Apocalypse Explained (Tansley) n. 283

Previous Number Next Number See English 

283. [Vers. 8.]"Et quatuor Animalia, singula per se, habebant alas sex in circuitu." Quod significet apparentiam Divini spiritualis undequaque circum Divinum caeleste, constat ex significatione "quatuor Animalium," quae erant cherubi, quod sint custodia et providentia Divina Domini ne adeantur caeli superiores nisi a bono amoris et charitatis; et quia per "quatuor Animalia" quoad corpora hoc significatur, etiam significatur Divinum caeleste (de {2}quo sequitur): et ex significatione "sex alarum in circuitu," quod sit Divinum spirituale circum illud (de qua etiam sequitur). Quod "cherubi" quoad corpora significaverint Divinum caeleste, et quoad alas Divinum spirituale, est causa, quia omnia per quae repraesentantur caelestia, quoad ipsa corpora significent essentialia, et quoad illa quae circum sunt, significent formalia. Ita quoque homo quoad corpus significat bonum in essentia; et quoad illa quae ambiunt, bonum in forma. Bonum caeleste est bonum in essentia, et bonum spirituale est bonum in forma; et hoc ex causa, quia voluntas, ubi residet bonum, est ipse homo seu homo in essentia, ac intellectus ubi est verum, quod est forma boni, est homo inde, ita homo in forma; hoc bonum etiam circum illud est.

[2] Sed primum dicetur quid sit Divinum caeleste, et quid Divinum spirituale. Sunt caeli distincti in duo regna, quorum unum vocatur regnum caeleste, alterum regnum spirituale; distinguuntur in eo, quod illi qui in regno caelesti sunt, in bono amoris in Dominum sint, et illi qui in regno spirituali, in bono charitatis erga proximum sint. Inde Divinum caeleste est bonum amoris in Dominum, et Divinum spirituale est bonum charitatis erga proximum. Secundum haec bona etiam caeli ordinati sunt: supremum seu tertium caelum consistit ex illis qui in bono caelesti seu in bono amoris in Dominum sunt, et caelum quod ei succedit et vocatur caelum medium seu secundum consistit ex illis qui in bono spirituali seu in bono charitatis erga proximum sunt: et quia bonum caeleste est bonum in supremo loco, ac bonum spirituale est bonum in secundo loco, ideo est hoc circum illud; quod enim supra est hoc etiam intra est, et quod infra est hoc etiam extra est, et quod extra est hoc circum est; inde est quod in Verbo per "superiora" et "quae in medio" significentur interiora, et per "inferiora" et "quae in circuitu" intelligantur exteriora. Quia nunc utrumque bonum, caeleste et spirituale, custodit, et per ipsa "Animalia" seu per cherubos quoad corpora significatur Divinum caeleste, et per illos quoad alas significatur Divinum spirituale, patet quod per "quatuor Animalia singula per se visa sint habere alas sex in circuitu," significetur apparentia Divini spiritualis undequaque circum Divinum caeleste. (Sed de his plenior idea haberi potest ex illis quae in opere De Caelo et Inferno dicta et ostensa sunt; primum ex articulo ubi ostenditur, Quod Divinum Domini faciat Caelum, n. 7-12: dein ex articulo, Quod Divinum Domini in Caelo sit Amor in Ipsum et Charitas erga Proximum, n. 13-19; et demum in articulo, Quod Caelum distinctum sit in duo Regna, in Regnum Caeleste et in Regnum Spirituale, n. 20-28.)

