412. "Et abscondite nos a facie Sedentis super throno, et ab ira Agni."- Quod significet ne dira patiantur ab influxu Divini Boni uniti Divino Vero procedentis a Domino, constat ex significatione "Abscondite nos," cum dicitur ab illis apud quos deperdita sunt bona et vera ecclesiae per mala vitae et falsa inde, quod sit ne dira patiantur (de qua sequitur); ex significatione "a facie Sedentis super throno," quod sit Dominus quoad Divinum Bonum in caelo: quod "facies," cum de Domino, sit Divinus Amor ex quo Divinum Bonum in caelo, constabit ex locis in Verbo quae mox adducentur; et quod "Sedens super throno" sit Dominus quoad Divinum Bonum in caelo, videatur supra (n. 297, 343): et ex significatione "irae Agni," quod sit conjectio in infernum per influxum Divini Veri procedentis a Domino; quod "ira Jehovae" aut Domini id significet, constare potest ex locis in Verbo in articulo sequente adducendis: praeterea quod per "Sedentem super throno" et per "Agnum," solus Dominus intelligatur, per "Sedentem super throno" Dominus quoad Divinum Bonum, et per "Agnum" Dominus quoad Divinum Verum, videatur supra (n. 297, 343). Quod dicatur "ira Agni," non est quod Dominus, qui per "Sedentem super throno" et per "Agnum" intelligitur, irascatur; est enim ipsum Divinum Bonum, et hoc non potest irasci, ira enim non cadit in ipsum Bonum; sed ita dicitur in Verbi sensu litterae, ob causas de quibus alibi; hic modo ostendetur quod "facies Jehovae" seu Domini significet Divinum Amorem, et inde Divinum Bonum in caelo et in ecclesia; et in opposito sensu per "ponere faciem contra aliquem," et per abscondere et occultare faciem," intelligatur simile quod per "excandescentiam et "iram;" tum quod per "faciem," cum de homine, intelligantur interiora quae mentis et affectionis ejus sunt, in utroque sensu.
[2] Quod "facies," cum de Jehovah seu Domino, significet Divinum Amorem, et inde Divinum Bonum, constat ex sequentibus his locis:- Apud Davidem, "Illumina facies tuas super servum tuum, serva me propter benignitatem tuam" (Ps. xxxi. 17 (B.A. 16)):
"illuminare facies" significat illustrare Divino Vero ex Divino Amore; quod hoc significetur per "illuminare facies" est quia Divinum Verum, quod procedit a Domino ut Sole in caelo angelico, dat omnem lucem ibi, et quoque illustrat mentes angelorum, ac implet illos sapientia: quare "facies Domini" in proprio sensu est Sol caeli angelici, nam Dominus apparet angelis interiorum caelorum ut Sol, et hoc ex Divino Ipsius Amore; nam Amor in caelis, dum sistitur ante oculos, apparet ut ignis, Divinus autem Amor ut Sol. Ex illo Sole procedit et calor et lux; ac calor ille est Divinum Bonum, et lux illa est Divinum Verum. Ex his conStare potest quod per "illuminare facies tuas super servum tuum" significetur illustrare Divino Vero ex Divino Bono; quare etiam additur, "Serva me propter benignitatem tuam;" benignitas est Divini Boni. (Sed de Sole in Caelo Angelico, et de Calore et Luce inde, videatur in opere De Caelo et Inferno: De Sole ibi, n. 116-125; et De Calore et Luce inde, n. 126-140.)
[3] Apud eundem, "Multi dicunt, Quis ostendet nobis bonum? Tolle super nos lucem facierum tuarum, Jehovah" (Ps. iv. 7 (B.A. 6));
apud eundem, "Jehovah, in luce facierum tuarum ambulabunt" (Ps. lxxxix. 16 (B.A. 15));
apud eundem, "Deus, reduc nos, et lucere fac facies tuas, ut servemur" (Ps. lxxx. 4, 8, 20 (B.A. 3, 7, 19));
et apud eundem, "Deus misereatur nostri, et benedicat nobis, illuminet facies suas nobis" (Ps. lxvii. 2 (B.A. 1)):
per "lucem facierum Jehovae" seu Domini intelligitur Divinum Verum ex Divino Amore (ut supra), et inde intelligentia et sapientia; nam ex Divino Vero seu ex Divina luce in caelis est omnis intelligentia et sapientia tam angelis quam hominibus; inde per "illuminare facies nobis, n per "tollere super nos lucem facierum tuarum," et per "facere lucere facies tuas," in illis locis, significatur illustrare in Divino Vero, ac donare intelligentia et sapientia.
