Apocalypse Explained (Tansley) n. 275

Previous Number Next Number See English 

275. (Vers. 6.) "Et in conspectu throni mare vitreum simile crystallo." - Quod significet apparentiam (Divini) Veri in ultimis, ubi communia ejus, et pellucentiam ab influxu Divini Veri uniti Divino Bono in primis, constat ex significatione "in conspectu throni," quod sit apparentia; ex significatione "maris," quod sint communia veri (de qua sequitur); ex significatione "vitrei," quod sit pellucentia; dicitur etiam "simile crystallo," ut exprimatur pellucentia ex influxu Divini Veri uniti Divino Bono in primis, qui significatur per "septem lampadas ignis ardentes coram throno," ut mox supra (n. 274) ostensum est. Describitur in praecedentibus usque ad haec status universi caeli ordinati ad judicium, ac ultimum ejus per "mare vitreum simile crystallo:" quod sit verum ultimi caeli, quod per "mare vitreum" significatur, est quia "mare" significat communia veri, quale verum est in ultimis caeli, et apud hominem in naturali homine, quod verum scientificum vocatur; quod "mare" illa significet, est quia in mari est congregatio aquarum, et per "aquas" significantur vera (videatur supra, n. 71).

[2] Quod "mare" illa significet, constat a pluribus locis in Verbo, quorum aliquam copiam volo adducere: - Apud Esaiam, "Concludam Aegyptios in manum domini duri, et rex Vehemens dominabitur in eos;... tunc deficient aquae a mari, et fluvius exsiccabitur et exarescet" (xix. 4, 5);

per "Aegyptios" significantur scientiae quae naturalis hominis; per "dominum durum" in cujus manum concludentur, significatur malum amoris sui; per "regem vehementem" significatur falsum inde; per quod "deficient aquae ex mari," significatur quod ex omni copia scientiarum usque non vera; et per quod "fluvius exsiccabitur et exarescet," significatur quod nulla doctrina veri, et inde nulla intelligentia.

[3] Apud eundem, "Visitabit Jehovah gladio suo duro, magno et forti, super leviathanem serpentem oblongum, et super leviathanem serpentem tortuosum, et occidet cetos qui in mari" (xxvii. 1);

haec quoque de Aegypto, per quam significantur scientiae quae naturalis hominis; per "leviathanem serpentem oblongum" significantur illi qui rejiciunt omnia quae non oculis vident, ita mere sensuales, qui absque fide sunt quia non comprehendunt; per "leviathanem serpentem tortuosum" significantur qui ideo non credunt et usque dicunt se credere; per "gladium durum, magnum et fortem," quo visitabuntur, significatur exstinctio omnis veri, "gladius" enim est falsum destruens verum; per "cetos in mari" qui occidentur, significantur scientifica in communi. (Quod haec per "cetos" significentur, videatur n. 7293.)

[4] Apud eundem, "Silent habitatores insulae, mercator Zidonis transiens mare, impleverunt te....erubesce Zidon, quia dixit mare, munimentum maris, dicendo, Non parturivi et non peperi, et non educavi juvenes (et) adolescere feci virgines; cum fama Aegypto, dolore corripientur, sicut fama Tyri" (xxiii. 2-5);

per "Zidonem" et "Tyrum" significantur cognitiones boni et veri, quare dicitur "mercator Zidonis transiens mare;" "mercator" est qui comparat sibi illas et communicat: quod nihil boni et veri per illas sibi comparaverint, significatur per "Dixit mare, Non parturivi nec peperi, non educavi juvenes et adolescere feci virgines;" "parturire" et "parere" est producere aliquid ex cognitionibus, "juvenes" sunt vera, et "virgines" sunt bona: quod inde usus cognitionum et scientiarum periturum sit, significatur per "cum fama Aegypto, dolore corripientur, sicut fama Tyri."