[3] Quod cherubi visi sint ut Animalia, est quia caelestia repraesentantur variis modis in ultimis, ut constare potest ex multis locis in Verbo: prout Quod spiritus Sanctus apparuerit ut columba supra Jesum cum baptizatus (Matth. iii. 16, 17);

Et quod Divinum Domini apparuerit ut Agnus (Apoc. v. 6, 8, 13);

Unde etiam Dominus vocatus est Agnus (Apoc. vi. 1, 16; cap. vii. 9, 10, 14, 17; cap. xii. 11; cap. xiii. 8; cap. xiv. 1, 4; cap. xvii. 14; cap. xix. 7, 9; cap. xxi. 22, 23, {1}27). Quod cherubi fuerint quatuor, et singuli habuerint sex alas, est quia per "quatuor" significatur bonum caeleste, et per "sex" bonum spirituale; "quatuor" enim significant conjunctionem, et conjunctio intima cum Domino est per amorem in Ipsum; "sex" autem significant communicationem, et communicatio cum Domino est per charitatem erga proximum.

[4] Quod "alae" significant Divinum spirituale, quod in sua essentia est verum ex bono, constat ex sequentibus his locis: Apud Davidem, "Si cubueritis inter ordines, alae columbae obductae argento, et pennae ejus flavedine auri, cum expandis, Schaddai, reges in ea" (Psalm. lxviii. 14, 15 [B. A. 13, 14]);

quid significat quod eis qui "cubant inter ordines, alae columbae obductae argento, et pennae flavedine auri," et quod "reges in ea cum expandit Schaddai," nemo intelligit nisi ex sensu interno: in hoc, "cubare inter ordines" significat vivere in statutis; "alae columbae obductae argento" significant vera spiritualia; "pennae flavedine auri" significant bonum spirituale ex quo illa vera; "Schaddai" significat statum tentationum; "reges in ea" significant vera in illo et post illum. Quod "alae columbae obductae argento" significent vera spiritualia, est quia "ala" significat spirituale, "columba" verum ex bono, et "argentum" ipsum verum; quod "pennae obductae flavedine auri" significent bonum spirituale ex quo illa vera, est quia "penna" significat bonum spirituale ex quo vera, et simile "flavedo auri;" quod "cum expandit Schaddai" significet statum tentationum, est quia "Deus Schaddai" significat tentationes et consolationes post illas; et quia vera ex bono implantantur homini per tentationes, ideo dicitur "reges in ea," per "reges" enim significantur vera ex bono (videatur supra, n.31).

[5] Apud eundem, Deus "equitavit super cherubo, volavit, vectus est super alis venti" (Psalm. xviii. 11 [B. A. 10]);

"Deus equitavit super cherubo," significat Divinam providentiam Domini; "volavit" significat omnipraesentiam in spirituali mundo; "vectus super alis venti," significat omnipraesentiam in naturali mundo; "alae venti" sunt spiritualia ex quibus naturalia.

[6] Apud eundem, Jehovah "sub ala sua obtegit te, et sub abysso confides; clipeus et parma veritas" (Psalm. xci. 4);

"sub ala obtegere," significat custodire per Divinum Verum, quod est Divinum spirituale; "sub abysso confidere," significat verum scientificum, quod est Divinum spirituale naturale; quia hoc et illud significat verum, et "obtegere" significat custodiam per illud, ideo dicitur, "Clipeus et parma veritas." Ex his etiam patet quid significatur Per occultari sub umbra alarum Dei (Psalm. xvii. 8);

Per confidere in umbra alarum Ipsius (Psalm. xxxvi. 8 [B. A. 7]; Psalm. lvii. 2 [B. A. 1]);

Tum quid per cantare sub umbra alarum Ipsius (Psalm. lxiii. 8 [B. A. 7]).

[7] Quod "ala" cum de Domino significet Divinum spirituale, constat adhuc ex his locis: Apud Ezechielem, "Cum praeterivi praeter te, et vidi te, quod ecce tempus tuum, tempus amorum, expandi alam meam super te, et operui nuditatem tuam" (xvi. 8);

agitur ibi de Hierosolyma, per quam significatur ecclesia, ibi de ejus reformatione; "tempus amorum" significat statum quando reformari potuit; "expandi alam meam super te," significat spirituale verum per quod facta est reformatio; "operui nuditatem tuam," significat per id occultationem mali; malum enim, quod homini est ex hereditario et dein ex proprio, occultatur, hoc est, removetur ut non appareat, per vera spiritualia, quae sunt vera ex bono.

