Apocalypse Explained (Tansley) n. 403

Previous Number Next Number See English 

403. "Sicut ficus dejicit grossos suos a magno vento concussa."- Quod significet qisas naturalis homo per ratiocinationes suas depopulatus est, constat ex significatione "ficus," quod sit naturalis homo, de qua sequitur; ex significatione "grossorum ejus," quod sint illa quae in naturali homine, quae imprimis sunt cognitiones naturali homini implantatae ab infantia, et nondum maturae, quia solum auditae et inde receptae; et ex significatione "magno vento concussa," quod sit quas naturalis hoino per ratiocinationes depopulatus est; "magno vento concuti" significat hic ratiocinationes ex falsis mali, nam "magnum" in Verbo dicitur de bono et de malo, "ventus" de vero et de falso, et "concuti ab illo" de ratiocinatione inde. Quod talia significentur per illa verba, tametsi comparative sunt dicta, est quia omnes comparationes in Verbo, similiter ac reliqua, significant, sunt enim aeque correspondentiae. Cum his ita se habet: omnis homo nascitur a parentibus naturalis, sed fit a Domino spiritualis, quod dicitur e novo nasci seu regenerari; et quia nascitur naturalis, ideo cognitiones quas ab infantia haurit, antequam fit spiritualis, implantantur memoriae ejus naturali; quando autem aetate provehitur, et incipit rationaliter intueri cognitiones boni et veri, quas ex Verbo seu ex praedicatione hausit, si tunc vitam agit malam, arripit et imbuit falsa quae cognitionibus illis opposita et contraria sunt; ac tunc, quia ratiocinandi dote pollet ratiocinatur ex falsis contra cognitiones infantiae et pueritiae suae; quod cum fit, dejiciuntur illae, et loco earum succedunt falsa: haec itaque sunt quae significantur per quod "stellae cadant in terram, tanquam ficus dejicit grossos magno vento concussa."

[2] Quod "ficus" significet naturalem hominem, est ex correspondentia; in caelo enim apparent horti et paradisi, ubi omnis generis arbores sunt, et unaquaevis arbor aliquid Divini, quod communicatur angelis a Domino, significat. In genere "olea" significat caeleste quod est boni amoris, "vitis" spirituale quod est veri ex illo bono, ac "ficus" naturale quod ex spirituali aut ex caelesti derivatur; et quia illae arbores talia significant, ideo etiam significant angelum aut hominem apud quos illa sunt. In communi autem sensu significant totam societatem, quia unaquaevis societas in caelis est formata ut sistat imaginem unius hominis. In spirituali autem sensu significant illae arbores ecclesiam; "olea" ecclesiam caelestem, "vitis" ecclesiam spiritualem, et "ficus" ecclesiam naturalem, quae est ecclesia externa correspondens internae. Ex his constare potest, unde est quod dicatur quod "ficus" significet naturalem hominem, hoc est, naturale apud hominem.

[3] Quod "ficus" illud, et in communi ecclesiam externam significet, patet quoque ab aliis locis in Verbo ubi nominatur, ut ab his sequentibus:- Apud Esaiam, "Contabescet omnis exercitus caelorum, et convolventur sicut liber caeli; et omnis exercitus {1}eorum decidet, sicut decidit folium de vite, et sicut decidens de ficu" (xxxiv. 4):

haec dicta sunt de die ultimi judicii, qui venturus; et qui etiam venit, nam ultimum judicium praedictum a prophetis Veteris Testamenti peractum est a Domino cum fuit in mundo; et quia tunc similia facta sunt quae in ultimo judicio quod in Apocalypsi praedictum est, et hodie a Domino peractum est, ideo hic paene similia dicuntur: ut apud prophetam Esaiaim quod "omnis exercitus caelorum decidet sicut decidit folium de vite, et sicut decidens de ficu," tum quod "caeli convolventur sicut volumen;" in Apocalypsi, quod "stellae cadent in terram, sicut ficus dejicit grossos suos," et quod "caelum abscedet sicut liber convolutus;" quod "contabescet" omnis exercitus caelorum" significat quod omnia bona et vera, quae amoris et fidei, corrupta sint; per "exercitum" enim "caelorum" intelliguntur omnia bona et vera quae amoris et fidei; nam sol, luna et stellae, per quae illa significabantur, vocabantur "exercitus caelorum;" quod "convolventur caeli sicut volumen" significat dissipationem eorum; quod "omnis exercitus decidet sicut folium de vite, et sicut decidens de ficu," significat depopulationem ex falsis mali.

