Apocalypse Explained (Tansley) n. 239

Previous Number Next Number See English 

239. "Et caecus et nudus." - Quod significet quod sint absque intellectu veri, et absque intellectu et voluntate boni, constat ex significatione "caeci," quod sint qui absque intellectu veri (de qua sequitur); et ex significatione "nudi," quod sint qui absque voluntate boni, ita quoque absque intellectu ejus (de qua etiam sequitur). Quod illi qui in doctrina de sola fide et de justificatione per illam sunt, absque intellectu veri sint, constare potest ex eo, quod sola fides seu fides absque charitate non alibi resideat quam in memoria, ac non aliquid ejus in intellectu; quapropter etiam removent intellectum a rebus fidei, dicentes quod credenda sint, et quod intellectui nihil rei sit cum rebus fidei: ita dicere possunt quicquid volunt, sive foret maxime falsum, modo sciant adferre ad confirmationem aliquid ex sensu litterae Verbi, cujus sensum spiritualem ignorant: in quo latet aliquid simile statuto Pontificiorum, quod est ut omnes pendeant ex ore eorum, persuadentes sic quod illi sciant et videant, cum tamen nihil vident: qui itaque non vident, hoc est, intelligunt illa quae credunt, illi caeci sunt. Inde quoque est, quod per illa quae fidei erunt, non possint perficere vitam; nam via ad vitam hominis est intellectus; non per aliam viam homo fit spiritualis. Omnes qui in caelo sunt vident vera intellectu, et sic recipiunt illa; quae autem non vident intellectu, non recipiunt; et tunc si quis ad illos dicit, quod fides habenda sit tametsi non vident seu intelligunt, se avertunt, dicentes, "Quid hoc? quod video seu intelligo hoc credo, quod autem non video seu intelligo, hoc non credere possum; forte sunt falsa quae destruunt vitam spiritualem."

[2] Quod illi qui in doctrina de sola fide et de justificatione per illam sunt, absque intellectu boni quia absque voluntate boni sint, constare potest ex eo, quod prorsus nihil de charitate erga proximum sciant, proinde nihil de bono; omne enim bonum spirituale est ex charitate et nihil absque ea: quapropter qui separant fidem a charitate, dicentes quod charitas nihil ad salutem faciat, sed sola fides, illi prorsus ignorant quid bonum, quia ignorant quid charitas; cum tamen bonum spirituale et ejus affectio, quae charitas vocatur, est ipsa vita spiritualis hominis, et fides nulla absque illa: inde patet quod sint absque intellectu boni. Quod hoc exinde sit, quia absque voluntate boni sunt, est quia se dicunt justos seu justificatos esse cum habent fidem, et per "justificatos" intelligunt non damnabiles propter ullam rem quam cogitant et volunt, quia reconciliati sunt Deo; quapropter credunt, quia sequitur ex nexu cum principio, quod aeque mali ac boni salventur modo fidem recipiant, sive id foret in ultimis vitae. Arcana doctrinae hujus in eo consistunt, quod loquantur de progressivis gradibus justificationis, non ex aliqua vita hominis, seu ex affectione charitatis ejus, sed ex sola fide de reconciliatione Dei Patris per Filium, quam vocant confidentiam seu fiduciam, ac ipsam fidem salvantem; non scientes quod nihil vitae spiritualis insit si nihil charitatis: id quod interius percipitur aut apparet in confidentia apud illos, usque nihil trahit ex affectione spirituali, sed ex naturali cogitatione de gaudio aut de non damnatione.

[3] Praeterea nulla voluntas boni est illis qui non sciunt aliquid de bono charitatis; et (1)qui non sciunt aliquid de hoc bono, non sciunt aliquid de malo, nam bonum retegit malum; quapropter nec possunt explorare se, videre sua mala, ac sic fugere illa et aversari illa; inde est quod relaxent cogitationi suae et voluntati suae omnia frena, modo caveant sibi a faciendis malis propter leges, jacturam famae, honoris, lucri et vitae. Inde est cum iidem fiunt spiritus, et illis auferuntur illi timores, quod associent se diabolis, cogitant enim et volunt sicut illi quoniam ita cogitaverunt in mundo, spiritus enim in homine est qui cogitat: aliter vero illi qui vitam charitatis egerunt.

