Apocalypse Explained (Tansley) n. 326

Previous Number Next Number See English 

326. [Vers. 9.] "Et canebant canticum novum."-Quod significet agnitionem et confessionem ex gaudio cordis, constat ex significatione "cantici," quod sit agnitio et confessio ex gaudio cordis, hic agnitio et confessio quod Domino quoad Divinum Humanum sit omnis potestas in caelis et in terris; quod de hoc sit confessio, est quia de eo agitur. Quod "canere canticum" significet confessionem ex gaudio cordis, est quia gaudium cordis se exserit per cantum quando id in suo pleno est: causa quod per cantum, est quia cum cor plenum est gaudio, et inde quoque cogitatio, tunc effundit se per cantum; ipsum gaudium cordis per sonum cantus, et inde gaudium cogitationis per canticum: quale gaudii cogitationis sistitur per voces cantici conformes et convenientes rei quae in cogitatione ex corde est, et quale gaudii cordis per harmoniam, et quantum gaudii ejus per elationem soni et in eo vocum. Omnia illa fluunt sicut sponte ex ipso gaudio, et hoc ex causa quia totum caelum formatum est secundum affectiones boni et veri, caelum supremum secundum affectiones boni, et caelum medium secundum affectiones veri; ita quoque formatum est ad gaudia, nam omne gaudium est ex affectione seu ex amore. Inde est quod in omni loquela angelica sit quidam concentus. (Sed haec melius sciri et concludi possunt ex illis quae in opere De Caelo et Inferno dicta et ostensa sunt; quod nempe cogitationes et affectiones angelorum vadant secundum formam caeli, n. 200-212, et 265-275; et quod inde quidam concentus sit in loquela eorum, n. 242; tum quod sonus loquelae angelorum correspondeat eorum affectionibus, et articulationes soni, quae sunt voces, correspondeant ideis cogitationis quae ex affectione, n. 236, 241; et praeterea in Arcanis Caelestibus, n. 1648, 1649, 2595, 2596, 3350, 5182, 8115.) Inde patet quod harmonicum cantus et quoque quod ars musica possit exprimere affectionum varia genera, et applicari rebus, sit ex spirituali mundo, et non ex naturali, ut creditur (de qua re etiam videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 241).

[2] Ex hac causa est quod plura instrumentorum musicorum genera apud gentem Judaicam et Israeliticam in cultu sancto adhibita fuerint, quorum quodlibet applicatum erat affectionibus boni caelestis, et affectionibus boni spiritualis, et inde gaudiis, de quibus evangelizabatur: instrumenta chordacea applicata erant affectionibus boni spiritualis, et instrumenta inflatoria affectionibus boni caelestis; quibus etiam adjungebatur cantus cum canticis, per quae convenientiae rerum cum sonis affectionum formabantur. Omnes psalmi Davidis erant tales; quapropter dicuntur "Psalmi" a psallere, et quoque "Cantica." Ex his quoque constare potest, unde est quod dicatur quod quatuor Animalia et viginti quatuor seniores habuerint citharas, et quoque cecinerint hoc canticum.

[3] Quod "cantus" et "canere canticum" significent agnitionem et confessionem ex gaudio cordis, constat ex his sequentibus:-Apud Esaiam, "Dices in die illo, Confitebor Jehovae, ....Deus salutis meae, confidam, non timebo, quia robur meum, et canticum Jah Jehovah, fuit mihi in salutem: tunc haurietis aquas ex fontibus salutis; et dicetis in die illo, Confitemini Jehovae, invocate nomen Ipsius, ....cantate Jehovae, ....exclama et jubila, habitatrix Zionis, quia magnus in medio tui Sanctus Israelis" (xii. 1-6);

describitur ita confessio ex gaudio cordis propter adventum Domini, et Divinam Ipsius potentiam salvandi genus humanum: quod confessio sit, patet, nam primo dicitur, "Confitebor Jehovae," et quoque dein, "Confitemini Jehovae;" confessio quod Dominus ex Divina potentia salvaturus sit genus humanum, describitur per haec, "Deus salutis meae, confidam, non timebo, quia robur meum, ....fuit mihi in salutem: tunc haurietis aquas ex fontibus salutis ...in die illo ...; magnus in medio tui Sanctus Israelis:" "in die illo" est quando Dominus venturus; "Sanctus Israelis" est Dominus: gaudium inde, quod est gaudium confessionis, describitur per "Cantate Jehovae, exclama et jubila, habitatrix Zionis;" "habitatrix" et "filia Zionis" est ecclesia ubi Dominus colitur: "canticum Jah" ibi significat celebrationem et glorificationem Domini.

