Apocalypse Explained (Tansley) n. 36

Previous Number Next Number See English 

36. (Vers. 7.) "Ecce venit cum nubibus." - Quod significet quod Dominus Se revelaturus in Verbo per sensum internum, constat ex significatione "venire," cum de Domino, quod sit Se revelare; et ex significatione "nubium," quod sint Divina vera in ultimis, ita Verbum in littera, nam Verbum quoad sensum litterae est Divinum Verum in ultimis; et quia unumquodvis ibi continet sensum internum seu spiritualem, ideo "venire cum nubibus" est revelare Se per illum sensum. Quod "nubes" Divina vera in ultimis significent, est ex apparentiis in spirituali mundo; ibi apparent nubes in varia luce, in intimo seu tertio caelo in flammea, in medio seu secundo in candida, ac in ultimo seu primo in densiori; et quisque ibi novit quod significent Divinum Verum a Domino per angelos; nam cum Divinum Verum procedens a Domino, quod est ipsa lux caeli, transit angelos, apparet id sicut nubes, purior et densior secundum intelligentiam eorum. Tales nubes mihi multoties Visae Sunt, et quoque perceptum quid significant. Inde est, quod per "nubes," quales apparent coram oculis hominum in mundo, significetur Divinum Verum in ultimis; et quia Verbum in littera est Divinum Verum in ultimis, quod id per "nubes" significetur.

[2] Qui non scit quod "nubes" id significent, credere potest quod Dominus ad ultimum judicium venturus sit in nubibus, et appariturus in gloria, secundum Ipsius Verba apud Evangelistas, ubi dicit, "Tunc patebit signum Filii hominis in caelo;... et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum potentia et gloria multa" (Matth. xxiv. 30; Marc. xiii. 26; Luc. xxi. 27). "Consummatio saeculi," de qua ibi agitur, est ultimum tempus ecclesiae; et adventus Domini tunc est revelatio Ipsius, ac Divini Veri quod ab Ipso, in Verbo per sensum internum; alibi quam in Verbo Dominus non Se revelat, nec aliter ibi quam per sensum internum; "potentia et gloria" etiam significant Verbum in sensu interno. (Quod hodie id impletum sit, nempe quod saeculum sit consummatum, ac ultimum judicium peractum, et quoque quod Dominus venerit in nubibus caeli, hoc est, revelaverit sensum internum Verbi, constare potest ex opusculo De Ultimo Judicio, a principio ad finem; et quoque in opere De Caelo et Inferno, n. 1; tum in Doctrina Novae Hierosolyma, n. 249-266. Quod "consummatio saeculi" significet ultimum tempus ecclesiae, videatur n. 4535, 10622; quod "adventus Domini" revelationem Divini Veri per sensum internum, n. 3900, 4060; quod "nubes" sensum litterae Verbi, n. 4060, 4391, 5922, 6343, 6752, 8106, 8781, 9430, 10551, 10574; quod "gloria" significet Divinum Verum in caelo, ita sensum internum, quia hic est Divinum Verum in caelo, n. 5922, 9429, 10574; quod dicatur "venturus in potentia," est quia omnis potentia est Divino Vero quod a Domino, in opere De Caelo et Inferno, n. 228-233, 539.) Simile intelligitur per Domini verba ad principem sacerdotum:

"Jesus dixit" principi sacerdotum, "Ex nunc Videbitis Filium hominis sedentem ad dextram potentiae, et venientem in nubibus caeli" (Matth. xxvi. (1)64; Marc. xiv. 62);

"Filius hominis" est Dominus quoad Divinum Verum; "sedere ad dextram potentiae," est cui omnipotentia; "venire in nubibus caeli" est revelatio Divini Veri de Ipso in Verbo, nam Se Ipsum revelavit; et quoque omnia quae continentur in sensu interno, in quo agitur praecipue de glorificatione Humani Ipsius, implevit.

[3] Simile per "nubes in sequentibus his locis significatur: - Apud Danielem, "Videbam (in) visionibus noctis, quod ecce cum nubibus caeli similis Filio hominis veniebat" (vii. 13);

in Apocalypsi, "Aspexi, et ecce nubes candida; et nubi insidebat similis (2)Filio hominis, habens impositam capiti suo coronam" (xiv. 14, 16);

apud Esaiam, "Ecce Jehovah insidens (5)nubi levi" (xix. 1);

apud Davidem, "Cantate Deo, laudate nomen Ipsius, extollite equitantem super nubibus" (Psalm. lxviii. 5 (B.A. 4));

apud eundem, "Jehovah ponit nubes currum suum; ambulat super alis Venti" (Psalm, civ. 3). Quis non videre potest quod haec non intelligenda sint secundum sensum litterae, nempe quod Jehovah "insideat nubi," quod "equitet super nubibus," et quod "ponat nubes currum suum"? Qui spiritualiter cogitat, is scire potest quod Jehovah in suo Divino Vero sit, hoc enim procedit ab Ipso; consequenter quod id per "nubes" ibi intelligatur. Ideo etiam dicitur quod "Jehovah ponat nubes currum suum, per "currum" enim significatur doctrina veri (videatur n. (4)2762, 5321, 8215).

[4] Similiter in his locis: - Apud Esaiam, "Destillate caeli superne, et superiores nubes justitiam" (xlv. 8);

apud Nahum, "Jehovae (1)via cum nube et procella, et nubes pulvis pedum Ipsius i. 3);

apud Davidem, "Tribuite robur Deo, cujus excellentia est super Israelem, et cujus robur in superioribus nubibus" (Psalm. lxviii. 35 (B.A. 34));

apud Mosen, "Non sicut Deus Jeschurun, equitans in caelo in auxilio tuo, et in magnificentia (2)sua super nubibus" (Deutr. xxxiii. 26);

apud Davidem, "Testis in nubibus fidelis" (Psalm. lxxxix. 38 (B.A. 37)). Ex his constare potest quid significatur per "Quod nubes atrium interius impleverit (Ezech. x. 3, 4);

Et quod nubes resederit super tentorium (de quo saepius apud Mosen);

tum quod Cum Jesus transformatus fuit, visus sit in gloria, et quod nubes obvelaverit tres Ipsius discipulos, et quod e nube illis dictum sit, "Hic est Filius meus dilectus" (Matth. (1)xvii. 1-10; Marc. ix. 1-11; Luc. ix. 28-(4)36). (Videantur etiam quae de Domino in medio angelorum viso in nube, in opusculo De Telluribus in Universo, n. 171, vita sunt.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church