[4] Simile significatur in Benedictione filiorum Israelis, apud Mosen, "Benedicat tibi Jehovah, et custodiat te, illuminet Jehovah facies suas super te et misereatur tui; tollat Jehovah facies suas super te, et det tibi pacem" (Num. {1}vi. 24-26):
per "illuminare facies et misereri" significatur illustrare Divino Vero et donare intelligentia et sapientia; ac per "tollere facies et dare pacem" significatur implere Divino Dono et donare amore. Utrumque erit ut homo sapiat; omnes enim, quotcunque sunt in mundo spirituali, illuminantur a luce quae a Domino ut Sole; sed usque illi soli intelligentes et sapientes fiunt qui simul in amore sunt, quoniam bonum quod est amoris recipit verum; conjunguntur enim quia concordant et amant se mutuo: quare illi soli vident Solem in caelo qui in amore sunt; reliqui modo lucem. "Misereri," quod dicitur de illuminatione facierum, in Verbo etiam praedicatur de vero; et "pax," quae dicitur de elevatione facierum, praedicatur de bono.
[5] Quoniam Divinus Domini Amor apparet at Sol in caelo, et inde est lux ibi, ideo Dominus cum transformatus est coram Petro, Jacobo et Johanne," splenduit facies Ipsius sicut Sol, et vestimenta Ipsius facta sunt... sicut lux" (Matth. xvii. 2):
et quoque cum visus est Johanni, "Fulsit facies Ipsius sicut sol in potentia sua" (Apoc. i. 16):
per "vestimenta quae facta sunt sicut lux" significatur Divinum Verum; nam "vestimenta" in Verbo significant verum, et hoc ex causa quia omnes angeli vestiuntur a Domino secundum receptionem Divini Veri; sunt quoque vestes eorum ex luce caeli, inde splendentes et candidae, et lux caeli est, ut dictum, Divinum Verum: inde constat, unde est quod vestimenta Domini, cum transformatus, "facta sint sicut lux." (Sed de his videantur plura in opere De Caelo et Inferno, n. 177-182; ac supra, n. 64, 195, 271, 395.)
[6] Apud Matthaeum, Jesus dixit de puero quem statuit in medio discipulorum, "Videte ne contemnatis ullum ex pusillis his; dico vobis quod angeli eorum in caelis semper videant faciem Patris mei qui in caelis est" (xviii. 10):
dicitur quod "angeli eorum videant," quia apud unumquemque hominem sunt spiritus et angeli, ac tales spiritus et angeli qualis homo est: apud infantes pueros sunt angeli ex intimo caelo; hi vident Dominum ut Solem, sunt enim in amore in Ipsum et in innocentia; hoc intelligitur in sensu proximo per quod "angeli eorum videant faciem Patris" sui; per "faciem Patris" intelligitur Divinus Amor qui fuit in Domino, proinde Ipsum Divinum quod Jehovah, nam Pater fuit in Ipso, et Ipse in Patre, ac erant unum, ut Ipse docet: at eadem illa verba in puro sensu spirituali significant quod Dominus quoad Divinum suum Bonum sit in bono innocentiae: hoc enim per "infantem puerum" in sensu spirituali significatur, et per "faciem Patris" Divinum Bonum Domini. De servis Domini, per quos intelliguntur qui in Divinis veris sunt ex eo quod in bono amoris et charitatis sunt, simile dicitur in Apocalypsi, "Thronus Dei et Agni in" Nova Hierosolyma "erit, et servi Ipsius ministrabunt Ipsi, et videbunt {2}faciem Ipsius" (xxii. 3, 4);
sed de his videatur explicatio in sequentibus.
[7] Apud Esaiam, "In omni angustia eorum Ipsi angustia, et Angelus facierum Ipsius liberavit eos, ob amorem suum et clementiam suam Hic redemit eos, et assumpsit eos, et portavit omnibus diebus aeternitatis" (lxiii. 9):
agitur ibi de Domino, qui "Angelus facierum Jehovae" vocatur ex Divino Vero quod ex Divino Amore Ipsius; per "angelum" enim in Verbo significatur Divinum Verum, unde etiam angeli dicuntur "dii" (videatur supra, n. 130, 200, 302): et per "facies Jehovae" intelligitur Divinus Amor qui in Domino; inde etiam dicitur, "Ob amorem suum et clementiam suam Hic redemit illos, et assumpsit illos, et portavit omnibus diebus aeternitatis;" haec Divini Amoris sunt. Erat Dominus quoad Humanum suum Divinum Verum, ex quo pugnavit cum infernis, et per quod subjugavit illa; inde est quod Hic appelletur "Angelus," quod est quoad Divinum Humanum suum. Agitur in eo capite manifeste de Domino, ac de pugnis Ipsius cum infernis et de subjugatione eorum.