[4] Apud eundem, "Cantate Jehovae canticum novum, laudem Ipsius, extremitas terrae; ....extollant vocem desertum et urbes ejus, ....cantent habitatores petrae, e capite montium clament" (xlii. 10, 11);

agitur etiam ibi de adventu Domini, ac de instauratione ecclesiae apud illos qui extra ecclesiam fuerunt, seu apud illos ubi non Verbum fuit, et Dominus non prius notus: "cantare canticum novum," significat confessionem ex gaudio cordis; "cantare laudem, extremitas terrae," significat confessionem illorum qui remoti ab ecclesia ("extremitas terrae" est ubi id quod ecclesiae est desinit esse, "terra" est ecclesia); "desertum et urbes ejus" quae extollent vocem, significat illos apud quos non bonum quia non verum, quod tamen desiderant; "habitatores petrae" significant bonum fidei illis; "caput montium" significat bonum amoris illis; "cantare" et "clamare" significat inde confessionem ex gaudio animi et cordis.

[5] Apud eundem, "Consolabitur Jehovah Zionem consolabitur omnes vastitates ejus, et ponet desertum ejus sicut Eden, solitudinem ejus sicut hortum Jehovae, laetitia et gaudium invenietur in ea, confessio et vox cantus" (li. 3; cap. lii. 8, 9);

etiam haec de adventu Domini, et de instauratione ecclesiae quae tunc vastata seu deperdita fuit: per "Zionem" significatur ecclesia ubi Dominus colendus est; per "vastitates ejus" significantur defectus veri et boni ex non cognitionibus; per "ponere desertum sicut Eden, et solitudinem sicut hortum Jehovae," significatur quod verum et bonum illis erit in abundantia; ("desertum" dicitur ubi non bonum, et "solitudo" ubi non verum, "Eden" significat bonum in abundantia, et "hortus Jehovae" significat verum in abundantia;) quia "cantus" et "canticum" significant confessionem ex gaudio cordis, ideo dicitur "laetitia et gaudium in ea, confessio et vox cantus" ("vox cantus" est canticum).

[6] In Threnis, "Seniores a porta cessarunt, juvenes a cantu, cessavit gaudium cordis nostri" (v. 14, 15);

"Seniores a porta cessarunt," significat quod illi qui in veris ex bono, seu abstracte vera ex bono per quae intromissio in ecclesiam, non sint; "juvenes a cantu cessarunt" significat quod ipsa vera deprivata sint affectione sua spirituali, et inde suo gaudio; et quia hoc significatur, ideo dicitur "Cessavit gaudium cordis nostri."

[7] Apud Ezechielem, "Cessare faciam strepitum canticorum tuorum, et vox cithararum non audietur amplius" (xxvi. 13);" strepitus canticorum" significat confessionum gaudia; "vox cithararum" significat laetitias ex veris et bonis spiritualibus.

[8] Apud Davidem, "Jehovah robur meum, ....et adjuvor, exultat cor meum, et cantico meo confitebor Ipsi" (Psalm. xxviii. 7):

quia canticum significat confessionem ex gaudio cordis, ideo dicitur "Exultat cor meum, et cantico meo confitebor Ipsi."

[9] Apud eundem, "Cantate justi in Jehovah, ....confitemini Jehovae in cithara, in nablio decachordii psallite Ipsi, cantate Ipsi canticum novum, reddite egregie pulsare cum clangore" (Psalm. xxxiii. 1-3):

quoniam gaudium cordis est ex amore caelesti et ex amore spirituali, ideo dicitur "Cantate justi in Jehovah, confitemini Jehovae in cithara, in nablio decachordii psallite Ipsi;" "cantate justi" dicitur de illis qui in amore caelesti sunt, "confitemini in cithara et psallite in nablio" de illis qui in amore spirituali; (quod "justi" dicantur qui in amore caelesti sunt, videatur supra, n. 204(a), et quod "cithara" et "nablium" praedicentur de illis qui in bono spirituali, etiam supra, n. 323(a, b);) et quia canticum est confessio ex gaudio oriundo ex illis amoribus, ideo dicitur "Confitemini Jehovae, cantate Ipsi canticum novum;" exaltatio gaudii ex plenitudine significatur per "Reddite egregie pulsare cum clangore."

