310. "Ex tribu Jehudae, Radix Davidis."-Quod significet per Divinum Bonum unitum Divino Vero in suo Humano, constat ex significatione "tribus Jehudae," quod sint omnia bona in complexu, omnes enim "tribus Israelis" significabant omnia vera et bona caeli et ecclesiae (de quo supra, n. 39), et "Jehudah" seu tribus ejus significabat bonum amoris caelestis (de quo etiam supra, n. 119, et in Arcanis Caelestibus, n. 3654, 3881, 5583, 5603, 5782, 6363); inde in supremo sensu, in quo de Domino, per "tribum Jehudae" significatur Divinum Bonum: et ex significatione "Radicis Davidis," quod sit Divinum Verum, per "Davidem" enim in Verbo intelligitur Dominus quoad Divinum Verum (videatur supra, n. 205); inde est, quod per "ex tribu Jehudae, Radix Davidis," intelligatur Dominus quoad Divinum Bonum unitum Divino Vero in Humano Ipsius. In Verbo in sensu ejus litterae utplurimum dicuntur duo, quorum unum involvit bonum, alterum autem verum, sed duo illa conjunguntur in unum in sensu interno seu spirituali ejus, et hoc ob conjugium boni et veri in singulis Verbi (de quo videatur supra, n. 238 fin., 288 [b]); causa est, quia bonum et verum in caelo non sunt duo sed unum, omne enim verum ibi est boni. Dominus quoad Humanum dicitur "Radix Davidis" ex eo quia omne Divinum Verum ab Ipso est; sicut etiam omnia existunt et subsistunt ex radice sua: inde etiam est quod dicatur "Radix Jischaji" apud Esaiam, "Fiet in die illo Radicem Jischaji, quae stans in signum populorum, gentes quaerent, et erit quies Ipsius gloria" (xi. 10);
"Jischajus" pro Davide, quia erat pater ejus.