[8] Apud Davidem, "Occultas {3}eos in abdito facierum tuarum prae elationibus Viri, abscondis eos in tentorio tuo a lite linguarum" (Ps. xxxi. 21 (B.A. 20)):
"occultare eos in abdito facierum tuarum" est in Divino Bono non apparente coram aliis; et "abscondere in tentorio tuo" est in Divino Vero: "elationes viri" et "lis linguarum" sunt mala falsi et falsa mali; "elationes" enim dicuntur de malis quia sunt amoris sui, et "vir" significat verum et falsum; "lis linguarum" est falsum mali. (Quid malum falsi et falsum mali, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 21.)
[9] Apud eundem, "Posuisti iniquitates nostras coram Te, occultum nostrum in lucem facierum tuarum" (Ps. xc. 8):
"lux facierum tuarum" est Lux caeli a Domino ut Sole ibi; haec lux quia est ipsum Divinum Verum, ex quo omnis intelligentia et sapientia, ideo quodcunque in hanc lucem venit manifestatur quale est ut in claro die; inde est, cum mali in hanc lucem veniunt, quod appareant prorsus quales sunt, deformes et monstrosi secundum occulta mala apud illos: ex his patet quid intelligitur per "Posuisti iniquitates nostras coram Te, et occultum nostrum in lucem facierum tuarum."
[10] Apud Jeremiam, "Clamato verba haec septentrionem versus, et dicito, Revertere, aversa Israel,... non faciam cadere facies meas super vos, quoniam misericors Ego" (iii. 12):
per "facies meas" etiam hic significatur Divinus Amor et omne bonum quod est amoris; et per "non facere cadere facies" significatur non demittere et cessare, nam cum facies cadit tunc cessatur ab intuendo; inde patet quid significatur per "Non faciam cadere facies meas super vos:" quare etiam dicitur, "quoniam misericors Ego;" "misericordia" est Divinus Amor erga miseros: per "Clamato ad septentrionem" significatur ad illos qui in falsis et inde malis sunt; quare etiam dicitur, "Revertere, aversa Israel:" quod, "septentrio" illos significet, est quia illi qui in falsis et inde malis sunt, in septentrionali plaga in mundo spirituali habitant. (De falsis et inde malis, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 21.) Quod panes super mensa in Tabernaculo dicti fuerint "panes facierum," ac ipsa mensa "mensa facierum" (Exod. {4}xxv. 30; Num. iv. 7), erat quia per "panes" ibi aeque ac per "facies Jehovae" significatum est Divinum Bonum Divini Amoris (videatur Doctrina Nova Hierosolymae, n. 212, 213, 218).
[11] Quoniam per "facies Jehovae" seu Domini significatur Divinum Bonum unitum Divino Vero exiens et procedens ex Divino Amore Ipsius, ideo quoque per "facies Jehovae" significantur interiora ecclesiae, Verbi et cultus, nam in interioribus illorum est illud; exteriora ecclesiae, Verbi et cultus sunt modo effectus et opera inde. Interiora ecclesiae, Verbi et cultus significantur per "videre," "quaerere" et "deprecari facies Jehovae:"- Apud Esaiam, "Quid mihi multitudo sacrificiorum?... quando veneritis ad videndum facies" Jehovae (i. 11, 12);
apud Sachariam, "Ibunt habitatores unius ad alteram, dicendo, Eamus eundo ad deprecandum facies Jehovae, et ad quaerendum Jehovam Zebaoth:... sic venient populi multi et gentes numerosae ad quaerendum Jehovam Zebaoth in Hierosolyma, et ad deprecandum facies Jehovae" (viii. 21, 22);
apud Davidem, "Tibi dixit cor meum, Quaerite facies meas; facies tuas Jehovah quaero (Ps. xxvii. 8);
apud eundem, "Jubilabimus Petrae salutis nostrae, Veniemus ante facies Ipsius in confessione" (Ps. xcv. 1, 2);
apud Malachiam, "Deprecamini facies Dei, ut misereatur nostri" (i. 9);
apud Davidem, "Sitit anima mea Deum, Deum vivum; quando venero ut videar faciebus Dei?... Exspecta Deum, nam adhuc confitebor Ipsi salutes facies Ipsius" (Ps. xlii. 3, 6 (B.A. 2, 5)):
in his locis per "facies Jehovae" ac "Dei" seu Domini intelliguntur interiora ecclesiae, Verbi et cultus, quia in illis est Divinum Bonum ac Divinum Verum, ita Ipse Dominus; et in externis est ex illis, et non in externis nempe ecclesiae, Verbi et cultus absque illis.
