Apocalypse Explained (Tansley) n. 351

Previous Number Next Number See English 

351. (Vers. 1.) "Et vidi." - Quod significet manifestationem statuum eorum qui ab ecclesia ubi Verbum, constat ex visis a Johanne, de quibus in hoc capite et in mox sequentibus, quod sint manifestationes status eorum qui ab ecclesia ubi Verbum; agitur enim de "aperitione sigillorum libri" qui in manu Domini, ac de illis quae tunc visa sunt, quae fuerunt "quatuor equi," unus albus, alter rufus, tertius niger, et quartus pallidus, ac postea "animae occisorum propter Verbum Dei," tum "terrae motus," et tandem "{1}septem angeli qui habebant septem tubas;" per quae omnia significantur manifestationes status eorum qui ab ecclesia, ut constare potest a singulis in sensu interno spectatis. Ecclesia ubi Verbum, dicitur, quia Domini ecclesia est in universo terrarum orbe, sed in specie ubi Verbum, et per id Dominus notus; de statu eorum qui ab hac ecclesia, in Libro hoc Prophetico imprimis agitur, hic in genere, sed postea in specie. Quod de hac ecclesia imprimis agatur, est causa, quia praesentia Domini et inde angelorum caeli apud homines hujus telluris est per Verbum, hoc enim conscriptum est per meras correspondentias; inde fit ut quoque praesentia Domini et angelorum caeli sit apud illos qui circumcirca seu extra eam sunt, qui Gentes vocantur (ut constare potest ex illis quae in opere De Caelo et Inferno, De Conjunctione Caeli, cum Homine Ecclesiae per Verbum. n. 114, 303-310, et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 244, 246, 255-266, dicta et ostensa sunt).

[2] Ecclesia enim in universo terrarum orbe est coram Domino sicut unus Homo, unum enim facit cum caelo angelico. (Quod id coram Domino sit sicut unus Homo, videatur in opera De Caelo et Inferno, n. 59-102.) In hoc Homine est ecclesia ubi Verbum et per id Dominus notus, sicut cor et sicut pulmo; ecclesia apud illos qui in amore caelesti sunt sicut cor, et apud illos qui in amore spirituali sunt sicut pulmo: quare sicut omnia membra, viscera et organa corporis vivunt ex corde et ex pulmone, et ex eorum influxu et inde praesentia, ita quoque omnes in universo terrarum orbe, qui ecclesiam universalem constituunt, ab ecclesia ubi Verbum; influit enim inde Dominus cum amore et cum luce, ac vivificat et illustrat omnes qui in aliqua affectione veri spirituali sunt, ubicunque sunt. Lux caeli, seu lux in qua sunt angeli caeli qui ab hac tellure, est a Domino per Verbum; inde propagatur lux ut e medio in peripherias undequaque, ita ad illos qui ibi sunt, qui, ut dictum est, sunt Gentes quae extra nostram ecclesiam: sed haec propagatio lucis fit in caelo a Domino; et quod fit in caelo hoc quoque influit in mentes hominum, nam mentes hominum unum faciunt cum mentibus spirituum et angelorum. Haec nunc causa est quod in hoc Libro Prophetico imprimis agatur de illis qui sunt ab ecclesia ubi Verbum; agitur etiam tunc de illis qui ab ecclesia ubi non Verbum, tametsi non proxime; sequitur enim dispositio eorum qui circum sunt secundum eum ordinem in quo sunt qui in medio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church