[4] Porro, qui credunt se justificatos esse per solam fidem, putant se duci a Deo, et inde bonum facere; dicentes quod omne bonum a Deo, et nihil ab homine, et quod bonum alioqui foret meritorium: non scientes quod ab homine esse debeat receptio; et quod receptio non dabilis sit, si non attendat ad cogitationes et intentiones suas et inde facta, et tunc desistat a malis et faciat bonum, quod fit cum spectat ad vera quae novit ex Verbo, et vivit secundum illa. Hoc nisi fiat, non est aliquod reciprocum, inde nec ulla reformatio; et ad quid aliud inserviunt praecepta Domini in Verbo? Quod homo hoc possit facere, etiam est a Domino; nam illa facultas est cuivis homini ex Divina praesentia Ipsius et voluntate ut recipiatur. In summa, nisi homo recipiat intellectu et voluntate, seu cogitatione et affectione, seu quod idem, fide et amore, non a parte ejus est receptio, consequenter nec conjunctio cum Domino. Quisque scit quod Dominus jugiter adsit cum bono ac velit ut recipiatur, sed ubi omnia frena laxantur cogitationibus, quod non possit influere; at ibi solum ubi cogitationes et intentiones, quae sunt concupiscentiae, refrenantur per vera ex Verbo.

[5] Quod Dominus jugiter adsit cum bono et velit recipi, docet Ipse in sequentibus hujus capitis, ubi dicit, "Ecce sto ad ostium et pulso; si quis audiverit vocem meam, et aperuerit ostium, intrabo ad illum, et cenabo cum illo, et ille Mecum" (vers. 20); "aperire ostium" est receptio a parte hominis, ut modo dictum est. Idem etiam Dominus docet alibi in Verbo: - Ut apud Johannem, "Qui amat Me, verba mea servat, et Pater meus amabit eum, ei ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus: qui non amat Me, verba mea non servat" (xiv. 23, 24):

apud Matthaeum, "Qui in terram bonam seminatus est, hic est qui Verbum audit et intelligit, qui fructum fert et facit" (xiii. 23):

apud Marcum, "Hi sunt qui in terram bonam seminati sunt, qui audiunt Verbum et recipiunt, et fructum ferunt" (iv. 20). Quia receptio ab homine est, quae conjungit illum cum Domino, et sic facit illum spiritualem, ideo cum Dominus illa dixit, clamavit dicens, "Qui habet aures ad audiendum audiat" (Matth. xiii. 9; Marc. (1)iv. 9; Luc. viii. 8).

[6] Quod "caeci" significent illos qui in nullo intellectu veri sunt, et quod "nudi" significent illos qui in nullo intellectu boni sunt, quia in nulla voluntate ejus, constat ex pluribus locis in Verbo, quae in medium afferre volo, etiam ob causam ut sciatur quod Verbum in suo sinu sit spirituale, at in littera naturale; proinde quod sensus litterae Verbi, qui est naturalis, recondat in se sensum spiritualem. Quod "caeci" significent illos qui in nullo intellectu veri sunt, patet a sequentibus his locis: - Apud Esaiam, "Tunc audient in die illo surdi Verba libri, et e caligine eque tenebris oculi caecorum videbunt" (xxix, 18);

agitur ibi de restauratione ecclesiae; et per "surdos" qui "audient verba libri," intelliguntur qui volunt obedire veris et inde vitam boni agere, sed non possunt quia non habent Verbum; et per "caecos" quorum "oculi in caligine et in tenebris videbunt," intelliguntur qui non sunt in intellectu veri quia in ignorantia, quod tunc intellecturi; quod non surdi et caeci intelligantur, patet.

[7] Apud eundem, "Ecce Deus vester in vindictam Veniet, In retributionem Dei Ille Veniet,et salvabit vos; tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum aperientur;... erumpent in deserto aquae, et fluvii in planitie deserti" (xxxv. 4-6);

haec dicuntur de adventu Domini, quod tunc salvandi qui credituri in Ipsum; quod illi qui non in intellectu veri sunt tunc intellecturi, significatur per "aperientur oculi caecorum;" quod illi qui non in perceptione et voluntate boni sunt tunc obedituri et in bono victuri sint, significatur per quod "aures surdorum aperientur:" ideo dicitur, "Erumpent in deserto aquae et fluvii in planitie deserti;" "desertum" significat ubi non bonum quia non verum, et "aquae" significant vera, ac "fluvii" intelligentiam quae ex veris.

