Apocalypse Explained (Tansley) n. 342

Previous Number Next Number See English 

342. [Vers. 13.] "Et omne creatum quod est in caelo et in terra et sub terra, et in mari quae sunt, et quae in illis omnia, audivi dicentes."-Quod significet agnitionem et inde glorificationem Domini ab angelis qui in infimis caeli, constat ex significatione "omnis creati," quod sint omnes qui sunt reformati; quod "creari significet reformari et regenerari, videatur supra (n. 294 [a, b]); inde "creatum" significat quod reformatum et regeneratum est; sed respective ad angelos, de quibus haec dicuntur, significat illos qui in mundo reformati sunt, hoc est, e novo creati, omnes enim illi in caelo sunt. Simile quod hic per "creatum" intelligitur per "creaturam" apud Marcum, Jesus dixit discipulis, "Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae" (xvi. 15);

per "omnem creaturam" ibi intelliguntur omnes qui recipiunt Evangelium, et per id reformari possunt; reliqui non intelliguntur per "creaturas "quia non recipiunt, sed audiunt et rejiciunt.

[2] Ex his constare potest quale est Verbum in sensu litterae, quod nempe dicatur "creatura," et quod dicatur "omne creatum quod in caelo et in terra et sub terra, et quae in mari sunt, et quae in illis omnia:" qui non scit quod sensus litterae sit ex talibus quae apparent coram oculis, et quod per illa intelligantur spiritualia, facile potest perduci ad credendum quod per "omne creatum quod est in caelo et in terra et sub terra, et in mari quae sunt, et quae in illis omnia," intelligantur aves quae in caelo volant, bestiae quae super terra gradiuntur, et pisces qui in mari sunt; et hoc eo magis quia in variis locis alibi in Verbo similia dicuntur de "avibus caeli," "bestiis terrae," tum etiam de "balaenis" et "piscibus" (Ut Ezech. xxxix. 17; Psalm. cxlviii. 7; Hiob xii. 7, 8; Apoc. xix. 17; et alibi): sed usque illi quorum mens aliquantum elevari potest supra sensum litterae, interiori visu illico percipiunt quod per illa intelligantur angeli et spiritus qui in caelo et sub caelo sunt, et quod illi sint qui auditi Johanni cum in spiritu fuit: nam legitur, "Audivi dicentes, Sedenti super throno et Agno benedictio et honor et gloria et robur in saecula saeculorum;" ex quibus constare potest quod sint angeli in infimis caeli qui per "omne creatum in illis" intelliguntur: hoc sequitur etiam ex eo, quod in versibus qui praecedunt actum sit de angelis superiorum caelorum et de angelis inferiorum caelorum, quod illi agnoverint et glorificaverint Dominum (videatur supra, n. 322 et {1}335).

[3] Nunc dicetur quinam per illos "in caelo," quinam per illos "in terra et sub terra," et quinam per illos "in mari " intelliguntur: per omnes illos intelliguntur qui in ultimis caeli sunt, superiores ibi per illos qui "in caelo," inferiores ibi qui "in terra et sub terra," et infimi ibi qui "in mari." Sunt tres caeli, et quodlibet caelum distinctum est in tres gradus; similiter angeli qui in illis; quapropter in quovis caelo sunt superiores, medii et inferiores. Hi tres gradus caeli ultimi intelliguntur per illos qui "in caelo," qui "in terra," et qui "in mari." (De qua distinctione caelorum et cujusvis caeli, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 4938, 4939, 9992, 10005, 10017, 10068; et de ultimo gradu, n. 3293, 3294, 3793, 4570 5118, 5126, 5497, 5649, 9216: et in opere De Caelo et Inferno, n. 29-40.) Sciendum est quod in mundo spirituali, ubi sunt spiritus et angeli, similis facies sit omnium qualis est in mundo naturali ubi sunt homines; quod nempe ibi sint montes, sint colles, sint terrae, et maria (videatur supra, n. 304 [a]): super montibus habitant angeli qui in tertio seu intimo caelo, super collibus ibi qui in secundo seu medio caelo, et super terra ac sub terra et in maribus illi qui in primo seu ultimo caelo. Sed maria in quibus infimi hujus caeli habitant, non sunt sicut maria in quibus habitant mali; differunt undis: undae marium in quibus sunt probi qui in infimo caelo, sunt tenues et purae; sed undae marium in quibus sunt mali, sunt crassae et impurae, ita prorsus alia maria.

