Apocalypse Explained (Tansley) n. 299

Previous Number Next Number See English 

299. "Librum scriptum intus et a tergo."-Quod significet statum vitae omnium in caelo et in terra, in communi et in particulari, constat ex significatione "libri," hic "libri vitae," quod sit quod a Domino inscriptum seu implantatum est hominis spiritui, hoc est, cordi et animae, seu quod idem, quod ejus amori et fidei (de qua supra, n. 199); inde per "librum" hic significatur status vitae omnium in caelo et in terra, et per "scriptum" significatur quod implantatum est a Domino; (quod "scribere" significet implantare, videatur etiam supra, n. 222;) et ex significatione "intus et a tergo," quod sit quod est cordi et animae seu amori et fidei: amor enim est intus apud hominem et spiritum, quia facit ejus vitam; fides autem, nisi in ejus amore sit, non est intus apud illum, sed post seu a tergo; fides enim quae fides prorsus unum facit cum amore, nam quod homo amat hoc fidei ejus est, quod autem non amat non est fidei ejus; apparet quidem quod sit fides quod aliquis ex memoria cogitat et ex doctrina docet, sed si modo ex naturali amore et non ex spirituali id amat, est modo visus cogitationis externi hominis, qui visus mentitur fidem; sed haec fides, quia est absque vita priusquam implantata est interno homini et ejus amori, non est in homine sed post illum seu a tergo ejus; fides implantata interno homini et ejus amori, est credere et amare verum quia est verum, et non amare id principaliter propter famam eruditionis et inde honorem aut lucrum. Ex his constare potest quid significatur per "scriptum intus et a tergo."

[2] Agitur in hoc capite de eo, quod solus Dominus sciat status vitae omnium in communi et singulorum in particulari, et quod nemo praeter Ipsum. Hoc repraesentative sistitur per "librum scriptum, quem nullus potuit aperire," "legere" et "inspicere," quam solus "Agnus," hoc est, Dominus: quod nemo hoc sciat quam solus Dominus, est quia est solus Deus, et quia formavit caelum angelicum ad imaginem Sui, et hominem ad imaginem caeli; quapropter Is scit omnia caeli in communi; et qui scit omnia caeli in communi, is quoque scit unumquemvis in particulari; nam homo qui in veris ex bono est, et angelus, est imago caeli, est enim forma ejus: inde quoque sequitur quod nemo sciat alicujus status in particulari, nisi qui scit statum omnium communem; pendet enim indivulse unum ab altero. (Sed haec non paucis possunt describi; quare videantur quae in opere De Caelo et Inferno ostensa sunt, ubi distinctius et perspicuius haec descripta sunt, in sequentibus his articulis: Quod Divinum Domini faciat Caelum, n. 7-I2: Quod unusquisque Angelus sit Caelum in minima forma, n. 51-58: Quod universum Caelum in complexu referat unum Hominem, n. 59-67; pariter unaquaevis Societas ibi, n. 68-72: Quod inde unusquisque Angelus sit in perfecta Forma Humana, n. 73-77: Quod Caelum in toto et in parte referat Hominem, quod sit ex Divino Humano Domini, n. {1}78-86: Quod Correspondentia sit omnium caeli cum omnibus Hominis, n. 87-102: De Conjunctione Caeli cum Humano Genera, n. 291-302.)

[3] Sciendum est quod hic et alibi in Verbo dicatur "liber," sed quod per illum intelligatur volumen; antiquis enim temporibus scriptum fuit super membranis, quae convolvebantur, et membrana vocabatur "liber" et "volumen libri," ut quoque constare potest ex Verbo :-Ut apud Ezechielem, "Vidi, cum ecce manus emissa ad me, et ecce in ea Volumen libri....scriptum ante et post" (ii. 9,10):

et apud Davidem, "Tum dixi, Ecce venio, in volumine libri scriptum est de me" (Psalm.xl.8 [B. A. 7]):

quapropter dicitur apud Esaiam, "Contabescet omnis exercitus caelorum, et caeli convolventur sicut volumen" (xxxiv. 4):

similiter in Apocalypsi, "Caelum abscessit sicut liber qui convolvitur" (vi. 14). Ex his sciri potest quomodo liber, qui Johanni visus, "scriptus est intus et a tergo."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church