[12] Quia omnes qui Hierosolymam ibant ad festa, secum afferre debebant talia quae cultus erant, et omnis cultus est ex interioribus quae sunt cordis et fidei, et haec per "munera," quae offerrentur Domino, significantur, ideo mandatum est, ut unusquisque aliquod munus offeret; quod intelligitur per quod "Non videbuntur facies meae vacue" (Exod. xxiii. 15). Interiora ecclesiae, Verbi et cultus etiam significantur per haec apud Mosen, Locutus est Jehovah ad Mosen, "Facies meae ibunt, donec quietem dedero tibi:" tunc dixit Moses, "Si non facies tuae eunt, ne ascendere facias nos exhinc" (Exod. xxxiii. 14, 15):
hoc dictum est ad Mosen, quia apud gentem illam Verbum conscribendum erat, et quoque in historicis Verbi de gente illa; quia apud illam ecclesia instituenda erat, quae foret Ecclesia Repraesentativa, consistens in externis quae correspondebant internis; propter haec dicitur quod "facies meae ibunt" (de quibus plura videantur in Arcanis Caelestibus, n. 10567, {5}10568, ubi illa explicata sunt).
[13] Sed quia gens illa solum in externis Verbi, ecclesiae et cultus erat, et prorsus non in internis, ideo Mosi non datum est videre faciem Domini, sed solum tergum, secundum haec apud Mosen, "Dixit" Moses, "Ostende mihi quaeso gloriam tuam; cui dixit, Ego praeterire faciam omne bonum meum coram te, et praedicabo nomen Jehovae coram te;... non poteris videre facies meas, quia non videbit Me homo et vivet:... ponam te in foramine petrae, et obtegam manum meam super te usque dum praeterivero, et cum removero manum meam videbis posteriora mea, at facies meae non videbuntur" (Exod xxxiii. 18-23):
hic repraesentabat Moses gentem illam, qualis est quoad intellectum Verbi, et inde quoad ecclesiam et cultum, quod nempe solum in externis absque internis. Externa repraesentabantur et significabantur per "posteriora" Jehovae quae visa Mosi, ac interna per anteriora et per "faciem." Quod interna quae insunt externis Verbi, ecclesiae et cultus, non visa sint nec videri potuerint genti illi, repraesentabatur et significabatur per quod "Moses positus fuerit in foramine petrae," et per "obtectionem manus usque dum praeteriverit Jehovah." (Sed haec amplius explicata sunt in Arcanis Caelestibus, n. 10573-10584.)
[14] Praeterea "facies Jehovae" seu Domini, quia sunt interna Verbi, ecclesiae et cultus, sunt praecipue externa in quibus interna, quoniam interna se spectari faciunt in externis, sicut interna hominis in facie et vultibus ejus: sed gens Judaica talis erat ut modo externa spectaverit, et prorsus non interna; et externa spectare et non simul interna, seu externa absque internis, est sicut spectare simulachrum hominis quod absque vita; at externa spectare et simul interna Seu externa ab internis, est sicut spectare hominem vivum: hoc itaque est in proprio sensu "videre faciem Jehovae," seu "deprecari facies Ipsius," in locis supra adductis.
[15] Quoniam interna Verbi, ecclesiae et cultus apparent in externis, seu sistunt se videri in externis, comparative sicut interna hominis in facie, patet quid significatur in sensu interno per "videre Jehovam" seu Dominum "facie ad faciem" in sequentibus his locis:- Apud Mosen, "Vidi Deum facie ad faciem, et salva tamen est anima mea" (Gen. xxxii. 31 (B.A. 30)):
haec dixit Jacobus postquam luctatus est cum Deo, qui illi apparuit ut Angelus. In Libro Judicum, "Guideon dixit... Vidi Angelum Jehovae facie ad faciem; et dixit illi Jehovah, Pax tibi, noli timere, non morieris" (vi. 22, 23):
Pariter Manoachus et uxor ejus (Judic. xiii. (21,) 22, 23). Et de populo Israelitico, "Facie ad faciem locutus est Jehovah vobiscum e monte e medio ignis" (Deutr. v. 21):
de qua re amplius ita dicitur, "Videre fecit (nos) Jehovah... gloriam suam, et magnitudinem suam, et vocem Ipsius audivimus e medio ignis: hoc die vidimus quod loquatur Deus ad hominem, et vivus maneat" (Deutr. v. 21 (B.A. 24)). Et de Mose, "Locutus est Jehovah ad Mosen facie ad faciem, sicut loquitur vir ad socium suum" (Exod. xxxiii. 11; Deutr. xxxiv. 10).