[4] Datum mihi aliquoties videre illa maria, et quoque loqui cum illis qui in illis sunt, et compertum est quod essent ibi qui mere sensuales fuerunt in mundo, sed usque probi; et quia sensuales erant, non potuerunt intelligere quid esset spirituale, sed solum quid naturale, nec percipere Verbum et doctrinam ecclesiae ex Verbo, nisi quam sensualiter. Omnes illi apparent sicut in mari; verum illi qui ibi sunt non sibi videntur in mari esse, sed sicut in simili atmosphaera in quali dum vixerunt in mundo: quod in mari sint, apparet solum coram illis qui supra sunt. Hodie est ibi ingens numerus, ex causa quia tam multi hodie sunt sensuales. Ultima haec pars caeli correspondet plantis pedum. Ex hoc est quod toties in Verbo nominentur "maria," et quoque ibi "pisces;" et per "maria" ibi significantur communia veri, quae sunt naturalis hominis, ac per "pisces" scientifica sensualia, quae sunt infima naturalis hominis; proinde significantur illi qui tales sunt, seu qui in illis sunt. (Quid sensualia et quid sensuales, et quod sint tam boni quam mali, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 50.) Ex his nunc sciri potest quid intelligitur per "omne creatum, quod est in caelo, et in terra et sub terra, et in mari quae sunt, et in illis omnia."

[5] Similia per "maria" et per illa quae ibi, quae vocantur "pisces" et "balaenae," significantur in sequentibus his locis:-Apud Davidem, "Laudent" Jehovam "caelum et terra, maria et omne repens in illis; quia Deus salvabit Zionem, et aedificabit urbes Jehudae" (Psalm. lxix. 35, 36 [B. A. 34, 35]):

dicitur etiam "omne repens" in illis, ac intelliguntur qui sensuales sunt; per "Zionem" quem Deus salvabit, et per "urbes Jehudae" quas aedificabit, intelligitur ecclesia caelestis et doctrina ejus, per "Zionem" ecclesia illa, et per "urbes" doctrina. Similia per haec apud Davidem, "Laudate Jehovam e terra, balaenae et omnes abyssi" (Psalm. cxlviii. 7);

iidem intelliguntur per "balaenas." Inde etiam est quod Aegyptus dicatur "balaena" (Ezech. xxix. 3): per "Aegyptum" enim significatur scientificum quod in naturali homine, et per "balaenam" scientificum in communi.

[6] Similia etiam per illa significantur alibi apud eundem, "Dominari fecisti Eum super opera manuum tuarum, omnia posuisti sub pedes Ejus, gregem et armenta omnia, etiamque bestias agri, avem caeli, et pisces maris" (Psalm. viii. 7-9 [B. A. 6-8]):

agitur ibi de Domino, ac de Ipsius Divina potestate super caelum et terram; et per "gregem et armenta, bestias agri, avem caeli, et pisces maris," intelliguntur homines, spiritus et angeli {1}quoad spiritualia et naturalia eorum; ac per "pisces maris" illi qui in ultimis caeli, ut supra. Apud Hiobum, "Quaere, quaeso, bestias et docebunt te; aut aves caeli et annuntiabunt tibi; aut virgultum terrae et docebit te; et narrabunt tibi pisces maris: quis non novit ex his omnibus, quod manus Jehovae faciat illud?" (xii. 7-10.)