[8] Apud eundem, "Dabo Te in foedus populo, in lucem gentium, ad aperiendum oculos caecos, et ad educendum e carcere vinctum:... Ego Jehovah, hoc nomen meum, et gloriam meam alteri non dabo" (xlii. 6-8);

haec quoque de Domino, et de instauratione ecclesiae ab Ipso apud gentes; quod tunc illi qui prius in ignorantia intellecturi sint vera, significatur per "oculos caecos" quos "aperiet;" et quod ex ignorantia et ex falsis educendi sint, significatur per quod "e carcere educet vinctum;" quod Ipsum Divinum assumpturum sit Humanum, intelligitur per "Ego Jehovah, hoc nomen meum, et gloriam meam alteri non dabo."

[9] Apud eundem, "Ducam caecos in viam quam non noverunt, in semitas quas non noverunt ducam eos, ponam tenebras eorum in lucem" (xlii. {1} 16);

"caeci" etiam hic pro illis qui non in aliquo intellectu veri sunt; vera et bona veri quae recepturi, significantur per quod "ducentur in viam et in semitas quas non noverunt;" dissipatio falsi ignorantiae et illustratio significatur per "Ponam tenebras eorum in lucem."

[10] Apud eundem, "Ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente colligam te; dicam septentrioni, Da, et meridiei, Ne inhibe; adduc filios meos a longinquo, et filias meas ab extremitate terrae; omnem vocatum a nomine me... creavi, formavi, etiam feci illum; educ populum caecum cui oculi, et surdos quibus aures" (xliii. 5-8);

etiam haec de instauratione ecclesiae apud gentes a Domino; "adducere semen ab oriente," "occidente," "septentrione" et "meridie," est omnes e quacunque religione sunt, nam "oriens et occidens," significant ubi bonum amoris clarum et obscurum, ac "septentrio et meridies" ubi verum fidei in obscuro et in claro: hic intelliguntur qui in obscuro ex ignorantia, nam dicitur "Educ filios meos a longinquo, et filias meas ab extremitate terrae;" "filii" dicuntur qui recipiunt vera, et "filiae" qui bona, "a longinquo" et "ab extremitate terrae" significat qui remoti sunt a veris et bonis ecclesiae: quod omnes a Domino recipientur et reformabuntur qui agnoscunt Ipsum, significatur per "Creavi, formavi et feci omnem vocatum a nomine meo;" illi nunc sunt qui intelliguntur per "caecos quibus oculi," et per "surdos quibus aures."

[11] Apud eundem, "(1)Exspectamus lucem sed ecce tenebrae;... in caliginibus ambulamus, palpamus sicut caeci parietem, et sicut non oculi palpitamus, offendimus in meridie sicut in crepusculo, inter vivos sicut mortui" (lix. 9, 10);

similiter hic "caeci" pro illis qui non in intellectu veri sunt; "tenebrae" et "caligines" sunt falsa; "offendere in meridie sicut in crepusculo," est errare in falsis tametsi in luce possunt esse ex Verbo.

[12] Apud eundem, "Speculatores ejus caeci omnes;... iidemque pastores non sciunt intelligere" (lvi. 10, 11);

etiam hic "caeci" pro illis qui non intelligunt vera tametsi Verbum habent; quod "caeci" illos significent, patet, nam dicitur, "non sciunt" et "non sciunt intelligere."

[13] Apud Jeremiam, "Ego adducens eos e terra septentrionis,... inter eos caecus et claudus,... cum fletibus Venient et cum precibus adducam eos, ducam eos ad fontes aquarum in via recti" (xxxi. 8, 9);

"terra septentrionis" est ubi falsum ignorantiae; et (2)qui in illo sunt, dicuntur "caeci;" quod ducendi sint ad vera, significatur per quod "ducam eos ad fontes aquarum in via recti."

[14] In Threnis, "Jehovah... accendit ignem in Zione, qui comedit fundamenta ejus ob peccata prophetarum ejus, iniquitates sacerdotum,... errarunt caeci in plateis, polluti sunt sanguine, ea quae non possunt tangunt vestimentis suis" (iv. 11, (1)13, 14);

"Zion" est ecclesia; "ignis... qui comedet fundamenta ejus," est amor sui qui disperget omnes cognitiones veri; "peccata prophetarum" et "iniquitates sacerdotum" sunt perversitates docentium vera et bona; quod inde nihil veri intellecturi sint, significatur per "errare caeci in plateis;" "sanguis" quo "polluti sunt" est falsificatio veri et adulteratio boni in Verbo; profanatio boni et veri inde per mala et falsa intelligitur per "ea quae non possunt tangunt vestimentis suis."