[16] At sciendum est quod non ullus homo, ne quidem ullus angelus, possit videre faciem Domini, quoniam est Divinus Amor; ac nemo sustinet Divinum Amorem, qualis est in se: foret enim videre faciem Domini sicut immittere oculum in ipsum ignem solis; inde enim momento periret. Talis quoque est Divinus Amor Domini in se spectatus; quapropter Dominus illis in caelis interioribus apparet ut Sol, et Sol ille circumdatus est circulis radiosis multis, qui circuli sunt involucra unum post alterum, ut Divinus Amor temperatus et moderatus procedat ad angelos in caelo, et sic angeli sustineant illum: quapropter Dominus ut Sol apparet solum angelis superiorum caelorum, at angelis inferiorum caelorum modo apparet ut Lux; et reliquis ut Luna. At usque apparet Dominus in caelo angelis, sed tunc sub forma angelica, implet enim angelum suo visu et sic sua praesentia e longinquo, et hoc in variis locis, at ubivis accommodate ad bonum amoris et fidei apud illos ubi apparet: ita visus est Dominus Guideoni, ac Manoacho et uxori ejus, tum Mosi, et populo Israelitico; hoc itaque est quod intelligitur per "videre Jehovam facie ad faciem," et per "videre Jehovam et non mori." Quod ipsa facies, quoad interiora quae sunt Divini Amoris Ipsius, non visa sit, patet manifeste ex eo, quod Mosi dictum sit Quod nemo possit videre faciem Jehovae et vivere (Exod. xxxiii. 20);
et usque tamen dicitur, quod "viderint Jehovam facie ad faciem;" ex quo manifeste patet quod "videre facies Jehovae," in locis supra adductis, significet videre Ipsum in interioribus Verbi, ecclesiae et cultus, quod tamen est videre Ipsum in externis ab internis. Quod gens Judaica fuerit in externis Verbi, ecclesiae et cultus absque internis, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae (n. 248: quid externum absque interno, et quid externum in quo internum, n. 47, ibi).
[17] Quod gens Judaica talis fuerit, etiam repraesentatum et significatum est per Quod obvelaverint faciem Domini, caederint illam, et exspuerint in illam (Matth. xxvi. 67; Marc. xiv. 65; Luc. xxii. 64);
nam omnia quae in Verbo memorantur de Passione Domini, repraesentant et significant arcana caeli et ecclesiae, ac in specie quales Judaei fuerunt quoad Verbum, ecclesiam et cultum. (Quod ita sit, videatur supra, n. 64, 83, 195(c).)
[18] Ex illis quae hactenus explicata sunt, sciri potest quid significat "facies Jehovae" seu Domini, quod nempe Divinum Amorem ac omne Bonum in caelo et ecclesia inde; ex hoc etiam Sciri potest quid significatur per "abscondere" seu "occultare facies," ubi de Jehovah seu Domino, quod sit relinquere hominem in suo proprio, et inde in malis et falsis quae ex proprio ejus scaturiunt; nam homo in se spectatus non est nisi quam malum et inde falSum, et ab illis detinetur a Domino ut in bono sit, quod fit per elevationem a proprio; inde constare potest quod per "abscondere" et "occultare facies," cum de Domino, significetur relinquere in malis et falsis; ut in sequentibus his locis:- Apud Jeremiam, "Propter eorum omnem malitiam occultavi facies meas ab urbe hac" (xxxiii. 5):
apud Esaiam, "Peccata vestra absconderunt facies" Dei "a vobis, ut non audiverit" (lix. 2):
apud Ezechielem, "Avertam facies meas ab illis, ut profanent arcanum meum, et veniant in illud violenti, et profanent illud" (vii. 22);
apud eundem, "Cognoscent gentes quod propter iniquitatem suam in captivitatem abiverint" filii "Israelis,... et ideo absconderim facies meas ab illis" (xxxix. 23);
in Threnis, "Facies Jehovae divisit illos, non addet respicere illos" (iv. 16);
apud Micham, Jehovah "occultabit facies suas ab illis quemadmodum mala reddiderunt opera sua" (iii. 4);
apud Davidem, "Abscondisti facies tuas, perturbatus sum" (Ps. xxx. 8 (B.A. 7));
apud eundem, "Quare facies tuas abscondis, oblivisceris miseriae nostrae et oppressionis nostrae?" (Ps. xliv. 25 (B.A. 24);) apud eundem, "Abscondis facies tuas, conturbantur; colligis spiritum eorum, exspirant, et ad pulverem suum revertuntur" (Ps. civ. 29);
apud Mosen, "Excandescet ira mea contra" populum "in die illo, et deseram eos, et occultabo facies meas ab illis,... occultando occultabo facies meas in die illo propter omne malum quod fecerunt" (Deutr. xxxi. 17, 18);
apud eundem, "Occultabo facies meas ab illis,... generatio perversionum illi" (Deutr. xxxii. 20);
apud Esaiam, "Exspectabo Jehovam, tametsi abscondit facies suas a domo Jacobi" (viii. 17);
apud Davidem, "Quousque, Jehovah, oblivisceris mei...? quousque occultabis facies tuas a me?" (Ps. xiii. 2 (B.A. 1);) apud eundem, "Ne abscondas facies tuas a me, ne rejicias in ira servum tuum" (Ps. xxvii. 8, 9);
apud eundem, "Ne abscondas facies... a servo tuo, quia angustum mihi, festina, responde mihi" (Ps. lxix. {6}18 (B.A. 1|7|));
apud eundem, "Quare, Jehovah, deseris animam meam? abscondis facies tuas a me?" (Ps. lxxxviii. 15 (B.A. 14);) apud eundem, "Ne abscondas facies tuas a me, in die quo angustia mihi" (Ps. cii. 3 (B.A. 2));
apud eundem, "Responde mihi Jehovah,... ne abscondas facies tuas a me, et similis fiam descendentibus in foveam" (Ps. cxliii. 7);
apud Ezechielem, Cum collegero filios Israelis super terram suam, "tunc non abscondam amplius facies meas ab iis, quia effundam spiritum meum super filios Israelis" (xxxix. 28, 29);
apud Davidem, "Non sprevit neque aversatus est miseriam" Israelis, "neque abscondidit facies suas ab eo, sed quando clamavit ad Ipsum, exaudivit" (Ps. xxii. 25 (B.A. 24)).