[4] Apud Jeremiam, "Consumendo consumam eos; non uvae in vite, neque ficus in ficu, et folium defluet" (viii. 13):

"non uvae in vite" significat quod non bonum spirituale, "vitis" enim significat spiritualem hominem, ac "uva," quia est fructus ejus, bonum illius, quod vocatur bonum spirituale; "non ficus in ficu" significat quod non bonum naturale, "ficus" enim "arbor" significat naturalem hominem, ac "ficus fructus" significat bonum illius, quod vocatur bonum naturale; quod "vitis" non significet vitem, nec "ficus" ficum, patet, nam dicitur "Consumendo consumam eos; non uvae in vite, non ficus in ficu;" non enim ideo consumentur; agitur etiam de vastatione ecclesiae, ut manifeste constat ex praecedentibus et sequentibus ibi.

[5] Apud Hoscheam, "Cessare faciam omne gaudium ejus, festum ejus, novilunium ejus, sabbathum ejus,... et devastabo vitem ejus et ficum ejus, de quibus dixit, Merces meretricia illa mihi,... et ponam ea in silvam, et comedet fera agri" (ii. 11, 12):

agitur ibi de ecclesiis, et de falsificatione veri ibi; quod de ecclesia, patet a versu secundo illius capitis, ubi dicitur, "Contendite cum matre vestra, quoniam illa non uxor mea, et Ego non Maritus ejus;" per "matrem" et per "uxorem" intelligitur ecclesia; etiam sancta ecclesiae, ex quibus fiebat cultus, ac ipse cultus, significantur per "festum, novilunium et sabbathum," quae cessabunt; quare per "devastabo vitem et ficum ejus," significatur quod tam bonum spirituale quam bonum naturale periturum sit: quod "ponentur in silvam, et comedet ea fera agri," significat quod utrumque erit mere naturale, et quod spirituale consumetur a falsitatibus et cupiditatibus; "silva" significat mere naturale, et "fera agri" falsitates et cupiditates: et quia falsitates in ecclesia sunt imprimis falsificata vera, et de his in eo capite agitur, ideo dicitur, "de quibus dixit, Merces meretricia illa mihi;" "merces meretricia" significat falsificationem.

[6] Apud Joelem, "Gens ascendet super terram meam, robusta, et non numerus, dentes ejus dentes leonis, et molares leonis {2}immanes illi; redegit vitem meam in vastitatem, et ficum meam in spumam: (denudando denudavit eam, et projecit;) dealbati sunt palmites ejus,... vitis exaruit et ficus languet, malus punica etiamque palma et malus, omnes arbores agri exsiccatae sunt" (i. 6, 7, 12):

agitur in toto illo capite de devastata ecclesia; et per "gentem quae ascendit super terram, quae robusta et non numerus, cui dentes leonis, et molares leonis {2}immanes," non significatur aliqua gens quae talis, sed dirum malum et inde falsum; per "terram" super quam ascendit, significatur ecclesia, per "dentes leonis" significantur falsa illius mali, et quia haec destruunt omnia vera et bona ecclesiae, dicuntur "dentes leonis ac molares ejus {2}immanes," per "leonem" significatur (falsum) destruens: inde per "redegit vitem meam in vastitatem, et ficum meam in vastitatem, et ficum meam in spumam," significatur quod ecclesia interna et externa ex illis vastata sit, "vitis" enim significat ecclesiam internam et "ficus" externam, "spuma" significat ubi non est verum intus; et per "denudando denudavit eam, et projecit," significatur quod non bonum nec verum amplius quod non destructum; "denudare," nempe a fructibus et foliis, est a bonis et veris, et "projicere" est prorsus destruere; per "dealbati sunt palmites ejus" significatur quod non amplius aliquod spirituale: per "malum punicam, palmam, malum, et omnes arbores agri quae exsiccatae sunt," significantur species bonorum et verorum ecclesiae, ac cognitiones ejus, quae ex malis et falsis consummata sunt; "arbores agri" in genere significant cognitiones boni et veri.

