Apocalypse Explained (Tansley) n. 382

Previous Number Next Number See English 

382. "Et sedens super illo."- Quod significet Verbum, constat ex illis quae supra (n. 373) dicta et ostensa sunt; quod dicatur quod "nomen illi mors," non est quod Verbum in se sit mors, sed coram illis qui in malis et inde falsis sunt, illi enim nihil veri et boni inibi vident et percipiunt, ita nihil vitae spiritualis; quare secundum apparentiam et perceptionem coram illis qui tales sunt, nomen sedentis super equo pallido vocatur "mors." Verbum enim cuivis apparet secundum ejus quale; ut vita illis qui in bono et vero sunt, at ut mors illis qui in malis et falsis. Simile est cum Ipso Domino, qui est Verbum; Ipse etiam apparet cuivis secundum quale ejus; ut ignis et lux vivificans et recreans illis qui in bono et inde veris sunt, sed ut ignis consumens ac ut caligo illis qui in malo et inde falsis sunt (videatur n. 934 fin., 1861 fin., 6832, 8814, 8819, 9434, 10551): quapropter etiam apparet Dominus illis qui in malo et inde falsis sunt, sicut quod irascatur, puniat, condemnet, dejiciat in infernum; cum tamen nusquam irascitur, nec punit, condemnat ac dejicit in infernum, sed salvat quantum homo se applicat; est enim ipsum Bonum et Verum, est ipse Amor ac ipsa Misericordia. Simile est cum hoc, quod dicatur quod "nomen sedenti super equo pallido sit mors." (Reliqua de hac re videantur in loco supra citato, n. 373.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church