[19] Dicitur in his locis quod Jehovah, hoc est, Dominus, occultet et abscondat facies suas propter iniquitates et peccata, ac rogatur ne occultet et abscondat; cum tamen nusquam occultet et abscondit, nempe Divinum suum Bonum ac Divinum suum Verum: est enim Dominus ipse Divinus Amor et ipsa Misericordia, ac vult omnium salutem; quare est praesens apud omnes et singulos, etiam apud illos qui in iniquitatibus et peccatis sunt; per quam praesentiam dat illis liberum recipiendi Ipsum, hoc est, verum et bonum ab Ipso; quare si ex libero volunt, etiam recipiunt. Causa quod ex libero, est ut bona et vera maneant apud hominem, ac sint apud illum sicut ipsius; quod enim homo ex libero facit, hoc ex affectione facit, nam omne liberum est affectionis; affectio etiam est voluntas ejus; quare quod recipitur in libero seu ex affectione hominis, hoc intrat voluntatem ejus, et permanet. Quod tunc permaneat, est quia voluntas est ipse homo; nam in illa residet primario vita ejus, at in cogitatione seu in intellectu secundario. Haec itaque est causa quod homo recipere debeat Divinum Bonum et Divinum Verum, cum quibus Dominus semper est praesens.
[20] Hoc quoque intelligitur per "Ecce sto ad ostium et pulso; si quis audiverit vocem meam, et aperuerit ostium, intrabo ad illum et cenabo cum illo" (Apoc. iii. 20). Verum cum homo ex libero eligit malum, tunc occludit sibi ostium, et sic non admittit bonum et verum quod a Domino; quare Dominus tunc apparet ut absens. Ex hac apparentia est quod dicatur quod Jehovah occultet et abscondat facies suas, tametsi non occultat et abscondit. Praeterea homo tunc quoad spiritum suum avertit se a Domino; unde etiam non percipit bonum nec videt verum quod a Domino: inde etiam apparet sicut Dominus non videat illum, cum tamen videt omnia et singula ejus. Ex hac apparentia etiam est, quod dicatur occultare et abscondere facies suas, immo quod dicatur ponere et dare facies suas contra eos, tum quod cervice et non faciebus respiciat illos, ut in sequentibus locis:- Apud Jeremiam, "Posui facies meas contra urbem hanc in malum et non in bonum" (xxi. 10);
apud eundem, "Pono facies meas contra vos in malum, ad exscindendum totam "Jehudam" (xliv. 11);
apud Ezechielem, "Dabo facies meas contra Virum illum, et devastabo illum, et exscindam eum e medio populi mei" (xiv. 7, 8);
apud eundem, "Dabo facies meas contra illos; ex igne exeant, et ignis comedet eos,... cum posuero facies meas contra illos" (xv. 7);
apud Mosen, "Qui comederit ullum sanguinem, dabo facies meas contra animam hanc, et exscindam eam" (Levit. xvii. 10);
apud Jeremiam, "Sicut ventus orientalis dispergam eos coram hoste, cervice et non facie respiciam eos" (xviii. 17). Quod homo sit qui facies suas ponit et dat contra Dominum, et quod avertat se a Domino, unde ei malum, constat etiam ex Verbo:- Ut apud Jeremiam, "Obverterunt Mihi cervicem et non facies" (xxxii. 33);
apud eundem, "Obfirmarunt facies suas prae petra, renuerunt reverti" (v. 3);
apud eundem, "Abiverunt in consiliis suis, in obfirmatione cordis sui mali, factique sunt retrorsum, et non antrorsum" (vii. 24);
et apud Esaiam, "Peccata vestra absconderunt facies" Dei "a Vobis" (lix. 2).