[7] Apud eundem "Ne timete, bestiae agrorum meorum, quia herbosa facta sunt habitacula deserti, quia arbor facit fructum suum, ficus atque Vitis dabunt vim suam" (ii. 22);

agitur ibi de instauratione ecclesiae; quare per "bestias agri" non intelliguntur bestiae agri, sed affectiones boni in naturali homine, inde {3}illi apud quos illae affectiones sunt; quis non videt quod non bestiae sint ad quas dicitur "Ne timete, bestiae agrorum meorum?" Per quod "habitacula deserti herbosa facta sint" significatur quod apud illos erunt cognitiones veri ubi non prius fuerunt; "habitacula deserti" sunt interiora mentis illorum in quibus non prius fuerunt, "herbosum" significat crescentiam et multiplicationem earum: "quoniam arbor facit fructum, suum, ficus atque vitis dabunt vim suam," significat quod illis bonum naturale et bonum spirituale, nam "vis" ibi est productio fructus.

[8] Apud Amos, "Plurimos hortos vestros, et vineas vestras et ficus vestras, et oleas vestras comedit eruca, nec tamen reversi estis ad Me" (iv. 9):

per "hortos" significantur omnia ecclesiae quae faciunt intelligentiam et sapientiam ; per "vineas" bona et vera spiritualia: per "ficus" bona et vera naturalia; per "oleas" bona et vera caelestia; "eruca" est falsum destruens: "ficus," "vitis" et "oleae" proprie significant ecclesiam et hominem ecclesiae; sed quia ecclesia est ecclesia et homo est homo ex bonis et veris, ideo quoque haec per illas arbores significantur, bona per "fructus" et vera per "ramos" et "folia" earum.

[9] Apud Haggaeum, "Ponite... cor vestrum a die hoc et deinceps;... nonne adhuc semen in horreo? et usque ad vitem et ficum, et malogranatum et arborem oleae?" (ii. 18, 19:) per haec verba in sensu spirituali intelligitur quod adhuc residua sint bona et vera; omnia bona et vera a primis ad ultima intelliguntur per "vitem, ficum, malogranatum et arborem oleae;" per "vitem" bonum et verum spirituale, per "ficum" bonum et verum naturale, per "malogranatum" in genere cognitivum et perceptivum, et in specie cognitiones et perceptiones boni et veri, et per "arborem oleae" perceptio boni et veri caelestis: "horreum" significat ubi illa sunt, sive ecclesia, sive homo in quo ecclesia, sive mens hominis quae est subjectum.

[10] Apud Habakuk, "Ficus non florebit, neque proventus in vitibus, mentietur opus olivae, et agri non facient cibum" (iii. 17):

"ficus non florebit" significat quod non erit bonum naturale; "neque proventus in vitibus" significat quod non bonum spirituale; "mentietur opus olivae" significat quod non bonum caeleste; "agri non facient fructum" significat quod nulla nutritio spiritualis.

[11] Apud Mosen, "Jehovah Deus... ducens te ad terram bonam, terram fluviorum aquae, fontium et abyssorum exeuntium e valle et e monte, terram tritici et hordei, et Vitis et ficus et malogranati, terram olivae olei et mellis" (Deutr. viii. 7, 8):

per "terram bonam," ad quam ducentur, intelligitur terra Canaan, per quam significatur ecclesia; quare hic similia per "vitem," "ficum," "malogranatum," et "oleam" significantur quae nunc supra. (Reliqua videantur explicata prius, n 374(c).) Quia per "terram Canaanem" significatur ecclesia, ac per "vitem," "ficum" et "malogranatum" significantur ecclesiae interna et externa, ideo factum est quod exploratores illius terrae deportaverint talia inde, de qua re ita apud Mosen, Exploratores terrae Canaanis "venerunt ad fluvium Eschkolem, et absciderunt inde palmitem et botrum uvarum unum, quem portarunt in vecte per duos, ac de malogranatis et de ficubus" (Num. xiii. 23).

