323. "Habentes unusquisque citharas."-Quod significet confessionem ex veris spiritualibus, constat ex significatione "citharae," quod sit confessio ex veris spiritualibus. Quod per "citharas" id significetur, est quia cithara erat instrumentum chordaceum, et per illa instrumenta significantur spiritualia, seu quae veri sunt; at per instrumenta inflatoria significantur caelestia, seu illa quae boni sunt. Quod talia per instrumenta musica significentur, est ex sonis; nam sonus correspondet affectionibus; etiam in caelo percipiuntur affectiones ex sonis: et quia variae affectiones sunt, et varii soni eduntur per instrumenta musica, ideo haec ex correspondentia et inde concordantia significant illas. In genere, significant instrumenta chordacea talia quae sunt affectionum veri, et instrumenta inflatoria talia quae sunt affectionum boni; seu quod idem, quaedam instrumentapertinent ad classem spiritualem, quaedam autem ad classem caelestem. Quod soni correspondeant affectionibus, ex multa experientia mihi patuit, et quoque quod soni musici, et quod secundum sonos et eorum varietates afficiantur angeli; sed omnem illam experientiam in medium afferre, prolixum foret: id modo, quod in genere observatum est, memorare velim; quod nempe soni discreti excitent affectiones veri, seu quod illis afficiantur qui in affectionibus veri sunt, et quod soni continui excitent affectiones boni, seu quod illis afficiantur qui in affectionibus boni sunt: sive dicas affectiones veri sive spiritualia, idem est; ut et sive dicas affectiones boni sive caelestia, etiam idem est. (Sed haec melius comprehendi possunt ex illis quae de sonis et de correspondentia eorum cum affectionibus ab experientia tradita sunt in opere De Caelo et Inferno, n. 241.) Ex his nunc constare potest, cur in Verbo, et praecipue apud Davidem, tot genera instrumentorum musicorum nominantur, ut nablia, citharae, fistulae, cymbala, tympana, buccinae, organa, et alia; quod nempepropter correspondentiam cum affectionibus, et simul cum articulationibus, quae sunt voces quae continent res et inde fluunt.
[2] Quod "citharae" imprimis significent affectiones veri, quia excitant illas, proinde etiam confessionem, quae fit ex veris spiritualibus hilari corde, constare potest ex sequentibus his locis:-Apud Esaiam, "Lugebit mustum, languescet vitis, gement omnes laeti corde, cessabit gaudium tympanorum, cessabit tumultus hilarium, cessabit gaudium citharae; cum cantu non bibent vinum" (xxiv. 7-9);
agitur ibi de vastatione ecclesiae spiritualis, seu ejus boni et veri; bonum spirituale quod cessaturum significatur per quod "lugebit mustum," et "cessabit gaudium tympanorum;" et quod verum ejus cessaturum significatur per "languescet vitis" et "cessabit gaudium citharae;" per "mustum" enim significatur bonum spirituale, ejus gaudium per "tympanum;" et per "vitem" significatur verum spirituale, et ejus gaudium per "citharam: quia affectio illorum est quae cessatura, ideo dicitur, "Gement omnes laeti corde et cessabit tumultus hilarium;" per "laetitias" et "hilaritates" in Verbo significantur laetitiae et hilaritates spirituales, quae omnes sunt ex affectionibus veri et boni; adjicitur "cum cantu non bibent vinum," quia per "cantum" significatur testificatio laetitiae ex affectione veri, et per "vinum" significatur verum.
[3] Apud Davidem, "Confitemini Jehovae in cithara, in nablio decachordii psallite Ipsi; cantate Ipsi canticum novum, reddite egregie pulsare cum clangore; quia rectum est Verbum Jehovae, et opus Ipsius in veritate" (Psalm. xxxiii. 2-4):
quia "cithara" significat confessionem ex veris spiritualibus, ideo dicitur "Confitemini Jehovae in cithara;" "nablium decachordii" significat bonum spirituale correspondens, ideo dicitur "In nablio decachordii psallite Ipsi," ac ideo quoque dicitur "quia rectum est Verbum Jehovae, et omne opus Ipsius in veritate;" verum boni significatur per "rectum est Verbum Jehovae," et bonum veri per "opus Ipsius in veritate;" verum boni est verum quod procedit ex bono, et bonum veri est bonum quod producitur perverum.
