Apocalypse Explained (Tansley) n. 233

Previous Number Next Number See English 

233. (Vers. 16.) "Itaque quia tepidus es." - Quod significet illos qui vivunt ex doctrina de sola fide et justificatione per illam, constat ex significatione "tepidi," quod sint qui inter caelum et infernum sunt, et per id serviunt duobus dominis: quod illi qui cogitant, credunt et vivunt ex doctrina de sola fide et de justificatione per illam, tales sint, nondum notum est; quapropter manifestabitur. Sunt duo status fidei et inde vitae, seu vitae et inde fidei, hominum qui in ecclesia; unus est ex doctrina, et alter est ex Verbo aut ex praedicatione ex Verbo. Quod duo hi status sint, vix aliquis novit; quod tamen sint, et quod apud aliquos unum agant, et apud plures non unum agant, datum est per vivam experientiam apud spiritus recentes e mundo videre et cognoscere, quoniam illi secum ferunt omnes status vitae suae; hoc autem apud homines, dum vivunt in mundo, non videri et cognosci potest, quoniam quid hominis spiritus apud se cogitat, credit et amat in spiritualibus, non propalari potest ulli quam per loquelam et externa facta; et haec procedunt quoad illa quae fidei sunt vel ex doctrina recepta in ecclesia, vel ex praeceptis Domini e Verbo absque cogitatione ex doctrina; illud apud eruditos, hoc apud simplices.

[2] Qualis itaque est status cogitationis, fidei et vitae ex doctrina, primum dicetur. Doctrina ecclesiarum in Christiano orbe hodie dictat quod sola fides salvet, et quod vita amoris nihil faciat; tum quod homo cum recepit fidem justus sit, et cum ita justificatus est quod dein non aliquid mali ei imputetur; proinde quod salvetur omnis homo, etiam malus, si modo fidem habeat vel fidem recipiat, etiamsi id foret in ultima vitae hora. Qui itaque ex doctrina cogitant et vivunt, illi omittunt bona, quia credunt illa nihil afficere hominem seu efficere ad salutem; et illi quoque non curant mala cogitationis et voluntatis suae, sive sint contemptus aliorum prae se, sive sint inimicitiae, odia, vindictae, astus, doli, ac similia alia, quia credunt talia non imputari illis qui justificati sunt per fidem; dicentes corde se non sub jugo legis esse, quia Dominus pro illis implevit legem, nec in damnatione, quia Dominus illam sustulit. Inde nunc est quod illi qui ex doctrina de sola fide et de justificatione cogitant, vivunt, et credunt, nihil in vita sua spectent ad Deum, sed solum ad semet et ad mundum; et qui solum ad semet et ad mundum spectant in cursu vitae suae, illi adjungunt se infernis; nam omnes qui in infernis sunt, nihili faciunt bonum, et nihili malum. Verbo, vivere ex doctrina illa, est se confirmare in vita, quod perinde sit si bonum cogitent, velint, et faciant, quia non inde salus; et quoque quod perinde sit si malum cogitent, velint, et quantum non timent leges, faciant, quia non inde damnatio; modo habeant confidentiam seu fiduciam, quae vocatur fides salvans (de qua in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 115). Quod illi "tepidi" sint, patet ex eo: quando ex doctrina illa cogitant, loquuntur aut praedicant, quod de Deo, de Domino, de Verbo, de vita aeterna, cogitent, loquantur et praedicent; at prorsus nihil dum extra doctrinam sunt. Per illam cogitationem spectant ad caelum, sed per vitam conjungunt se inferno; quapropter inter caelum et infernum sunt; et qui inter utrumque sunt, "tepidi" sunt.

[3] Haec dicta sunt de statu fidei et inde vitae hominum intra ecclesiam ex doctrina; nunc dicetur de statu fidei et inde vitae hominum ecclesiae ex Verbo. Illi qui nati sunt intra ecclesias ubi doctrina de sola fide et de justificatione per illam recepta est, quoad plurimam partem non sciunt quid sola fides nec quid intelligitur per justificationem; quare cum audiunt illa ex praedicatione, cogitant quod intelligatur vita secundum praecepta Dei in Verbo, hoc enim credunt esse fidem et quoque justificationem; altius non intrant in arcana doctrinae: hi quoque, cum instruuntur de sola fide et de justificatione, non aliter credunt quam quod sola fides sit cogitare de Deo et de salute, et quomodo vivendum; et quod justificatio sit vivere coram Deo. In hoc statu cogitationis et fidei tenentur a Domino omnes intra ecclesiam qui salvantur, et quoque post excessum e mundo illustrantur in veris, nam recipere illustrationem possunt. Illi autem qui vixerunt ex doctrina de Sola fide et de justificatione per illam (de quibus supra), occaecantur, ex causa quia sola fides est nulla fides, et inde justificatio per solam fidem est res nihili. (Quod sola fides sit nulla fides, videatur in opusculo De Ultimo Judicio, n. 33-39.)

[4] Ex his constare potest quinam per "tepidos" intelliguntur, quod nempe illi qui dicunt corde, "Quid refert si bonum cogitem, velim et faciam? quia per id nulla salus; satis est quod habeam fidem:" et quoque, "Quid refert si malum cogitem et velim? quia per id nulla damnatio:" relaxantes sic omnia frena suis cogitationibus et intentionibus, ita suo spiritui, nam spiritus est qui cogitat et intendit, et fit prorsus secundum id. At sciendum est quod perpauci sint qui ex doctrina ita vivunt, tametsi a praedicatoribus creditur quod omnes qui praedicationes eorum audiunt; ex Divina enim Domini providentia est quod perpauci sint, ex causa quia sors "tepidorum" non absimilis est sorti profanatorum; et sors profanatorum est, quod illis, post vitam in mundo, auferantur omnia quae sciverunt ex Verbo, ac dein relinquantur sui spiritus cogitationi et amori; et cum cogitatio quae fuerat eis ex Verbo ablata est, fiunt omnium stupidissimi; apparent etiam in luce caeli sicut adusta sceleta aliqua cute circuminducta. (De Profanatione et de sorte illorum qui profanant, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 172.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church