[12] Quia "vitis" et "ficus" talia significant, ideo dicitur in Verbo de illis qui in bonis et veris ecclesiae sunt, et inde in tuto a malis et falsis, quod sedeant sub vite sua et sub ficu sua in securitate et non terrens:- Ut in Libro Primo Regum, "Habitavit Jehudah et Israel in securitate, quisque sub Vite sua et sub ficu sua a Dane usque ad Beerschebam omnibus diebus Salomonis" (v. 5 (B.A. iv. 25)):

apud Sachariam, "Removebo iniquitatem terrae hujus in die uno; in die illo... clamabitis vir ad socium, ad vitem et ad ficum" ({4}iii. 9, 10):

et apud Micham, "In extremitate dierum erit mons domus Jehovae constitutus in caput montium;... non tollent gens super gentem gladium, nec discent amplius bellum, sed sedebunt quisque sub vite sua et sub ficu sua, nec terrens" (iv. 1, 3, 4):

haec dicta sunt de regno Domini, quod est apud illos in caelis et in terris qui in amore in Ipsum sunt; regnum Domini significatur per "montem Jehovae qui constitutus in caput montium," "mons" enim "Jehovae" significat regnum Domini ab illis qui in amore in Ipsum sunt; et quia illi habitant supra reliquos in caelis, dicitur de monte illo quod "constitutus in caput montium" (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 188): hi quia habent vera inscripta cordibus, et ideo non disceptant de illis, dicitur quod non "tollent gens contra gentem gladium, nec discent amplius bellum," per quod significatur quod in regno illo nulla erit disceptatio de veris (videatur in eodem opere, n. 25, 26, 270, 271): quod per vera et bona, in quibus sunt, tuti erunt a malis et falsis, significatur per quod "sedebunt sub vite sua et sub ficu sua, non terrens."

[13] Apud Jeremiam, "Ecce Ego adducens super Vos gentem e longinquo,... quae comedet messem tuam, et panem tuum, comedet filios tuos et filias tuas, comedet gregem tuum et armentum tuum, comedet vitem tuam et ficum tuam" (v. (15,) 17):

per "gentem e longinquo" significatur malum oppositum bono caelesti; per "e longinquo" significatur distans ac remotum a bonis et veris, ac oppositum: "quae comedet messem tuam et panem tuum," significat quod destruet omnia vera et bona per quae nutritio spiritualis; "quae comedet filios tuos et filias tuas" significat omnes affectiones veri et boni spirituales; "quae comedet gregem tuum et armentum tuum" significat vera et bona interna et externa; "quae comedet vitem tuam et ficum tuam" significat sic ecclesiae internum et externum.

[14] Apud Hoscheam, "Sicut uvas in deserto {5}inveni Israelem, sicut primitivum in ficu in initio vidi patres vestros" (ix. 10):

per "Israelem" et per "patres" ibi non intelliguntur patres tribuum ex filiis Jacobi, sed qui ab Antiqua Ecclesia fuerunt, quia illi in bono (videatur in Arcanis Caelestibus, n. 6050, 6075, 6846, 6876, 6884, {6}7649, 8055); quia illi in bono fuerunt, at in principio in ignorantia veri per quod tamen bonum, dicitur "sicut uvas in deserto inveni Israelem, sicut ficus in initio vidi patres vestros;" "uvae" significant bonum spirituale, "desertum" significat ignorantiam veri, "primitivum in ficu" significat bonum naturale ex bono spirituali in infantia.

[15] Apud Lucam, "Quando haec omnia incipiunt fieri, suspicite et tollite capita vestra...: et dixit parabolam, Spectate ficum et omnes arbores; quando protruserint jam, videntes a vobismet ipsis cognoscetis quod jam prope aestas sit; sic et vos quando videritis hoc fieri, cognoscite quod prope sit regnum Dei" (xxi. 28-31; Matth. xxiv. {7}32; Marc. xiii. 28, 29):

agitur ibi de consummatione saeculi, quae est ultimum judicium, et enumerantur signa quae praecedunt, quae intelliguntur per "quando haec omnia incipiunt fieri;" quod nova ecclesia tunc incohatura, quae in initio externa erit, significatur per "Spectate ficum et omnes arbores cum protruserint:" haec "parabola" seu "similitudo" dicta est, quia "ficus" significat ecclesiam externam, et "arbores" significant cognitiones veri et boni; "regnum Dei" quod tunc prope est significat novam ecclesiam Domini; tempore enim ultimi judicii perit vetus ecclesia et incohatur nova.