[5] Apud Ezechielem, "Descendent desuper thronis suis omnes principes maris, et abjicient amicula sua, et Vestes acupicturae suae exuent, terroribus induentur tollent super te lamentationem, et dicent, Quomodo periisti, habitata a maribus, urbs laudata quae fuit valida in maria...quare perturbabuntur insulae in mari ob exitium tuum" (xxvi, 15-18);

haec de Tyro, per quam significantur cognitiones veri; harum neglectus et jactura ita describitur; "principes maris qui descendent desuper thronis suis," significant cognitiones primarias; quod relinquentur una cum scientificis, significatur per quod "abjicient amicula sua et exuent vestes acupicturae suae" ("acupictura" est scientificum); "urbs habitata a maribus, et valida in mari," significat cognitivum in omni copia ("maria" significant collectiones); "insulae in mari" significant gentes remotiores a veris, quae desiderant cognitiones; de his dicitur, "quare perturbabuntur insulae in mari ob exitium tuum."

[6] Apud Esaiam, "Non facient malum, neque corrumpent se in toto monte sanctitatis meae, quia plena erit terra scientia JehoVae, sicut aquae mare contegunt" (xi. 9);

agitur ibi de novo caelo et de nova ecclesia, quae sunt quae intelliguntur per "montem sanctitatis," in quo non facient malum, nec se corrumpent; intelligentia veri eorum a Domino describitur per quod "plena erit terra scientia Jehovae;" et quia "aquae" significant vera, et "mare" plenitudinem eorum, ideo dicitur, "sicut aquae mare contegunt."

[7] Apud eundem, "Per increpationem meam exsicco mare, pono fluvios desertum, putrescet piscis eorum, eo quod non sit aqua, et morietur siti" (l. 2);

"exsiccare mare" significat plenarium defectum cognitionum communium veri; "ponere fluvios desertum" significat deprivationem ab omni vero et inde intelligentia; "putrescet piscis," significat quod scientifica quae naturalis hominis erunt absque omni vita spirituali, quod fit cum applicantur ad confirmandum falsa contra vera ecclesiae; "eo quod non sit aqua," significat quia non aliquod verum; "mori siti" significat veri exstinctionem. (Quod "fluvii" significent illa quae intelligentiae sunt, videatur n. 108, 2702, 3051; quod "desertum" significet ubi non bonum quia non verum, n. 2708, 4736, 7055; quod "piscis" significet scientificum quod naturalis hominis, n. 40, 991; quod "aqua" verum, n. 2702, 3424, 3058, 5668, 8568; et quod "mori siti" deprivationem vitae spiritualis ex defectu veri, n. 8568 fin.)

[8] Apud Davidem, "Jehovah...dominaris in elationem maris, cum attollit fluctus suos...." (Psalm. lxxxix. 10 (B. A. 9));

per "mare" hic significatur naturalis homo, quia ibi sunt communia veri; per "elationem" ejus significatur cum se effert contra Divinum, negando illa quae ecclesiae sunt; per "fluctus" quos attollit, significantur falsa.

[9] Apud eundem, Jehovah "super maria fundavit" orbem, "et super flumina stabilivit eum" (Psalm. xxiv. 2);

per "orbem" significatur ecclesia; per "maria" cognitiones in communi quae in naturali homine; per "flumina" vera fidei; super his et illis fundatur ecclesia.

[10] Apud Amos, Jehovah "qui aedificat in caelis gradus suos....et vocat aquas maris, et effundit eas super facies terrae" (ix. 6);

per "gradus" quos Jehovah "aedificat in caelis," significantur interiora vera, quae vocantur spiritualia; per "aquas maris" significantur exteriora vera, quae sunt naturalia quia in naturali homine; per "effundere illas super facies terrae," significatur super homines ecclesiae, nam "terra" est ecclesia.

