Apocalypse Explained (Tansley) n. 287

Previous Number Next Number See English 

287. VERSUS 9-11. "Et cum dederunt Animalia gloriam et honorem et gratiarum actionem Sedenti super throno, Viventi in saecula saeculorum; procidebant viginti et quatuor seniores coram Sedente super throno, et adorabant Viventem in saecula saeculorum, et abjiciebant coronas suas coram throno, dicentes, Dignus es, Domine, accipere gloriam et honorem et potestatem, quia Tu creasti omnia, et per voluntatem tuam sunt et creata sunt." 9. "Et cum dederunt Animalia gloriam et honorem et gratiarum actionem," significat Divinum Verum et Divinum Bonum, ac glorificationem [n. 288]; "Sedenti super throno, et Viventi in saecula saeculorum," significat a quo omnia caeli et ecclesiae, et vita aeterna [n. 289]. 10, 11. "Procidebant viginti et quatuor seniores coram Sedente super throno," significat humiliationem et tunc agnitionem ab illis qui in vero ex bono sunt, quod a Domino omnia caeli cf ecclesiae [n. 290]; "et adorabant Viventem in saecula saeculorum," significat humiliationem et tunc agnitionem quod a Domino vita aeterna [n. 291]; "et abjiciebant coronas suas coram throno," significat humiliationem et tunc agnitionem corde quod nihil boni ex illis, sed quod omne a Domino [n. 292]; "dicentes, Dignus es, Domine, accipere gloriam et honorem et potestatem," significat meritum et justitiam quae Divino Humano Domini, quod ex eo sit omne Divinum Verum ac Divinum Bonum, et salvatio [n. 293]; "quia Tu creasti omnia," significat quod ad Ipso omnis existentia et vita sit, ac caelum illis qui recipiunt [n. 294]; "et per voluntatem tuam sunt et creata sunt," significat quod per Divinum Bonum sint, et per Divinum Verum existant [n. 295].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church