[16] Apud Lucam, "Omnis arbor a proprio fructu cognoscitur, non enim ex spinis colligunt ficus, neque ex rubo vindemiant uvam" (vi. 44; Matth. vii. 16):

quoniam per "fructum" significatur bonum vitae, et bonum vitae est bonum externum ab interno, seu bonum naturale ex spirituali, et quia homo ex hoc bono cognoscitur, ideo dicit Dominus, "Omnis arbor ex proprio fructu cognoscitur; ex spinis non colligunt ficus, neque ex rubo vindemiant uvam;" "ficus" hic est bonum externi seu naturalis hominis, et "uva" est bonum interni seu spiritualis hominis; "spinae" et "rubus" sunt mala illis opposita.

[17] Quoniam reges Jehudae et Israelis repraesentabant Dominum quoad Divinum Verum, et Divinum Verum quasi angitur et laborat apud hominem quando non vivitur secundum id et fit bonum vitae, at quando fit bonum vitae, vivit; hoc significatum est (per) Quod ex jussu Jehovae ad Hiskiam regem Jehudae aegrotantem adferrent massam ficuum, et contererent super ulcus, et sic viveret (2 Reg.xx. 7; Esai. xxxviii. 21). Ex his constare potest quod "ficus" in genuino sensu significet naturalem hominem quoad bonum et verum, ipsa ficus ut arbor naturalem hominem, ficus ut fructus bonum naturalis hominis, ac folium ejus verum illius boni.

[18] Quod autem "ficus" in opposito sensu significet naturalem hominem quoad malum et falsum, ficus ut arbor illum naturalem hominem, ficus ejus ut fructus malum naturalis illius hominis, et folium ejus falsum illius mali, constat ex sequentibus his locis:- Apud Jeremiam, "Ostendit mihi Jehovah, cum ecce duae corbes ficuum constitutae ante Templum Jehovae... una corbis ficus bonae valde, sicut ficuum primitias ferentium; et altera corbis ficus malae valde, quae comedi non poterant prae malitia:... dixit Jehovah,... Sicut ficus bonae sunt, ita agnoscam migrationem Jehudae... in terram Chaldaeorum in bonum, et ponam oculum meum super eos in bonum, etreducam eos super terram hanc, et aedificabo eos,... et plantabo eos...: et sicut ficus malae, ita dabo... relictos in terra hac... in commotionem et in malum omnibus gentibus et mittam in eos gladium, famem et pestem, ut consumantur" (xxiv. 1-10):

per "captivitatem Judaeorum in terra Chaldaeorum" significatur simile quod per captivitatem spiritualem seu remotionem bonorum a malis in mundo spirituali, secundum illa quae supra (n. 391(a), 392(a), 394, 397) memorata sunt; nempe quod interius mali, qui usque vitam moralem similem vitae spirituali in externis potuerunt agere, in mundo spirituali remanserint super terra, et habitationes sibi fecerint super editioribus locis ibi; ac interius boni ab illis remoti fuerint, ac reconditi a Domino in terra inferiore: hoc repraesentatum est per transportationem Judaeorum in terram Chaldaeorum, et per remanentiam reliquorum in terra; quapropter dicitur de illis qui se transportari passi sunt in terram Chaldaeorum, "Agnosco transmigrationem Jehudae in terram Chaldaeorum in bonum, et ponam oculum meum super eos in bonum, et reducam eos super terram hanc, et aedificabo eos et plantabo eos;" at de illis qui remanserunt dicitur, "Dabo relictos in terra hac in commotionem, et in malum omnibus gentibus, et mittam in eos gladium, famem et pestem, ut consumantur." Quod haec repraesentata fuerint, constat etiam ex eo, quod Templum Salomonis destructum sit ante deportationem, et quod novum aedificatum sit dum reversi sunt; per "templum" significatur cultus Divinus, et per "novum templum" ille restauratus.