[11] Apud Davidem, "Per Verbum Jehovae caeli facti sunt, et per spiritum oris Ipsius omnis exercitus eorum; colligit sicut cumulum aquas maris, dans in thesauris abyssos" (Psalm. xxxiii. 6,7);

"Verbum Jehovae" per quod "caeli facti sunt," et "spiritus oris" per quem "exercitus eorum," significat Divinum Verum procedens a Domino ("exercitus caelorum" sunt omnia amoris et fidei); "aquae maris" quas "colligit in cumulum," significant cognitiones veri ac vera in communi, quae simul sunt in naturali homine; "abyssi" quas "dat in thesauris," significant scientifica sensualia, quae sunt communissima et ultima naturalis hominis, et in quibus simul sunt vera interiora seu superiora; inde vocantur illa "thesauri."

[12] Apud eundem, Jehovah "fundavit terram super basibus ejus, ut non dimoveatur in aeternum et in perpetuum; abysso sicut veste obvelasti eam" (Psalm. civ. 5,6);

per "terram" significatur ecclesia; "bases" super quibus Jehovah "fundavit eam in aeternum," sunt cognitiones veri et boni; "abyssus" quae "sicut veste obvelavit eam," est scientificum sensuale quod est ultimum naturalis hominis; et quia est ultimum, dicitur "sicut Veste obvelavit."

[13] Apud eundem, Jehovah, "in mari via tua, et semita tua in aquis multis, vestigia tamen tua non nota sunt" (Psalm. lxxvii. 20 (B. A. 19));

apud Esaiam, Sic dixit Jehovah, Qui dedi in mari viam, et in aquis validis semitam" (xliii. 16):

quod per "mare" hic non intelligatur mare, nec per "aquas" intelligantur aquae, patet, quia dicitur quod ibi "Jehovae via et semita;" quare per "mare" et per "aquas" intelliguntur talia in quibus est Jehovah seu Dominus, quae sunt cognitiones veri in communi ex Verbo, et vera ibi; "mare" sunt illae cognitiones, et "aquae" sunt vera: cognitiones et vera in eo differunt, quod cognitiones sint naturalis hominis, et vera spiritualis.

[14] Apud Jeremiam, "Ecce Ego litigans litem tuam, et ulciscar ultionem tuam, ut exsiccem mare Babelis, "et arefaciam scaturiginem ejus: ....ascendet super Babelem mare, multitudine fluctuum suorum obtecta erit" (li. 36, 42);

per "Babelem" intelliguntur qui profanant bona; "mare Babelis" sunt traditiones eorum, quae sunt adulterationes boni ex Verbo; "fluctus" sunt falsa eorum; destructio eorum quando ultimum judicium describitur per illa verba.

[15] Apud eundem, "Populus veniens a septentrione, et gens magna, et reges multi excitabuntur a lateribus terrae;.... vox eorum sicut mare tumultuatur, et super equis equitant" (|l|. (41,) 42);

"populus veniens a septentrione" sunt qui in falsis ex malo, "gens magna" sunt mala, et "reges multi" sunt falsa; "latera terrae" sunt quae extra ecclesiam et quae non sunt ecclesiae, "terra" enim est ecclesia; "vox eorum sicut mare tumultuatur," est falsum e naturali homine se efferens contra verum ecclesiae; "equi super quibus equitant," sunt ratiocinia ex fallaciis sensuum.

[16] Apud eundem, "Jehovah dans solem in lucem diei, statuta lunae et stellarum in lucem noctis, commovens mare ut tumultuentur fluctus ejus" (xxxi. 35);

per "solem" ex quo "lux diei," significatur bonum amoris caelestis ex quo perceptio veri; per "statuta lunae et stellarum" ex quibus "lux noctis," significantur vera ex bono spirituali, et ex cognitionibus, a quibus intelligentia; per "mare" quod commovetur, et per "fluctus" qui tumultuantur, significantur communia veri in naturali homine, et scientifica.