[10] Apud eundem, "Laudabo nomen Dei cantico, et magnum faciam Ipsum confessione" (Psalm. lxix. 31 (B. A. 30)):

apud eundem, "Quando ivero cum illis ad Domum Dei, cum voce cantus et confessionis, multitudine feriante" (Psalm. xlii. 5 (B. A. 4));

apud eundem, "Confitemini Jehovae, invocate nomen Ipsius, ....cantate Ipsi, psallite Ipsi" (Psalm. cv. 1, 2; Psalm. cxlix. 1);

apud eundem, "Confitebor Jehovae juxta justitiam Ipsius, et cantabo nomen Jehovae altissimi" (Psalm. vii. 18 (B. A. 17));

apud eundem, "Paratum est cor meum, [Deus,] cantabo et psallam; excita te gloria mea, excita te cithara et nablium, ....confitebor Tibi inter gentes, Domine, psallam Tibi inter populos" (Psalm. lvii. 8-10 (B. A. 7-9)):

quia "cantare canticum" significat confessionem ex gaudio cordis, ideo in illis locis dicitur utrumque, "confiteri" et "cantare," "confessio" et "canticum," "vox cantus" et "confessionis."

[11] Ubi agitur de adventu Domini, dicitur "canticum novum," et quod "gauderent" et "exultarent" terra, mare, ager, silva, arbores, Libanus, desertum, et plura, ut in sequentibus his locis:-Apud Davidem, "Cantate Jehovae canticum novum; ....clangite Jehovae omnis terra; personate, jubilate et cantate, ....cithara et voce cantus, tubis et voce buccinae, clangite coram Rege Jehovah; sonitum edat mare, et plenitudo ejus, orbis et habitantes in eo, flumina plaudant manu, una montes jubilent" (Psalm. xcviii. 1, 4-8);

apud eundem, "Cantate Jehovae canticum novum, cantate Jehovae omnis terra, cantate Jehovae, benedicite nomini Ipsius, evangelizate de die in diem salutem Ipsius; ....laetabuntur caeli et gaudebit terra, commovebit se mare et omnis plenitudo ejus, exultabit ager, et omne quod in eo; tunc cantabunt omnes arbores silvae" (Psalm. xcvi. 1, 2, 11, 12);

apud eundem, "Cantate Jehovae canticum novum, laudem Ipsius in coetu sanctorum; laetetur Israel in factoribus suis, filii Zionis [exultent] in Rege suo, laudent nomen Ipsius in chorea, cum tympano et cithara psallant Ipsi" (Psalm. cxlix. 1-3);

apud Esaiam, "Cantate Jehovae canticum novum, laudem Ipsius extremitas terrae, ....extollant vocem desertum et urbes ejus" (xlii. 10, 11);

apud eundem, "Cantate caeli, quia fecit Jehovah; jubilate inferiora terrae, personate montes cantu, silva et omnis arbor in ea, quia redemit Jehovah Jacobum, et in Israele gloriosum Se exhibuit" (xliv. 23; cap. xlix. 13). In illis locis agitur de Domino, Ipsius adventu, et de salvatione per Ipsum; et quia haec ventura erant, ideo dicitur "canticum novum:" gaudium ex eo describitur non modo per "cantare," "psallere," "personare," "jubilare," "plaudere," sed etiam per varia instrumenta musica, quae sono concordabant; tum etiam quod "simul gauderent," "exultarent," "jubilarent," "cantarent," "plauderent," "clamarent" flumina, mare, ager, silvae, arbores ibi, Libanus, desertum, montes, et plura. Quod de illis similia dicantur, est quia illa significant talia quae ecclesiae sunt, et ideo talia quae apud hominem ecclesiae; "flumina" illa quae intelligentiae sunt, "mare" illa quae scientiae concordantia cum veris et bonis, "ager" bonum ecclesiae, "silvae" vera naturalis hominis, "arbores" cognitiones, "Libanus" verum et bonum spirituale, "desertum" desiderium veri ut inde bonum, "montes" bona amoris: haec omnia dicuntur "cantare,""personare," "jubilare," "clamare" et "plaudere," quum illa e caelo sunt, tunc enim gaudium caeleste in illis est, et per illa in homine; nam homo non in caelesti gaudio est nisi illa quae apud illum, quae sunt vera et bona, sint e caelo; inde gaudium cordis quod vere gaudium, et gaudium hominis apud quem illa: inde constare potest unde est quod de illis simile dicatur quod de homine, nempe quia in illis est gaudium et per illa apud hominem. Tale gaudium est in omni bono spirituali et caelesti, et inde apud illos apud quos illa bona sunt; influit enim caelum cum suo gaudio, hoc est, Dominus per caelum, in bona et inde vera quae ab Ipso apud hominem, et per illa in hominem, et non in hominem expertem illis aut vacuum. Illa bona et inde vera sunt quae ex influxu e caelo exultant, jubilant, personant, cantant, psallunt, hoc est, gaudent, et inde cor hominis.