[19] Ex his constare potest quid significatur per "duas corbes ficuum constitutas ante Templum Jehovae, in quarum ulla fuerunt ficus bonae valde, sicut ficuum primitias ferentium, et in altera ficus malae valde, quae comedi non poterant prae malitia;" nempe quod illi qui interius boni sunt, a quibus novum caelum formandum est, intelligantur per "corbem ficuum bonarum," et illi qui interius mali, qui dejiciendi in infernum, intelligantur per "corbem ficuum malarum;" quare de his dicitur, quod "non comedi possent prae malitia," per quod significatur quod interius mali; et de illis, quod "sicut ficus primitias ferentes," per quod significatur quod .interius boni, ut novum caelum ab illis formetur; "ficus" enim ut fructus significat bonum vitae in interna et simul in externa forma, et in opposito sensu significat bonum vitae solum in externa forma, quod est malum vitae, quia malum est interius; externum enim omne suum quale trahit ab interno, nam est effectus ejus. Quod malum appareat in externis ut bonum apud illos, est quia mentiuntur bonum propter malum, quod intus est, ad obtinendum finem, cui bonum apparens servit ut medium. Simile dicitur de illis qui permanserunt in terra Canaane alibi apud eundem, "Sic dixit Jehovah de rege... et de universo populo habitante in urbe hac qui non exiverunt vobiscum in captivitatem,... Ecce Ego mittens in eos gladium, famem, et pestem, et dabo eos sicut ficus horridas, quae non comedi possunt prae malitia" (xxix. 16, 17).

[20] Quod "ficus" ut arbor in opposito sensu significet hominem mere naturalem, et ecclesiam a similibus, seu apud quos non est bonum naturale quia non est bonum intus, constat apud Lucam, Jesus "dixit hanc parabolam: {8}Ficum habebat aliquis in vinea plantatam, venit ergo fructum quaerens in ea sed non invenit; dixit ad vinitorem, Ecce tres annos venio quaerens fructum in ficu hac, non autem invenio; exscinde illam, ut quid etiam terram infrugiferam faciat? Hic vero respondens dixit, Domine, relinque illam etiam hoc anno, usque dum fodiam circum illam, et adjiciam stercus, si quidem fecerit fructum; sin minus, in futurum exscindas illam" (xiii. 6-9):

per "vineam" in qua erat "ficus," significatur ecclesia ubi etiam illi qui in externis sunt, nam in ecclesia Domini est internum et externum; internum ecclesiae est charitas et inde fides, externum autem ecclesiae est bonum vitae: quia opera charitatis et fidei, quae sunt bonum vitae, sunt naturalis hominis, et ipsa charitas et inde fides sunt spiritualis hominis, inde per "vineam" significatur ecclesiae internum et per "ficum" externum ejus. Apud gentem Judaicam fuit modo externum ecclesiae, quia in cultu externo repraesentativo erat; quare per "ficum" ecclesia apud illam gentem intelligitur: sed quia in cultu externo erant, et in nullo interno, erant enim intus mali, et quia cultus externus absque interno est nullus cultus, et apud malos est malus cultus, ideo apud illos non aliquod bonum naturale fuit; quare dicitur quod "per tres annos non invenerit fructum in ficu," et quod "dixerit ad vinitorem ut exscinderetur," per quod significatur quod ab initio ad finem non fuerit bonum naturale apud illam gentem; per "tres annos" enim significatur tota periodus, seu tempus ab initio ad finem, et per "fructum ficus" significatur bonum naturale; per bonum naturale intelligitur bonum spirituale naturale, seu bonum in naturali ex spirituali: et quia ecclesia a talibus, qui non in bono naturali, ut erat gens Judaica, non est ecclesia, ideo etiam dicitur, "Quid etiam terram infrugiferam faciat?" "terra" est ecclesia. Quod "vinitor dixerit, ut adhuc relinqueretur, et foderetur circum illam," significat quod relinquetur et quod instruentur posthac a Christianis, in quorum medio erunt; sed quia nihil ad hoc respondebatur, intelligitur quod ficus usque nullum fructum productura sit, hoc est, quod gens illa nullum bonum, quod ex aliquo spirituali procedit, factura sit.