[21] Quod mali avertant faciem suam a Domino, hoc non fit quoad faciem corporis, sed quoad faciem spiritus eorum. Homo potest vertere faciem suam quocunque libet, quoniam in statu libero est ad se convertendum vel ad caelum vel ad infernum; et quoque facies hominis docta est mentiri ut appareat coram mundo: quando autem homo fit spiritus, quod fit statim post mortem, tunc qui in malis vixerat, prorsus avertit faciem a Domino (ut constare potest ex illis quae in opere De Caelo et Inferno, n. 17, 123, 142, 144, 145, 151, 153, 251, 272, {7}511, 552, 561, dicta et ostensa sunt): hoc itaque intelligitur per quod "obverterint Mihi cervicem et non faciem," et per quod "facti sint retrorsum et non antrorsum." Quoniam tunc illis malum poenae ac infernum, ideo putatur ab illis qui se averterunt quod hoc a Domino, et quod aspiciat illos facie dura, ac dejiciat in infernum, et puniat, plane sicut homo qui in ira est; cum tamen Dominus nusquam aliquem respicit nisi ex amore et misericordia. Ex apparentia illa etiam haec in Verbo dicuntur:- Apud Esaiam, "{8}Quando facies {9}formidabilia.. non exspectamus;... coram Te montes diffluent" (lxiv. 2 (B.A. 3));
apud Davidem, "Combusta igne, succisa, ab increpatione facierum tuarum perierunt" (Ps. lxxx. 17 (B.A. 16));
apud eundem, "Facies Jehovae contra facientes malum, ad exscindendum e terra memoriam eorum" (Ps. xxxiv. 17 (B.A. 16));
apud Mosen, "Ecce mitto Angelum coram te;... caveto tibi a faciebus Ejus,... quia non sustinet praevaricationem vestram" (Exod. xxiii. 20, 21);
apud Ezechielem, "Ducam vos in desertum populorum, et judicabor vobiscum facie ad faciem" (xx. 35);
apud Mosen, "Cum proficiscebatur arca, dixit Moses, Surge Jehovah, dispergantur inimici tui, et fugiant osores tui coram faciebus tuis" (Num. ||x. 35);
in Apocalypsi, Vidi thronum altum et magnificum, et Sedentem super eo, a cujus facie fugit terra et caelum" (xx. 11).
[22] Haec nunc dicta sunt de significatione "faciei," ubi de Jehovah seu Domino. At "facies," ubi de homine, significat animum et affectionem ejus, proinde interiora quae mentis ejus; et hoc quia animus et affectiones, seu interiora quae mentis hominis sunt, se videnda sistunt in facie; unde est quod facies dicatur "index animi;" est quoque facies effigies interiorum hominis, repraesentat enim illa, ac vultus ejus correspondent illis. Quod per "facies," ubi de homine, significentur affectiones varii generis, constare potest a sequentibus his locis:- Apud Esaiam, Dicunt, "Recedite a via, declinare facite a semita, cessare facite a faciebus nostris Sanctum Israelis" (xxx. 11):
"cessare facite a faciebus nostris Sanctum Israelis." significat a cogitatione et affectione Dominum, ita omne quod est ecclesiae; "Sanctus Israelis" est Dominus: recedere a vero et bono ecclesiae, quod a Domino, et in quo est Dominus, significatur per "Recedite a via, declinare facite a semita;" "via" et "semita" sunt verum et bonum ecclesiae.
[23] In Threnis, "Facies sacerdotum non acceptarunt, et senum non miserti sunt" (iv. 16);
et alibi, "Principes manu eorum suspensi sunt, facies senum non honoratae sunt" (Thren. v. 12):
"facies sacerdotum non acceptare" significat nihili aestimare bona ecclesiae, quae sunt amoris et fidei; "sacerdotes" enim repraesentabant Dominum quoad Divinum Bonum, et inde significabant bonum ecclesiae, ac "facies" omnia ejus, quae se referunt ad amorem et fidem: "facies senum non honorare" significat nihili facere omnia sapientiae; "senes" significant sapientiam, et "facies" omnia ejus quia interiora: "principes manu eorum suspensi" significat quod rejecta sit omnis intelligentia; "principes" sunt primaria vera ex quibus intelligentia.
