Apocalypse Explained (Tansley) n. 356

Previous Number Next Number See English 

356. "`Et sedens super illo habens arcum." - Quod significet inde doctrinam charitatis et fidei, ex qua pugnatur contra mala et falsa, ac dissipantur illa, constat ex significatione "sedentis super equo albo," quod sit Verbum (de qua mox supra); et ex significatione "arcus," quod sit doctrina charitatis et fidei, ex qua pugnatur contra mala et falsa, ac dissipantur illa. Quod per "arcum" significetur doctrina illa, videbitur in sequentibus; hic primum dicetur aliquid de Doctrina:-

(i.) Quod nemo possit intelligere Verbum absque doctrina. (ii.) Quod nemo possit pugnare contra mala et falsa, et dissipare illa, absque doctrina ex Verbo. (iii.) Quod nemo possit absque doctrina ex Verbo intra ecclesiam, ubi Verbum est, fieri spiritualis. (iv.) Quod doctrina non possit aliundae comparari quam ex Verbo, et non ab aliis quam qui in illustratione sunt a Domino. (v.) Quod omnia doctrinae confirmanda sint per sensum litterae Verbi. Quod primum attinet, nempe, Quod nemo possit intelligere Verbum absque doctrina, constare potest ex eo, quod sensus litterae ejus sit ex meris correspondentiis, quae in se continent spiritualia, ita ex talibus quae sunt in mundo et ejus natura. Inde est quod sensus litterae sit naturalis et non spiritualis, accommodatus tamen captui simplicium, qui ideas suas non supra talia quae vident ante oculos, elevant. Inde est quod talia etiam contineat quae non apparent spiritualia, tametsi totum Verbum intus in se est pure spirituale, quia est Divinum; quapropter plura in sensu litterae sunt quae non inservire possunt pro aliqua doctrina ecclesiae hodie, et plura quae applicari possunt variis et diversis principiis, unde haereses; sed usque plura intermixta sunt ex quibus colligi et formari potest doctrina, imprimis doctrina vitae, quae est doctrina charitatis et inde fidei. At qui legit Verbum ex doctrina, is videt ibi omnia quae confirmant, et quoque plura quae latent coram oculis aliorum; nec patitur se abstrahi in aliena ab illis ibi quae non apparent concordare, et quae non intelligit, nam ei in claro sunt omnia doctrinae quae ibi videt, et reliqua ei sunt in obscuro: quapropter est doctrina, quae consistit ex genuinis veris, legentibus Verbum sicut lucerna; et vicissim est Verbum illis qui absque doctrina id legunt, sicut candelabrum absque lumine positum in obscuro loco, per quod ibi nihil videri, sciri, inquiri et inveniri potest, quod saluti conducit, praeter quod abduci possint in quoscunque errores, in quos mens ex aliquo amore inclinat, aut ex aliquo principio trahitur. Inde constare potest quod nemo possit intelligere Verbum absque doctrina.

[2] Secundo, Quod nemo possit pugnare contra mala et falsa, et dissipare illa, absque doctrina ex Verbo, constare potest ex eo, quod ex doctrina videri possint vera in sua luce et in suo ordine, non autem ex Verbo absque doctrina, quod patet ex mox antecedentibus; et si non possunt videri vera, nec possunt videri falsa et mala, sunt enim haec opposita illis: et tamen omnis pugna contra mala et falsa est ex veris, hoc est per vera a Domino; quapropter qui legit Verbum absque doctrina, facile pugnare potest pro falso contra verum et pro malo contra bonum, confirmando illa per sinistram interpretationem et applicationem sensus litterae Verbi; inde sequitur quod homo non reformetur, reformatur enim per dissipationem malorum et inde falsorum per vera applicata vitae. Hoc nunc est quod intelligitur per quod "visus equus albus, et sedens super illo habens arcum," per "equum album" enim significatur intellectus veri ex Verbo, et per "arcum" significatur doctrina charitatis et inde fidei, ex qua pugnatur contra mala et falsa, ac dissipantur illa.

[3] Tertio, Quod nemo possit absque doctrina e Verbo intra ecclesiam, ubi Verbum est, fieri spiritualis, constare potest ex illis quae nunc dicta sunt, quod nempe Verbum absque doctrina non intelligatur, et quod absque doctrina ex Verbo non possit pugnari contra mala et falsa; homo enim spiritualis fit per vitam secundum Divina Vera, quae non scit absque doctrina, et per remotionem malorum et falsorum, quae nec fit absque doctrina, ut supra dictum est; et absque duabus illis homo non reformatur, ita non fit spiritualis, sed manet naturalis, et confirmat vitam suam naturalem per sensum litterae Verbi, qui est naturalis, sinistre interpretando et applicando illum. Intra ecclesiam, ubi Verbum, dicitur, quia illi qui extra ecclesiam sunt non habent Verbum, et inde nihil sciunt de Domino, et nemo spiritualis fit nisi a Domino; sed usque omnes illi qui Deum agnoscunt et colunt sub forma Humana, et vivunt in charitate secundum religiosum concordans cum Verbo, ad spiritualem vitam recipiendam praeparantur a Domino, quam etiam recipiunt in altera vita (de qua re videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 318-328; et supra, n. 107, 195(a)). Homo spiritualis fit per regenerationem; et regeneratio fit per "aquam et spiritum," hoc est, per vera et per vitam secundum illa (videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 173-186: quod Baptismus in Christiano orbe sit in signum et in memoriale ejus, n. 202-209 ibi).

[4] Quarto, Quod doctrina non aliunde possit comparari quam ex Verbo, et quod non ab aliis quam qui in illustratione sunt a Domino, constare potest ex eo, quod Verbum sit ipsum Divinum Verum, et tale ut in illo sit Dominus; est enim Dominus in suo Divino Vero quod procedit ab Ipso: quare qui aliunde faciunt doctrinam quam ex Verbo, non faciunt ex Divino Vero, nec ex Domino. Praeterea in singulis Verbi est sensus spiritualis, in quo sensu sunt angeli caeli; inde est per Verbum conjunctio caeli cum ecclesia; quare qui aliunde faciunt doctrinam quam ex Verbo, non faciunt illam in conjunctione cum caelo, unde tamen illustratio ; (quod Conjunctio Caeli cum Homine sit per verbum, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 303-310;) inde patet quod doctrina non aliunde comparanda sit quam ex Verbo, et quod non ab aliis quam qui in illustratione sunt a Domino. In illustratione sunt a Domino, qui amant vera quia vera sunt; hi, quia faciunt illa, in Domino sunt et Dominus in illis.

[5] Quinto, Quod omnia doctrinae confirmanda sint per sensum litterae Verbi, constare potest ex eo, quod Divinum Verum in sensu litterae sit in suo pleno; est enim ille sensus ultimus, et in illo est sensus spiritualis; quare cum doctrina inde confirmata est, est doctrina ecclesiae etiam doctrina caeli, et conjunctio est per correspondentias. Hoc illustretur per hoc solum: quando homo aliquod verum cogitat, et id per sensum litterae confirmat, quod id percipiatur in caelo; non autem si non confirmat: est enim sensus litterae basis in quam ideae spirituales, quae sunt angelis, desinunt, paene sicut voces sunt basis in quas sensus cogitationis cadit et communicatur alteri: quod ita sit, per multam experientiam e mundo spirituali confirmari potest; sed non hujus loci est illam hic adducere.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church