[8] Apud Davidem, Jehovah "operit Se luce sicut veste, extendit caelos sicut cortinam, contignat aquis triclinia sua, ponit nubes currum suum, ambulat super alis venti" (Psalm. civ. {1}2, 3);

per "lucem," qua Se operit Jehovah, significatur Divinum Verum in caelis, quod "vestis" Ipsius vocatur quia procedit ab Ipso ut Sole, et sic est extra ac circum Ipsum; (per hoc simile significatur quod per "lucem" et "vestes" Domini cum transformatus, Matth. xvii. 2; Marc. ix. 3; Luc. ix. 28-37;) "extendit caelos sicut cortinam," significat implere Divino Vero et per id intelligentia caelum et illos qui ibi; "contignare aquis triclinia sua," significat implere cognitionibus veri et boni illos ibi qui in ultimo caelo et qui in ecclesia; "ponere nubes currum suum," significat doctrinam veri ex sensu litterali Verbi ("nubes" est ille sensus, et "currus" est doctrina); "ambulare super alis venti," significat sensum spiritualem qui in sensu litterali.

[9] Apud Malachiam, "Exorietur vobis, timentes nominis mei, Sol justitiae, et sanitas in alis Ipsius" (iii. 20 [B. A. iv. 2]);

"sol justitiae" significat bonum, amoris, quod est Divinum caeleste; et "alae" Jehovae in quibus "sanitas," significat verum ex illo bono, quod est Divinum spirituale; "sanitas" est reformatio per illud.

[10] Apud Mosen, "Sicut aquila excitat nidum suum, super pullis suis motitat se, expandit alas suas, ...portat super ala sua, sic Jehovah ducit eum" (Deut. xxxii. {1}11, 12);

comparatio fit cum aquila, quia "aquila" significat intelligentiam, et "ala" Divinum spirituale, quod est Divinum Verum ex quo illa.

[11] Apud Esaiam, "Exspectantes Jehovam innovantur robore, ascendunt ala sicut aquilae" (xl.31);

"ascendere ala sicut aquilae" est in lucem caeli, quae est Divinum Verum seu Divinum spirituale ex quo intelligentia.

[12] Apud Ezechielem, "In monte altitudinis ...plantabo eum, ut attollat ramum et faciat fructum, et evadat in cedrum magnificam, ut habitent sub illa omnis avis cujuscunque alae" (xvii. 23);

per "cedrum magnificam" significatur spiritualis ecclesia; per "omnem avem cujuscunque alae" significantur intellectualia quae ex spiritualibus veris. Ex his nunc constare potest quid significatur per "alas cheruborum" tam hic quam alibi in Verbo; quod nempe Divinum spirituale, quod est Divinum Verum instruens, regenerans, et tutans:

[13] Ut quoque apud Ezechielem, "Quatuor facies erant unicuique" cherubo, "et quatuor alae unicuique; ...alae eorum erectae unius ad alterum; ...cuique [duae]" alae "tegentes corpora eorum: audivi sonum alarum tanquam sonum aquarum magnarum, sicut vocem Schaddai; cum ibant, vocem tumultus tanquam vocem castrorum; cum stabant, remittebant alas suas: ...audivi ...vocem alarum illorum, osculantium se unius ad alterum, et vocem rotarum juxta illos: ...vox alarum cheruborum audita est ad atrium exterius, sicut vox Dei Schaddai: ...similitudo manuum erat sub alis illorum" (i. 4, 6, 23, {1}24; cap. iii. [12,] 13; cap. x. 5, 21);

