esse, cum tamen in falsis (n. 211); "ecce faciam illos ut veniant et adorent ad pedes tuos, significat statum eorum post mortem, quod extra caelum erunt non admittendi (n. 212); "et sciant quod Ego dilexi te," significat cognitionem inde quod Dominus in charitate praesens sit et non in fide absque illa (n. 213). 10. "Quia servasti verbum tolerantiae meae," significat quod vixerint secundum praecepta Domini (n. 214); "et Ego te servabo in hora tentationis futurae venire super orbem universum, explorare habitantes super terra," significat tempus ultimi judicii, quando visitandi qui in caelo quod illi tunc salvandi (n. 215). 11. ("Ecce venio cito," significat quod hoc certum sit) (n. 216;) "retine quod habes," significat permanentiam in statu fidei ex charitate usque ad finem (n. 217); "ut nemo accipiat coronam tuam," significat ne pereat intelligentia (n. 218). 12. "Vincens, faciam illum columnam in templo Dei mei," significat quod qui permanent, erunt in Divino Vero in caelo (n. 219, 220); et foras non egredietur amplius," significat quod in aeternum in illo (n. 221); "et scribam super illum nomen Dei mei," significat quale eorum secundum Divinum Verum implantatum vitae (n. 222); "et nomen civitatis Dei mei, Novae Hierosolymae, quae descendit e caelo a Deo meo," significat doctrinam novae ecclesiae quae est in caelis (n. 223); "et nomen meum novum," significat quod etiam agnituri Divinum Humanum Domini (n. 224). 13. "Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis," significat quod qui intelligit auscultet quid Divinum Verum procedens a Domino docet et dicit illis qui ab eccelesia Ipsius sunt (n. 225).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church