224. "Et nomen meum novum." - Quod significet quod etiam agnituri Divinum Humanum Domini, constat ex significatione "scribere super illum nomen meum novum," quod sit quod agnituri Divinum Humanum Domini: "scribere super illum" est implantare vitae (videatur Supra, n. 222), hic implantare fidei ex charitate, quia de illa fide in scriptis ad Angelum hujus Ecclesiae agitur (videatur supra, n. 203); et implantare illi fidei est agnoscere corde. Quod "nomen Domini novum" sit Divinum Humanum Ipsius, est quia in libro hoc prophetico, qui Apocalypsis vocatur, agitur de illis qui in Nova Hierosolyma erunt, et de illis qui non erunt, ac non de successivis statibus ecclesiae, ut creditur (videatur supra, n. 5); ac illi qui in Nova Hierosolyma erunt, omnes agnituri sunt Divinum Humanum Domini: quare etiam in Doctrina Novae Hierosolymae ultimo dicitur, "Quod Trinum in Domino sit, nempe ipsum Divinum, Divinum Humanum, et Divinum procedens, est arcanum e caelo, et pro illis qui in sancta Hierosolyma erunt" (n. 297 ibi). Quod hoc sit "nomen Domini novum," constare potest ex eo, quod non prius in ecclesia agnitum fuerit. Quid porro per "nomen Jehovae," "Domini," et "Jesu Christi" in Verbo intelligitur, videatur supra (n. 26, 102, 135, 148); et quod intelligatur Divinum Humanum Domini (n. 26 et. 102): quod hoc per "nomen Jehovae" intelligatur, est causa quia "nomen" in Verbo significat quale status et rei (videatur supra, n. 148); et quale Divinum per quod omnia creata sunt et fiunt in caelis et in terris, est Divinum Humanum Domini, sicut etiam dicitur apud Johannem, "In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat. Verbum;... et omnia per Ipsum facta sunt, et absque Eo factum est nihil quod factum est et mundus per Ipsum factus est Et Verbum Caro factum est, et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam ut Unigeniti a Patre, plenus gratia et veritate (i. 1-3, 10, 14);
ex his constare potest unde est quod per "nomen Jehovae" intelligatur Divinum Humanum Domini. Quod hoc intellectum sit in Verbo per "nomen Jehovae," manifestat Ipse Dominus apud Johannem, Jesus dixit, "Pater glorifica nomen tuum; et venit vox e caelo dicens, Et glorificavi et rursus glorificabo" (xii. 28);
"glorificare" est Divinum facere: et apud eundem, Jesus dixit, "Manifestavi tuum nomen hominibus;... et notum feci illis nomen tuum, et notum faciam" (xvii. (6,) 26).