quod "alae" hic significent Divinum spirituale, quod est Divinum Verum Domini in regno Ipsius caelesti, constat ex singulis descriptionis ibi: quod "alae" essent quatuor, significat Divinum spirituale in eo regno; quod "alae" essent erectae unius ad alterum, et quod semet oscularentur, significat consociationem et conjunctionem omnium ibi a Domino; quod "alae tegerunt corpora eorum," significat Divinum spirituale circumdans Divinum caeleste ibi; quod "sonus alarum auditus sit sicut sonus aquarum magnarum," et quod "sicut rotarum," et "sicut vox Schaddai," et quod "vox alarum audita sit ad atrium exterius," significat quale Divini spiritualis seu Divini Veri in ultimo caelo; "vox" enim praedicatur de vero, "aquae" significant vera et eorum perceptionem, "rotae" vera doctrinalium ex eo quod "currus" significet doctrinam; et "Deus Schaddai" est verum increpans in tentationibus et postea consolans; "atrium exterius" est ultimum caelum; "similitudo manuum sub alis" significat Divini Veri potentiam.

[14] Ex his quoque constare potest quid significabatur per "alas" cheruborum qui super propitiatorio quod super arcam, de quibus ita apud Mosen:

"Fac cherubum unum ab extremitate hinc, et cherubum alterum ab extremitate illinc; ex propitiatorio facietis cherubos super duabus extremitatibus ejus: et erunt cherubi expandentes alas sursum, obtegentes alis suis super propitiatorium; et facies eorum viri ad fratrem suum, ad propitiatorium erunt facies cheruborum; et dabis propitiatorium super arcam desuper, et ad arcam dabis Testimonium, quod dabo ad te" (Exod. xxv. 18-21);

per "cherubos" ibi similiter significatur Domini providentia quoad custodiam ne caelum supremum seu regnum caeleste adeatur nisi per bonum amoris a Domino in Dominum; per "Testimonium" seu "Legem" in arca significatur Ipse Dominus; per "arcam" caelum intimum seu supremum; per "propitiatorium" auditio et receptio omnium cultus quae ex bono amoris, et tunc expiatio; per "alas cheruborum" significatur Divinum spirituale in eo caelo aut in eo regno; per quod "alae expansae essent sursum," et per quod "obtegerent propitiatorium," et quod "facies eorum essent ad propitiatorium," significatur ipsa receptio et auditio. (sed haec plenius explicata videantur in Arcanis Caelestibus, a n. 9506 ad 9546.) Et quia per "alas cheruborum" et earum determinationes significatur Divinum Verum auditum et receptum a Domino, ideo sequitur apud Mosen, "Et conveniam te ibi, et loquar tecum desuper propitiatorio ab inter binos cherubos, qui super arca Testimonii, omnia quae praecipiam tibi apud filios Israelis" (vers. 22 ibi; et Num. vii. 89).

[15] Quia pleraque in Verbo etiam sensum oppositum habent, ita quoque "alae," in quo significant falsa et ratiocinationes ex illis: Ut in Apocalypsi, "E fumo" putei abyssi "exiverunt locustae, ...et vox alarum illarum sicut vox (curruum) equorum multorum currentium ad bellum" (ix. 2, [3,] 9);

"locustae" significant falsa in extremis; et "equi" ratiocinia ex illis, et "bellum" pugnam falsi contra verum; inde dicitur, "Vox alarum locustarum sicut vox (curruum) equorum multorum currentium ad bellum."

[16] Apud Hoscheam, "Sociatus idolis Ephraim, ...recessit vinum eorum, scortando scortari fecerunt, ...ligavit ventus eam in alis suis, et pudefient a sacrificiis suis" (iv. 17-19);

per "Ephraim" significatur intellectuale, quale est illis intra ecclesiam qui illustrantur cum legunt Verbum; per "idola" significantur falsa doctrinae; inde per "Sociatus idolis Ephraim" significatur intellectuale perversum arripiens falsa; per "recessit vinum eorum," significatur quod recesserit verum ecclesiae ("vinum" est id verum); per "scortando scortari fecerunt" significatur quod falsificaverint vera ("scortatio" est falsificatio veri); per "ligavit ventus in alis," significatur ratiocinatio ex fallaciis, unde falsa. (Quid fallaciae in spiritualibus, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 53.) Simile per "ventum in alis" significatur apud Sachariam (cap. v. 9).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church