[15] Apud Sachariam, "In die illo... percutiam omnem equum stupore, et equitem amentia,... omnem equum populorum percutiam caecitate" (xii. 4);

"equus" significat intellectuale, et "eques" intelligentem; inde patet quid significatur per "percutere omnem equum stupore" et "equum populorum caecitate," ac "equitem amentia." (Quod "equus" significet intellectuale, videatur in opusculo De Equo Albo, n. 1-6.)

[16] Apud Davidem, "Jehovah solvit vinctos, Jehovah aperit caecos" (Psalm. cxlvi. 7, 8);

"vincti" dicuntur qui in falsis sunt et desiderant exsolvi ab illis; "caeci" sunt qui inde non in intellectu veri; "aperire" illos est facere ut intelligant.

[17] Apud Johannem, "Dixit Esaias, Occaecavit eorum oculos, et obturavit eorum cor, ut non videant oculis et intelligant corde" (xii. (39,) 40);

quod "occaecare oculos ut non videant oculis suis" significet non intelligere vera, patet.

[18] Apud eundem, "Jesus dixit, In judicium Ego in hunc mundum veni, ut non videntes videant, videntes vero caeci fiant.... Dixerunt, Ergo nos caeci sumus. Dixit Jesus, Si caeci essetis non haberetis peccatum; jam vero dicitis quod videamus, ideo peccatum vestrum manet" (ix. 39-41);

per "non videntes" intelliguntur illi qui extra ecclesiam sunt et non sciunt vera quia non habent Verbum, ita Gentes; per "videntes" autem intelliguntur illi qui intra ecclesiam sunt et habent Verbum, ita Judaei; de his dicitur quod "caeci fient," de illis autem quod "visuri:" quod dicatur quod "peccatum eorum maneat" quia dicunt quod non caeci sint sed quod videant, est quia in ecclesia sunt ubi Verbum, et tamen non volunt videre et agnoscere vera, ita nec Dominum. Inde est quod Scribae et Pharisaei apud Judaeos a Domino dicti sint "Duces caeci caecorum" (Matth. xv. 14; Luc. vi. 39);

Ac "duces caeci,... stulti et fatui" (Matth. xxiii. 16, 17, 19, 24).

[19] Apud (1)Johannem, Jesus "videt hominem caecum a nativitate;" dixit discipulis, "Quamdiu in mundo sum, lux mundi sum: haec dicens exspuit in humum, et fecit lutum ex sputo, et inunxit lutum super oculos caeci, et dixit, Abi et lava te in piscina Siloam... ac abiit et lavit se, et venit videns" (ix. (2)1, 5-7);

cur ita factum est a Domino nemo intelligit nisi qui scit sensum internum seu spiritualem Verbi. In hoc sensu per "caecum a nativitate" intelliguntur qui extra ecclesiam nati sunt, et inde non potuerunt scire aliquid de Domino ac instrui ex Verbo; per "lutum" quod "ex sputo fecit in humo," significatur reformatio per vera ex sensu litterae Verbi ("humus" est ecclesia ubi Verbum, "lutum" est ultimum Divinum formans, "inungere id super oculos caeci" est per id dare intellectum veri); "piscina Siloam" etiam significat Verbum in littera; "lavari" ibi est purificari a falsis et malis: quod haec intelligantur per illa, huc usque absconditum fuit. (Quod "humus" significet ecclesiam, videatur n. 566, 10570; quod "lutum" significet bonum ex quo verum, ita bonum formans, n. 1300, 6669; quod "piscina siloam" significet Verbum in sensu litterae, patet apud Esaiam, cap. viii. 6; ac in genere "piscinae" quae Hierosolymae, Esai. xxii. 9, 11.)

