Apocalypse Explained (Tansley) n. 219

Previous Number Next Number See English 

219. (Vers. 12.) "Vincens, faciam illum columnam in templo Dei mei." - Quod significet quod qui permanent, erunt in Divino Vero in caelo, constat ex significatione "vincere," quod sit permanere in genuina affectione veri (de qua supra, n. 128); hic in fide ex charitate, quia de illa in scriptis ad Angelum hujus Ecclesiae agitur (videatur supra, n. 203): ex significatione "columnae," quod sit Divinum Verum sustentans; et ex significatione "templi Dei," quod in supremo sensu sit Divinum Humanum Domini, et in sensu respectivo regnum spirituale Domini, ita caelum quod id regnum constituit (de qua sequitur). Quod "columna in templo" sit Divinum Verum sustentans, est quia "templum" significat caelum, et caelum est caelum ex Divino Vero quod procedit a Domino: per caelum enim intelliguntur omnes angeli, nam angeli faciunt caelum, et ab angelis dicitur caelum; et illi tantum sunt angeli quantum recipiunt Divinum Verum quod procedit a Domino; quapropter etiam "angeli" in Verbo significant Divina vera (videatur supra, n. 130, 200): quia nunc caelum est Divinum Verum, et "templum" significat caelum, sequitur quod omnia templi significent talia quae sunt Divini Veri, et quod "columnae" ibi Divina vera sustentantia. Divina vera sustentantia sunt in genere vera inferiora, quia illa sustentant superiora; sunt enim Divina vera inferiora et superiora, sicut sunt caeli inferiores et superiores: sunt gradus illorum (de quibus videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 38, 208, 209, 211). Caeli qui in inferiori gradu sunt, illi sustentant caelos qui in superiori; hic itaque per quod Dominus facturus sit illum "columnam in templo," significatur quod in caelo inferiori erunt. Sunt etiam illi qui in fide charitatis in caelo inferiori, quod caelum vocatur caelum spirituale; at qui in amore in Dominum sunt, in caelo superiori sunt, quod caelum vocatur caelum caeleste, et hoc sustentatur a caelo inferiori seu spirituali. (Sed de his clarior idea haberi potest ex illis quae in opere De Caelo et Inferno, in tribus articulis ostensa sunt; nempe in articulo ubi ostensum, Quod Divinum Domini in Caelo sit Amor in Ipsum et Charitas erga Proximum, n. 13-19; in altero ubi ostensum, Quod Caelum distinctum sit in duo Regna, caeleste et spirituale, n. 20-28; et in tertio ubi ostensum, Quod tres Caeli sint, n. 29-40.)

[2] In Verbo passim memorantur "columnae," et per illas significantur vera inferiora, ex causa quia sustentant superiora; quod illa significentur per "columnas" in Verbo, constare potest a sequentibus his locis: - Apud Jeremiam, "Ecce dedi te hodie in urbem munitam, et in columnam ferri, et in muros aeris contra universam terram, contra reges Jehudae, contra principes, et contra sacerdotes ejus, et contra populum terrae, ut pugnent contra te et non praevaleant" (i. 18, 19);

haec dicta sunt ad Prophetam, quia per omnes "prophetas" significantur doctrinae Divini Veri, et quia agitur ibi de ecclesia in qua Divina vera falsificata sunt; ideo dicitur, "Dedi te hodie in urbem munitam, in columnam ferri, et in muros aeris contra universam terram:" per "urbem munitam" significatur doctrina veri, per "columnam ferri" verum sustentans illam, per "muros aeris" bonum tutans, et per "terram" ecclesia: dicitur etiam "contra reges Jehudae, contra principes, contra sacerdotes ejus, et contra populum terrae;" ac per "reges Jehudae" ac per "principes" significantur vera falsificata, per "sacerdotes" bona adulterata, et per "populum terrae" falsa in genere; de his dicitur quod pugnatura sint contra ipsa vera sed non praevalitura.

[3] Apud eundem, "Constitue tibi signa, pone tibi columnas, appone cor tuum ad semitam, viam eas, revertere virgo Israel, revertere ad urbes tuas "(xxxi. 21):

agitur ibi de ecclesiae restitutione; "virgo Israel" significat ecclesiam; "constituere signa et ponere columnas" significat instructionem in talibus quae fundamentalia ecclesiae sunt, quae quia sustentant vocantur "columnae;" "appone cor ad semitam, viam eas," significat affectionem veri ducentis ad vitam.

[4] Apud Davidem, "Ego rectitudinibus judicabo, liquescentes terrae, et omnes habitatores ejus; firmabo columnas ejus" (Psalm. lxxv. 3, 4 (B.A. 2, 3)):

"liquescentes terrae" significant illos ab ecclesia qui non in veris sunt sed usque desiderant illa; "firmare columnas" ejus significat suffulcire veris super quibus ecclesia fundatur. Apud Hiobum, Qui tremefacit terram e loco suo, ita ut columnae ejus contremiscant" (ix. 6):

per "terram"ibi significatur ecclesia, et per "columnas" significantur vera sustentantia illam. Quod Per "columnas atrii tentorii," de quibus in Exod cap. xxvii. 10-12, 14-17, etiam significentur vera ultima sustentantia superiora, videatur in Arcanis Caelestibus, in explicatione illius capitis et illorum versuum. Similia vera significantur Per columnas Domus silvae Libani a Salomone aedificatae (de quibus 1 Reg. (1)vii. 2, 6).

[5] Similia etiam Per binas columnas, quas Salomo erexit in porticu Templi, de quibus in Libro Primo Regum, "Formavit duas columnas aeris, duodecim cubiti altitudo columnae cujusvis, et filum duodecim cubitorum circumdabat columnam alteram; duas coronas fecit ad ponendum super capita columnarum, fusile aeris;... septem coronae uni et septem coronae alteri:... erexit columnas in porticu Templi; et erexit columnam dextram et vocavit nomen ejus Jachin, et erexit columnam sinistram et vocavit nomen ejus Boas" (vii. 15-22):

quia "templum" significabat caelum, quod mox ostendetur, ideo omnia Templi significabant talia quae caeli sunt, ita quae Divini Veri ibi, nam, ut supra dictum est, caelum est caelum ex Divino Vero quod procedit a Domino: "porticus" ibi itaque significabat illa quae ultimi caeli sunt; quod quia sustentat caelos duos superiores, ideo ibi positae sunt binae illae columnae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church