Apocalypse Explained (Tansley) n. 231

Previous Number Next Number See English 

231. "Quod nec frigidus sis nec calidus." - Quod significet quod sit, quia absque charitate, inter caelum et infernum, constat ex significatione "frigidi," quod sit qui non in amore spirituali sed in amore infernali (de qua sequitur) et ex significatione "calidi," quod sit qui in amore spirituali (de qua etiam sequitur). Inde patet quod per "quod nec frigidus sis nec calidus," significetur quod nec sit in amore infernali nec in amore spirituali, sed inter utrumque; et qui est inter utrumque is est inter infernum et caelum.

[2] Quod tales sint qui in sola fide seu in fide separata a charitate, nondum scitum est; sed quod illi sint, patet ex singulis quae ad Angelum hujus Ecclesiae scripta sunt; et praeterea ex eo, quod qui in fide separata a charitate sunt, vivant sibi, mundo et genio, et qui ita vivunt, in amore infernali sunt; et quod usque per lectionem Verbi, per auditionem praedicationum inde, per usurpationem Sanctae Cenae, et per plura quae memoria tenus retinent ex Verbo, spectent ad caelum, et cum hoc faciunt, in aliquo calore spirituali sunt; sed quia usque non est calor seu amor spiritualis, quia non vivunt secundum Verbum ideo non calidi sunt nec frigidi. Sic etiam dividunt mentem in binas partes; nempe per illa quae sunt Verbi se vertunt ad caelum, et per illa quae sunt vitae se vertunt ad infernum; ita haerent inter utrumque. Qui tales sunt, dum in alteram vitam veniunt, cupiunt ad caelum, dicentes se fidem habuisse, legisse Verbum, audivisse praedicationes, frequentasse Sacram Cenam, ac per illa salvandos esse: sed cum exploratur vita eorum, apparet ea prorsus infernalis; quod nempe nihili fecerint inimicitias, nihili odium, nihili vindictas, nihili astus, nihili machinationes dolosas; rectum, sincerum, justum, quae fecerunt, solum in externa forma fecerunt, ob causam ut appareant tales mundo, at interius in se seu in suo spiritu cogitaverunt alia, ac multi contraria, credentes quod cogitationes et intentiones nihil faciant, modo coram mundo non eluceant: inde est quod spiritus eorum, cum solutus est a vinculo cum corpore terrestri, talis sit; nam spiritus hominis est qui cogitat et intendit.

[3] Hi sunt qui intelliguntur per Domini verba, "Multi dicent Mihi in illo die, Domine, Domine, nonne per nomen tuum prophetavimus, et per nomen tuum daemonia ejecimus, et in nomine tuo multas virtutes fecimus: at tunc confitebor illis, Nunquam novi vos; discedite a Me, omnes operarii iniquitatis" (Matth. vii. 10-27):

tum quoque per haec, "Cum coeperitis foris stare et pulsare ostium, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; sed respondens dicet, Non novi vos unde sitis; tunc incipietis dicere, Edimus coram Te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti; sed dicet, Dico vobis, non novi vos unde sitis; discedite a Me, omnes Operarii iniquitatis" (Luc. xiii. (1)25-27):

[4] Quod "frigus" significet amorem infernalem, est quia "calor" significat amorem caelestem. (Quod "calor" significet amorem caelestem, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 126-140, 567, 568; et quod amor in Dominum et amor erga proximum seu charitas sint amores caelestes, et faciunt caelum, in eodem opere, n. 13-19; et quod amor sui et amor mundi sint amores infernales et faciant infernum, ibi, n. 551-565. Quod in infernis etiam sit calor, sed immundus, in Arcanis Caelestibus, n. 1773, 2757, 3340; sed quod ille calor vertatur in frigus cum influit calor caelestis, in opere De Caelo et Inferno, n. 572.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church