[20] Apud Marcum, Jesus "venit Bethsaidam, ubi afferunt Ipsi caecum, et rogant ut eum tangeret; apprehendens itaque manum caeci, eduxit eum extra pagum, et exspuens in oculos ejus... interrogavit num quid videat; qui suspiciens dixit, Video (3)homines quod sicut (4)arbores ambulantes; deinde iterum imposuit manus super oculos ejus, et fecit eum suspicere; tunc restitutus est, et suspexit clare omnes" (viii. 22-27);

quid haec involvunt nec intelligitur nisi ex sensu interno seu spirituali Verbi; qui hunc non intelligit, nihil aliud videt quam quod ita factum sit, et forte cogitat plane sensualiter de eo; sed omnia quae Dominus locutus est et quae fecit in mundo continebant spiritualia ordine a supremis ad ultima, ita plene; etiam omnia miracula et eorum descriptiones. "Caeci," quos Dominus sanabat, significabant spiritualiter caecos, qui sunt qui non sciunt et intelligunt vera; per quod hic caecus "duceretur extra pagum Bethsaida," erat quia "Bethsaida" significabat damnationem ob non receptionem Domini; quod "exspuerit in oculos ejus" significat simile quod supra quod "fecerit lutum ex sputo;" quod postea "tetigerit oculos ejus" significat quod ex Divino illustraverit; inde est quod caecus primum videret "homines sicut arbores ambulantes," per quod significatur communis et obscura perceptio veri ex sensu litterae; per "arbores" etiam significantur cognitiones, et per "ambulare" significatur vivere: quod postea cum tactus a Domino "viderit omnes clare," significat quod post instructionem et illustrationem a Domino intellexerit vera: hic sensus inest illis, et is sensus percipitur ab angelis. (Quod pagus "Bethsaida" significat damnationem ob non receptionem Domini, patet apud Matthaeum, cap. xi. 21, et apud Lucam, cap. x. 13; quod "tactus" significet communicationem et translationem, hic vero illustrationem quia tangebantur oculi, videatur supra, n. 79: quod "arbores" significent cognitiones, in Arcanis Caelestibus, n. 2722, 2972, 7692: quod "ambulare" significet vivere, n. 519, 1794, 8417, 8420; et supra, n. 97.)

[21] Praeterea per omnes "caecos" quos Dominus sanavit, intellecti sunt illi qui in ignorantia sunt et recipiunt Ipsum, et per Verbum ab Ipso illustrantur; et in genere per omnia miracula Domini significantur talia quae caeli et ecclesiae sunt, ita spiritualia; ex eo miracula Ipsius Divina fuerunt, nam Divinum est ex primis agere et sistere illa in ultimis. Ex his patet quid significatum est per "caecos" quos Dominus sanavit (De quibus Matth. ix. 27-31; cap. xii. 22; cap. xx. 29 ad fin.; cap. xxi. 14: Marc. x. 46 ad fin.: Luc. vii. 21-23; cap. xviii. 35 ad fin.).

[22] Quoniam per "caecos" significantur illi qui non in cognitionibus veri sunt, et inde non in aliquo intellectu veri, ideo inter leges et statuta, quae data filiis Israelis, fuerat Quod caecus ex filiis Aharonis et ex Levitis non accederet ad offerendum panem Dei sui (hoc est, ad faciendum sacrificium) ((1)Levit. xxi. 18);

Tum quod caecum non offerretur ((2)Levit. xxii. 22; Deut. xv. 21);

Pariter quod non coram caeco darent offendiculum (Levit. xix. 14);

(Pariter) quod maledictus qui errare faceret caecum (Deutr. xxvii. 18):

quod hae leges latae fuerint, erat quia ecclesia apud illos instituta erat ecclesia repraesentativa, in qua omnia repraesentabant spiritualia quia illis correspondebant. Ideo etiam dicitur sequens maledictio super eos qui non servant mandata, apud Mosen, "Si non obediveris voci Dei tui custodiendo ad faciendum omnia praecepta Ipsius percutiet te Jehovah furore et caecitate et stupore cordis, ut sis palpitans in meridie, sicut palpitat caecus in tenebris" (Deutr. xxviii. (15,) 28(, 29));

per quod etiam intelligitur, quod caecitate et stupore spirituali percutientur illi qui non obediunt voci Domini faciendo illa quae in Verbo praeceperat: caecitas spiritualis oculorum et stupor spiritualis cordis est nullus intellectus veri et nulla voluntas boni; "palpitare in meridie est talis esse in ecclesia ubi lux veri datur per Verbum (quod "meridies" significet ubi verum est in luce, videatur n. 9642; et in opere De Caelo et Inferno, n. 148, 149, 151).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church