[7] Apud Ezechielem, Angelus "reduxit me ad ostium Domus, ubi ecce aquae exibant de sub limine Domus versus orientem:....tum dixit ad me, Aquae hae exeuntes ad terminum orientalem, et descendunt in planitiem, ac veniunt versus mare; in mare emissae ut sanentur aquae: unde fit, omnis anima vivens quae reptat, quocunque veniunt fluvii, vivet; unde fit piscis multus valde, quia veniunt eo aquae hae, et sanantur, ut vivat omne quo venerit fluvius:....juxta speciem erit piscis, sicut piscis maris magni, multus valde. Caenosa ejus et paludes ejus non sanantur, in salem abeunt" (xlvii. [1,] 8-11):

per "aquas exeuntes de sub limine Domus versus orientem," significantur vera ex origine caelesti: "aquae" sunt vera, "oriens" est bonum amoris caelestis, et "Domus" est caelum et ecclesia: "planities" in quam descendunt aquae, et "mare" in quod veniunt, significant ultima caeli et ecclesiae, proinde illos qui in ultimis sunt (de quibus supra), nempe qui in solis cognitionibus veri ex sensu ultimo Verbi, et illas naturaliter ac sensualiter capiunt; hi, cum simplices boni sunt, recipiunt influxum e caelis superioribus, unde est quod etiam recipiant spirituale in suis cognitionibus, et inde vitam aliquam spiritualem; hoc intelligitur per quod "aquae in mare emissae ut sanentur aquae, unde fit omnis anima vivens quae reptat, quocunque veniunt fluvii, vivet;" tum per haec "unde fit piscis multus valde, quia veniunt eo aquae hae, et sanantur:" at illi qui tales sunt, et non boni, intelliguntur per haec, "Caenosa ejus et paludes ejus, quae non sanantur, in salem abeunt;" "in salem abire" significat non recipere vitam spiritualem, sed manere in vita mere naturali, quae separata a vita spirituali est conspurcata falsis et malis, quae sunt "caenosa" et "paludes."

[8] Similia per "mare" et "pisces maris" significantur apud Esaiam, "En per increpationem meam exsicco mare; pono fluvios in desertum, putrescet piscis eorum eo quod non sit aqua, et morietur siti" (l. {1}2):

per "increpationem" significatur desolatio omnis veri; per "mare" significatur ubi verum in suo ultimo est; per "aquam" significatur verum ex origine Spirituali; per "mori siti" significatur desolatio ob defectum illius veri; per "pisces marium" significantur qui in ultimis veri sunt, quibus non aliqua vita ex origine spirituali.

[9] Similia per "pisces marium" significantur apud Ezechielem, "In zelo meo, in igne indignationis meae loquar,....ut contremiscant coram Me pisces maris, et avis caelorum, et bestia agri, et omne reptile repens super terra" (xxxviii. 19, 20):

apud Hoscheam, "Latrocinantur, et sanguines attingunt; propterea lugebit terra, et contabescet omnis habitans in ea, quoad bestiam agri, et quoad avem caelorum, etiamque pisces maris colligentur" (iv. 2, 3):

et apud Zephaniam, "Consumendo consumam omnia desuper faciebus terrae,....consumam hominem et bestiam, consumam avem caelorum, et pisces maris" (i. 2, 3);

per "hominem et bestiam," cum una dicuntur, significantur affectiones boni interiores et exteriores (videatur n, {2}7424, 7523, 7872); et per "aves caelorum et pisces maris" significantur affectiones veri et cogitationes spirituales et naturales, sed in allatis locis quod periturae sint.