[4] Apud eundem, "Mitte lucem tuam et veritatem tuam, hae ducant me, deducant ad montem sanctitatis et ad habitacula tua, ....ut confitear Tibi in cithara, Deus, Deus mi" (Psalm. xliii. 3, 4);
quod "cithara" significet confessionem ex veris spiritualibus, patet, nam dicitur "ut confitear Tibi in cithara, Deus, Deus mi;" et quoque praemittitur, "Mitte lucem tuam et veritatem tuam, hae ducant me."
[5] Apud eundem, "Confitebor Tibi instrumento nablii, veritatem tuam Deus mi; canam Tibi in cithara, Sancte Israelis" (Psalm. lxxi. 22);
quia per "nablium" significatur bonum spirituale seu bonum veri, et per "citharam" verum spirituale seu verum boni, et ex utroque fit confessio, ideo dicitur, "Confitebor Tibi instrumento nablii, et canam Tibi [in] cithara."
[6] Apud eundem, "Cantabo et psallam, excita me gloria mea, excita me nablium et cithara, .... confitebor Tibi inter gentes Domine, psallam Te inter populos" (Psalm. lvii. 8-10 (B. A. 7-9); Psalm. cviii. 2-4 (B. A. 1-3)):
confessio et glorificatio ex bono veri seu ex bono spirituali et ex vero boni seu ex vero spirituali exprimuntur in singulis ibi; bonum veri exprimitur per "cantare," "excitari nablio," et "confiteri inter gentes;" et verum boni per "psallere," "excitari cithara," et "psallere inter populos;" per "gentes" enim in Verbo intelliguntur qui in bono sunt, et per "populos" qui in vero sunt, hic in vero spirituali: quod ita dicatur, est quia in Verbo ubi dicitur de bono etiam dicitur de vero, et hoc propter conjugium illorum in singulis ibi (de quo videatur supra, n. 238 fin., 288(b)).
[7] Apud eundem, "Respondete Jehovae per confessionem, psallite Deo nostro in cithara" (Psalm. cxlvii. 7);
etiam hic confessio ex bono spirituali et ex vero spirituali exprimitur per "Respondete Jehovae per confessionem, et psallite Deo nostro in cithara;" ex bono spirituali per "respondere Jehovae," et ex vero spirituali per "psallere Deo in cithara;" "Jehovah" etiam dicitur ubi agitur de bono, ac "Deus" ubi agitur de vero (videatur n. 709, 732, 2586, 2769, 2807, 2822, 3921, 4287, 4402, 7010, 9167).
[8] Apud Ezechielem, "Cessare faciam strepitum canticorum tuorum, et vox cithararum tuarum non audietur amplius, dabo te in ariditatem petrae" (xxvi. 13, 14);
haec de Tyro, per quam significatur ecclesia quoad cognitiones boni et veri; vastatio ejus describitur per illa verba, vastatio quoad cognitiones boni per "cessare faciam strepitum canticorum tuorum," et vastatio quoad cognitiones veri per quod "vox cithararum non audietur amplius;" desolatio omnis veri per "dabo te in ariditatem petrae" ("petra" significat verum, et "ariditas" ejus desolationem).
[9] Apud Davidem, "Clangite Jehovae omnis terra, personate, jubilate et cantate, cantate Jehovae cithara, cithara et voce cantus, tubis et voce buccinae, clangite coram Rege Jehovah" (Psalm. xcviii. 4-6);
varia genera affectionum ex quibus confessio et glorificati Domini, hic exprimuntur per varia genera sonorum et instrumentorum; per varia genera sonorum per "clangere," "personare," "jubilare" et "cantare," et per varia genera instrumentorum per "citharas," "tubas" et "buccinas;" sed significationes singulorum exponere, non hujus loci est, solum quid "cithara." "Cantare Jehovae cithara, cithara et voce cantus," significat confessionem ex affectione boni et veri spiritualis; omnis enim affectio, quia est amoris, cum cadit in sonum, sonat sibi convenienter; unde etiam ex sono qui in loquela, et in quo voces loquelae quasi fluunt, auditur alterius affectio, quae etiam inde noscitur a socio; et manifeste in mundo spirituali, ubi omnes soni loquelae manifestant affectiones.