[17] Apud Esaiam, "Impii sicut mare impulsum, quando quiescere non potest, sed ejiciunt aquae ejus caenum et lutum" (lvii. 20);

per "mare impulsum" quod impiis, significantur ratiocinia ex falsis; per "aquas" quae "ejiciunt caenum et lutum," significantur ipsa falsa, ex quibus mala vitae et falsa doctrinae.

[18] Apud Ezechielem, "Extendam manum meam super Philisthaeos, et exscindam Kerethaeos, et perdam reliquias litoris maris" ((1)xxv. 16);

per "Philisthaeos" significantur qui in doctrina de sola fide; et per "reliquias litoris maris" quae perdentur, significantur omnia Veri.

[19] Apud Hoscheam, "Non revertar ad perdendum Ephraimum ..... post Jehovam ibunt,... et cum honore accedent filii a mari, cum honore advenient sicut avis ex Aegypto, et sicut columba e terra Assyriae" (xi. 9-11);

per "Ephraimum" significatur ecclesia quoad intellectum veri; per "filios a mari" qui accedent, significantur vera ex communi fonte, qui est Verbum; per "avem ex Aegypto," significatur scientificum concordans; et per "columbam ex terra Assyriae," significatur rationale.

[20] Apud Sachariam, "In die illa exibunt aquae vivae ex Hierosolyma, pars earum ad mare orientale, et pars earum ad mare posterius" (xiv. (2)18);

per "aquas vivas ex Hierosolyma" significantur vera ex spirituali origine in ecclesia, quae vera sunt quae recipiuntur ab homine quando est in illustratione a Domino cum legit Verbum; "Hierosolyma" est ecclesia quoad doctrinam; per "mare" significatur naturalis homo, in quem descendunt illa quae sunt in spirituali; per "mare orientale" significatur naturalis homo quoad bonum, et per "mare posterius" naturalis homo quoad verum; et quia naturalis homo est in communibus veri, ideo per "mare" etiam communia veri significantur.

[21] Qui non scit aliquid de spirituali homine, ac de veris et bonis quae ibi, opinari potest quod vera quae in naturali homine, et Vocantur cognitiones et scientifica, non sint communia veri, sed omnia Veri quae apud hominem; at sciat quod vera in spirituali homine, ex quibus illa quae in naturali, immenso numero excedant; sed illa quae in spirituali homine non ad perceptionem naturalis hominis perveniunt quam cum in spiritualem mundum venit, quod fit post mortem; tunc enim homo exuit naturale et induit spirituale: quod ita sit, constare potest solum ex eo, quod angeli sint in intelligentia et sapientia ineffabili prae homine, et tamen angeli sunt ex humano genere. (Quod Angeli sint ex Humano Genere, videatur in opusculo De Ultimo Judicio, n. 14-22 et 23-27.)

[22] Quia "mare" significat communia veri, ideo vas magnum, quod pro communi lavatione, vocabatur "mare aeneum" (1 Reg. vii. 23-26); avationes enim repraesentabant purificationes a falsis et malis, et "aquae" significant vera per quae purificationes fiunt: et quia omnia vera sunt ex bono, ideo continens ejus erat aes; unde vocatum est "mare aeneum," "aes" enim significat bonum. Purificatio spiritualis, quae est purificatio a falsis et malis, describitur ibi plene per mensuras illius vasis, et per bases ejus, intellectas in sensu spirituali. Ex his quae adducta sunt, constare potest quod per "mare" significentur communia veri, seu cognitiones veri simul et collectim. Quid vero amplius significatur per "mare," patebit in explicatione sequentium; nam in sequentibus nominatur mare in vario sensu (Ut Apoc. v. 13; cap. vii. 1,2,3; cap. viii. 8,9; cap. x. 2,8; cap.xii. (1)12; cap. xiii. 1; cap. xiv. 7; cap. xv. 2; cap. xvi. 3; cap. xviii. 17,19, 21; cap. xx. 13; cap. xxi. 1).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church