[10] Quod "mare" et "pisces" talia significent est ex apparentia in spirituali mundo: omnes societates quae ibi sunt, apparent circumdatae atmosphaera correspondente affectionibus et cogitationibus eorum; illae quae in tertio caelo sunt, apparent in atmosphaera pura sicut aetherea; illae quae in secundo caelo sunt, apparent in atmosphaera minus pura, qualis aerea; societates autem quae in ultimo caeli sunt apparent circumdatae atmosphaera sicut aquea: at illi qui in infernis sunt, apparent circumdati crassis et impuris atmosphaeris, quidam sicut in nigris aquis, et alii aliter: sunt affectiones et inde cogitationes quae producunt illa circum eos; ab omnibus enim exhalantur sphaerae, et hae sphaerae vertuntur in tales apparentias. (De sphaeris illis videatur in Arcanis Caelestibus, n. 2489, 4464, 5179, 7454, 8630.) Quod autem illi qui in spirituali affectione et inde cogitatione sunt, significentur per" aves caeli," et illi qui in naturali affectione et inde cogitatione per "pisces," est quoque ex apparentia in mundo spirituali: apparent enim ibi tam aves quam pisces, supra terras aves, et in maribus pisces; sunt affectiones et inde cogitationes eorum qui ibi sunt quae ita apparent; hoc sciunt omnes qui in illo mundo sunt; et quoque tam aves quam pisces a me visi sunt pluries; illa apparentia est ex correspondentia. Ex his constare potest unde est quod "maria" significent communia veri, ac "balaenae," et "pisces" illorum affectiones et cogitationes qui in communibus veri sunt. (Quod "maria" significent communia veri, ostensum videatur supra, n. 275.)

[11] Quales illi sunt qui in aquea illa atmosphaera quae intelligitur per "maria," in mundo spirituali habitant, velim unico exemplo illustrare: illi dum legunt haec apud Davidem, "Omne quod vult Jehovah, facit in caelo et terra, in maribus et omnibus abyssis" (Psalm. cxxxv. 6), non aliter sciunt quam quod per "caelum" intelligatur caelum aspectabile coram oculis, et per "terram" terra habitabilis, et per "maria" et "abyssos" maria et abyssi, ita quod Jehovah faciat in illis quicquid vult; et non adduci possunt ad credendum quod per "caelum" intelligatur caelum angelicum, per "terram" ibi illi qui infra sunt, et per "maria" et per "abyssos" illi qui ibi in ultimis sunt; haec quia spiritualia sunt, et supra sensum litterae, non volunt et aegre possunt percipere, ex causa quia omnia vident naturaliter et sensualiter.

[12] Inde quoque est quod per haec verba in Apocalypsi, "Vidi caelum novum et terram novam, nam primum caelum et prima terra abiit" (xxi. 1), hactenus intellectum fuerit quod caelum aspectabile et terra habitabilis peritura sint, ac novum caelum et nova terra exstitura: quod per "caelum" ibi intelligatur caelum ubi angeli, ac per "terram " ibi intelligatur ecclesia ubi homines, quod nova futura sint, non [percipere] volunt et inde non intelligunt illi qui mere naturaliter et sensualiter cogitant; non enim patiuntur ut mens eorum e luce naturali in lucem spiritualem elevetur; hoc enim aegrum illis est, usque adeo ut vix sustineant quod aliud intelligatur quam quod littera in suo sensu dictat, et naturalis homo capit. Non sunt dissimiles illis avibus quae in obscuris vident et cantant, et ad lucem diei nictant oculis et parum vident: boni ex iis sunt illis similes, et quoque piscibus volantibus; at mali illius generis sunt similes noctuis et bubonibus, quae prorsus fugiunt lucem diei, et sunt similes piscibus qui non elevari possunt in aerem quin exanimentur. Causa est, quod apud bonos illius generis internus spiritualis homo aliquantisper recipiat influxum spiritualem e caelo, et inde aliquam perceptionem quod ita sit, tametsi non vident; apud malos autem illius generis internus spiritualis homo prorsus, occlusus est: est enim cuivis homo internus et externus, seu spiritualis et naturalis; internus seu spiritualis homo videt ex luce caeli, at externus seu naturalis homo videt ex luce mundi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church