Apocalypse Explained (Tansley) n. 305

Previous Number Next Number See English 

305. "Et ego flebam multum, quod nemo dignus inventus aperire et legere librum nec inspicere eum. Et unus ex senioribus dicit mihi, Ne fleto, ecce vicit Leo, qui est ex tribu Jehudae, Radix Davidis, aperire librum et solvere septem sigilla ejus." 4. "Et ego flebam multum, quod nemo dignus inventus aperire et legere librum nec inspicere eum," significat dolorem cordis ob inordinationem et interitum omnium, si nemo posset omnes et omnia eorum scire, cognoscere et explorare [n. 306]. 5. "Et unus ex senioribus," significat societatem caeli quae prae reliquis in sapientia [n. 307]; `dicit mihi, Ne fleto," significat ne sit dolor inde [n. 308]; "ecce vicit Leo, significat Dominum, quod ex propria potentia subjugaverit inferna, et redegerit omnia in caelis in ordinem [n. 309]; "ex tribu Jehudae, Radix Davidis," significat per Divinum Bonum unitum Divino Vero in suo Humano [n. 310]: "aperire librum, et solvere septem sigilla ejus," significat quod sciat et cognoscat omnes et singulos, et occultissima cujusvis [n. 311].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church