Apocalypse Explained (Tansley) n. 26

Previous Number Next Number See English 

26. (Vers. 5.) "Et a Jesu Christo." - Quod significet a Domino quoad Divinum Humanum, constat ex eo, quod id nomen Domini in mundo fuerit, ita nomen Humani Ipsius; quoad Divinum autem fuit nomen Ipsius "Jehovah" et "Deus." Divinum Humanum dicitur, quia Dominus Humanum suum fecit Divinum cum fuit in mundo, univit enim id suo Divino quod fuit in Ipso a conceptione, et quod fuit Ipsi anima ex Patre, ita quod fuit Ipsi vita sua: nam anima cujusvis est vita ejus; et corpus, quod est humanum, inde vivit; quapropter cum Divinum fuit unitum Humano in Domino, sicut anima corpori, Divinum Humanum dicitur. (Quod domina ecclesiae sit, quod sicut anima et corpus faciunt unum hominem, ita Divinum et Humanum fuerit unus Christus, ut et quod Divinum et Humanum Ipsius Fuerit una Persona, videatur supra, n. 10.) Qui itaque cogitant de Humano Domini, et non simul de Divino Ipsius, illi prorsus non admittunt vocem Divini Humani, cogitant enim separatim de Humano et separatim de Divino, ita quasi de homine separatim ab anima seu vita ejus; quod tamen non est cogitare de homine, minus de Domino:

[2] et quia talis idea separata inest cogitationi eorum, ideo rogant Patrem ut misereatur propter Filium; cum tamen rogandus est Ipse Dominus ut misereatur, in quo, secundum doctrinam universalem ecclesiae, Divinum est quale est Patris; nam illa docet, Quod sicut Pater, etiam Filius, est increatus, infinitus, aeternus, omnipotens, Deus, Dominus; et nemo Eorum primus et ultimus, nec maximus aut minimus; (ex Athanasii Symbolo;) et quoque est secundum doctrinam ab Ipso Domino datam, quae est, Quod Ipse et Pater unum sint; et quod qui Videt Ipsum videat Patrem, quia Ipse in Patre et Pater in Ipso: et quod Ipse sit via, veritas et Via; et quod nemo veniat ad Patrem, nisi per Ipsum. Inde patet quantum deflectunt a via et a veritate, qui transeunt Dominum et adeunt Patrem. Sed quia plura de hac re locutus Sum cum angelis, et quoque cum spiritibus, qui fuerunt, cum vixerunt homines in mundo, ab Ecclesia Reformata, et ex Religione Pontificia, velim in sequentibus illa memorare; ex quibus apparebit in quali luce esset ecclesia de Divino, quod est primum et primarium ejus, si Divinum Humanum Domini agnosceret et crederet.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church