[12] Quoniam variae affectiones boni et veri sunt, et singulae conveniente sono se edunt, ideo in Verbo varia instrumentorum genera memorantur, imprimis apud Davidem, per quae similes affectiones significantur. Qui novit sensum internum Verbi, et simul instrumentorum ibi nominatorum sonos, is scire potest quaenam affectio ibi significatur et describitur. Angeli hoc sciunt ex sola nominatione illorum et simul ex re suis vocibus ibi descripta, cum homo legit Verbum:-Ut pro exemplo, apud Davidem, "Omnes populi clangite manu, concinite Deo Voce cantus; ....ascendit Deus cum clangore, Jehovah cum Voce buccinae; canite Deo, canite Regi nostro, ....quia Rex omnis terrae Deus, canite maskil" (Psalm. xlvii. 2, 6-8 (B. A. 1, 5-7));

apud eundem, "Viderunt gressus tuos, Deus, gressus Dei mei, ....processerunt cantantes, post pulsantes, in medio virginum tympanizantium" (Psalm. lxviii. 25, 26 (B. A. 24, 25));

apud eundem, "Jubilate Deo robori nostro, acclamate Deo Jacobi, extollite cantum, et date tympanum, citharam jucundam cum nablio, clangite in mense buccina" (Psalm. lxxxi. 2-4 (B. A. 1-3));

apud eundem, "Laudate De ....cum clangore buccinae ....cum nablio et cithara, ....cum tympano et chorea, ....cum fidibus et organo, ....cum cymbalis soni, ....cum cymbalis clangoris" (Psalm. cl. [1,] 3-5). Omnia instrumenta ibi nominata significant affectiones, unumquodvis suam, et hoc ex concordantia soni illorum; sunt enim affectiones quae producunt varietates sonorum apud homines, unde etiam ex sonis affectiones cognoscuntur, ut supra in hoc articulo dictum est.

[13] Addam his arcanum: angeli qui in caelo constituunt regnum caeleste Domini, hauriunt sensum internum Verbi ex sola affectione hominis cum legit Verbum, resultante etiam ex sono vocum in lingua originali; angeli autem qui in regno spirituali Domini sunt, hauriunt sensum internum ex veris quae continent voces; inde ex regno caelesti est gaudium cordis homini qui in affectione spirituali est, et ex regno spirituali confessio ex illo gaudio. Soni instrumentorum musicorum, quae ibi nominata sunt, elevant affectionem, et vera formant illam: quod ita sit, etiam periti artis musicae sciunt. Ob illam causam psalmi Davidis dicuntur "Psalmi" a psallere, et quoque "Cantica" a canere; psallebantur enim et canebantur cum adjunctis sonis variorum instrumentorum. Quod "Psalmi" ab ipso dicantur, notum est, quoniam plerique ita inscripti sunt; qui autem dicuntur "Cantica," sunt sequentes: Psalm. xviii. 1; Psalm. xxxiii. 1, 3; Psalm. xlv. 1; Psalm. xlvi. 1; Psalm. xlviii. 1; Psalm. lxv. 1; Psalm. lxvi. 1; Psalm. lxvii. 1 Psalm. lxviii. 1; Psalm. lxxv. 1; Psalm. lxxvi. 1; [Psalm. lxxxiii. 1;] Psalm. lxxxvii. 1; Psalm. lxxxviii. 1 ; Psalm. xcii. 1; Psalm. xcvi. 1; Psalm. xcviii. 1; Psalm. cviii. 1; Psalm. cxx. 1; Psalm. cxxi. 1; Psalm. cxxii. 1; Psalm. cxxiii. 1; Psalm. cxxiv. 1; Psalm. cxxv. 1; Psalm. cxxvi. 1; Psalm. cxxvii. 1; Psalm. cxxviii. 1; Psalm. cxxix. 1; Psalm. cxxx. 1; Psalm. cxxxi. 1; Psalm. cxxxii. 1; Psalm. cxxxiii. 1; Psalm. cxxxiv.1. Plura de cantu et de cantico ex Verbo adduci possent, et ostendi quod significent confessiones ex gaudio cordis, sed relinquuntur ob pluralitatem; sufficiunt quae adducta sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church