[21] Hoc significatur per "ficum arefactam" propterea quod Dominus nullum fructum in ea invenerit, apud Matthaeum, "Mane revertens" Jesus "in urbem esurivit; et videns ficum unam in via, venit ad eam, sed nihil invenit in illa nisi folia: ideo dixit illi, Ne posthac ex te (fructus) nascatur in aeternum; unde arefacta est ex tempore ficus" (xxi. 18, 19; Marc. xi. 12, 13(, 14)):

per "ficum" etiam hic intelligitur ecclesia apud gentem Judaicam; quod apud illam gentem non aliquod bonum naturale esset, sed modo verum falsificatum, quod in se est falsum, significatur per quod Dominus venerit ad ficum sed nihil invenerit in illa nisi folia; "fructus" quem non invenit significat bonum naturale, quale supra descriptum est; et "folium" significat verum falsificatum, quod in se est falsum, nam "folium" in Verbo significat verum, sed folium arboris quae est absque fructu significat falsum, et apud illam gentem verum falsificatum, quia habebant Verbum in quo vera sunt, sed quae falsificaverunt per applicationem ad se; unde traditiones eorum: quod gens illa nusquam aliquod bonum naturale ex origine spirituali, quod vocatur spirituale naturale, factura sit, significatur per verba quae Dominus de illa dixit, "Nec posthac ex te (fructus) nascetur in aeternum, unde arefacta est ex tempore;" per "arefieri" significatur non bonum et verum amplius. Quod Dominus hoc viderit et dixerit cum reversus est in urbem et esurivit, est quia per "urbem Hierosolymam" significatur ecclesia, et per "esurire," cum de Domino, significatur desiderare bonum in ecclesia (videatur supra, n. 386(h)). Qui non scit quid significat "ficus," et quod per illam ficum intellecta sit ecclesia apud illam gentem, non aliud cogitat quam quod hoc factum sit a Domino ex indignatione quia esurivit; at hoc non ideo factum est, sed ut significaretur quod gens Judaica talis esset; omnia enim miracula Domini involvunt et significant talia quae caeli et ecclesiae sunt, unde illa miracula fuerunt Divina (videatur n. 7337, 8364, {9}9051 fin.).

[22] Ecclesia perversa seu homo ecclesiae perversus quoad naturalem seu externum suum hominem etiam significatur per "ficum" apud Davidem, "Dedit pluvias eorum grandinem, ignem flammarum in terra eorum; et percussit vitem eorum et ficum eorum, confregit arborem termini eorum" (Ps. cv. 32, 33):

haec de Aegypto dicta sunt, per quam significatur naturalis homo qui in falsis et malis; ac per "vitem," "ficum" et "arborem termini" significantur omnia ecclesiae, per "vitem" interna seu spiritualia ejus, per "ficum" externa seu naturalia ejus, et per "arborem termini" omne cognitivum et perceptivum; per "terminum" significatur ultimum, in quod interiora desinunt et in quo ea simul sunt, et per "arbores" cognitiones et perceptiones: quae omnia quia perversa fuerunt et ideo damnata, dicitur quod "percussa et confracta," per quae significatur exitium et damnatio: quod ex falsis mali quae ex amore mundi, significatur per "pluvias eorum grandinem, ignem flammarum in terra eorum;" "pluviae ut grando" significant falsa mali, et "ignis flammarum" significat amorem mundi.

[23] Apud Nahum, "Omnia munimenta tua ut ficus cum primitiis; quae si commoventur, decidunt super os comedentis" (iii. 12):

haec de "urbe sanguinum," per quam significatur doctrina in qua vera falsificata et bona adulterata sunt; haec comparatur "ficubus cum primitiis, quae si commoventur, decidunt super os comedentis," et per hoc significatur, quod bona ibi non bona sint, utcunque apparent ut bona; et quod non recipiantur, et si recipiuntur solum recipiantur memoria et non corde: quod "decidant dum commoventur" significat quod non bona sint tametsi apparent ut bona, quia sunt "primitiae;" et "super os comedentis" significat non receptionem, ne quidem memoria: quod "os comedentis" significet non recipere, constat ex apparentiis in mundo spirituali, apparent enim recipere ore qui aliquid memoriae tradunt; quare "super os ejus cadere" significat ne quidem memoria recipere, sed modo audire, et quoque si recipiunt, quod modo memoria et non corde: per "ficus cum primitiis" etiam intelligi possunt bona genuina, cum quibus simile fit apud illos qui in falsis mali sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church