[10] Similiter alibi apud Davidem, ut in his sequentibus:
"Jubilate Deo robori nostro; acclamate Deo Jacobi; extollite cantum, et date tympanum, citharam jucundam cum nablio, clangite in mense buccina" (Psalm. lxxxi. 2-4 (B. A. 1-3));
"Bonum confiteri Jehovae, et canere nomini tuo, Altissime, ....super decachordio, et super nablio, et super higgaion in cithara" (Psalm. xcii. 2-4 (B. A. 1-3));
"Filii Zionis exultent in Rege suo, laudent nomen Ipsius in chorea, cum tympano et cithara psallant Ipsi" (Psalm. cxlix. 2, 3);
"Laudate" Deum "cum clangore buccinae; laudate Ipsum in nablio et cithara, laudate Ipsum cum tympano et chorea; laudate Ipsum cum fidibus et organo; laudate Ipsum cum cymbalis soni, laudate Ipsum cum cymbalis clangoris" (Psalm. cl. 3-5).
[11] Quia instrumenta musica et quoque choreae significabant gaudia et laetitias quae resultant ex affectionibus, et quoque ipsas affectiones mentis quas soni illorum in simplici et in composito producunt, ideo, "David et universa Domus Israelis ludebant coram Jehovah super omnis generis lignis [abietum], et super citharis et cum nabliis, et cum tympanis et cum dulciariis et cum cymbalis" (2 Sam. vi. 5).
[12] Quoniam "cithara" significat confessionem ex veris spiritualibus, ac vera spiritualia sunt quibus afficiuntur angeli qui in regno spirituali Domini Sunt, et quae falsa mali dissipant, et cum illis ipsos spiritus qui in iis sunt, ideo, Cum malus spiritus erat super Saule, "David sumpsit citharam et pulsavit manu sua, et sic quies data Sauli, ....et recessit ab eo malus spiritus" (1 Sam. xvi. 14-16, 23);
hoc factum est quia reges repraesentabant Dominum quoad regnum spirituale, et inde significabant vera spiritualia (videatur supra, n. 31 (b)), at Saul tunc falsa veris illis opposita; quae per sonum citharae dissipabantur, quia "cithara" significabat affectionem veri spiritualem: sed tunc ita factum est, quia apud filios Israelis omnia erant repraesentativa et inde significativa; aliter hodie. Ex illis locis quae nunc adducta sunt, constare potest quid "cithara" significat, praeter etiam in aliis locis (Ut Esai. xxx. 31, 32: Psalm. xlix. 4, 5 (B. A. 3, 4); Psalm. cxxxvii. 1, 2: 1 Sam. x. 5: Apoc. xiv. 2; cap. xviii. 22: Hiob xxx. 31).
[13] Quoniam pleraque in Verbo etiam opposita significant, ita etiam instrumenta musica, in quo sensu significant laetitias et gaudia resultantia ex affectionibus falsi et mali, ita quoque "cithara" confessionem falsi, et inde exultationem super destructionem veri:-Ut apud Esaiam, "A fine septuaginta annorum erit canticum Tyri juxta canticum meretricis; accipe citharam, ambula in urbe, meretrix oblivioni tradita, eleganter pulsa, multiplica cantum" (xxiii. 15, 16);
per "Tyrum" significatur ecclesia quoad cognitiones veri et boni spiritualis, ut supra; hic ecclesia in qua illae falsificatae sunt; "meretrix" significat falsificationem veri (videatur supra, n. 141); et per "accipere citharam, ambulare in urbe, eleganter pulsare, et multiplicare cantum," significatur exultatio et gloriatio falsi super destructionem veri.
[14] Et apud eundem, "Vae surgentibus mane sub auroram, siceram prosequuntur, commorantibus in crepusculum, vinum incendat eum, estque cithara et nablium et tympanum et fistula et vinum, convivia eorum; opus autem Jehovae non introspiciunt, et factum manuum Ipsius non vident" (v. 11, 12);
"cithara," "nablium," "tympanum," "fistula" et quoque "vinum," in opposito sensu; in quo per illa significantur exultationes et gloriationes ex falsis mali: quod talia significentur, patet, nam dicitur, "Vae illis, ....opus Jehovae non introspiciunt, et factum manuum Ipsius non vident."