[24] Apud Mosen, Dixit Jacob de Esavo, "Expiabo facies ejus munere eunte ante me, et postea Videbo facies ejus; forte acceptabit facies meas" (Gen. xxxii. 20(, 21) (B.A. 19, 20)):
"expiare facies ejus" significat captare animum ejus; "postea videre facies ejus" significat cognoscere quali animo est; "forte acceptabit facies meas" significat forte benigno animo me recipiet; "acceptare facies" est ex affectione velle alicui bene. Apud eundem, "Non inclinabis judicium, non agnosces facies, nec munus accipies" (Deutr: xvi. 19):
"non agnoscere facies" significat (non) propenso animo esse erga superiores, divites ac amicos, plus quam erga viliores, pauperes et inimicos; quia justum et rectum absque ullo respectu ad personam spectabitur.
[25] Apud Malachiam, "Dedi vos contemptos et viles omni populo, eo quod vos non custodientes vias meas, et accipitis facies in lege" (ii. 9):
"accipere facies in lege" simile hic significat quod supra "agnoscere facies in judicio," nempe propenso animo esse et favere superioribus, divitibus et amicis, prae vilioribus, pauperibus et inimicis. Apud Esaiam, "Quid vobis? Conteritis populum, et facies pauperum commolitis" (iii. 15):
"commolere facies pauperum" significat destruere affectiones cognoscendi vera apud illos qui in ignorantia veri sunt et usque desiderant instrui; "commolere" significat destruere, "facies" significant affectiones cognoscendi vera, et "pauperes" illos qui in ignorantia veri sunt et desiderant instrui, hi enim sunt qui spiritualiter pauperes sunt.
[26] Apud Davidem, "Filia Tyri afferet munus, facies tuas deprecabuntur divites populi tota gloriosa filia Regis intus, de implexis auri vestis ejus" (Ps. xlv. 13, 14 (B.A. 12, 13)):
per "filiam Regis" significatur ibi affectio veri spiritualis; "filia Tyri" significat affectionem cognitionum veri et boni; his ditari significatur per quod "munus afferet:" per "divites populi" significantur intelligentes, et abstracte intelligentia veri et boni; his donari significatur per "deprecari facies ejus," omnia enim intelligentiae habitant in affectione veri spirituali, quae itaque per "facies" ejus significatur. (Reliqua videantur explicata supra, n. 195(b).)
[27] Apud eundem, "Adhuc {10}confitebor illi, salutes facierum mearum, Deus meus" (Ps. xlii. 12 (B.A. 11); Ps. xliii. 5):
"salutes facierum mearum" significant omnia quae intus, ita quae sunt mentis et affectionum, proinde quae amoris et fidei, quae quia salvant vocantur "salutes." Affectiones malae, quae sunt cupiditates, etiam exprimuntur per facies, quia in faciebus apparent; nam facies est forma externa seu naturalis interiorum quae animi et mentis: etiam in mundo spirituali unum faciunt, non enim ibi licet mentiri alias facies quam quae sunt affectionum, ita quae correspondent interioribus quae mentis illorum. Inde est quod angeli caeli sint facie illustri et venusta, at spiritus infernales sint facie atra et deformi.
[28] Quod haec quoque per "facies" intelligantur, patet a sequentibus his locis:- Apud Esaiam, "Tormina et dolores apprehendunt, sicut pariens parturiunt, vir erga socium suum obstupescunt, facies flammarum facies illorum" (xiii. 8):
agitur ibi de ultimo judicio, quando mali immittuntur in interiora sua; interiora illorum qui in amore sui et mundi sunt, et inde in odiis et vindictis, intelliguntur per quod "facies flammarum facies illorum;" tales etiam illi apparent: cruciatus illorum ex influxu Divini Boni et Divini Veri significantur per "tormina et dolores apprehendunt, sicut pariens parturiunt;" cruciatus illorum assimilantur "torminibus et doloribus parturientium," ex simili causa qua Genes. iii. 16, nam mala et falsa tunc conjunguntur; hoc dum fit, cum influit Divinum Bonum et Verum, "dolores apprehendunt."
[29] Apud Ezechielem, "Dic silvae meridiei,... Non exstinguetur flamma flammae gravis; unde comburentur in ea omnes facies, a meridie usque ad septentrionem" (xxi. 3 (B.A. xx. 47)):
per "Silvam meridiei" intelligitur falsum intra ecclesiam, proinde illi qui in falsis sunt ibi; ecclesia significatur per "meridiem," quia in luce veri potest esse ex Verbo, et falsum ex malo significatur per "silvam:" ecclesiae vastatio et destructio per amorem falsi ex malo, significatur per "flammam flammae gravis, unde comburentur omnes facies:" "omnes facies" sunt omnia interiora hominum ecclesiae quoad affectiones veri et boni, et inde cogitationes: "a meridie usque ad septentrionem" significat omnia ecclesiae a primis ad ultima, seu interiora et exteriora; "meridies" sunt interiora seu prima ecclesiae, et "septentrio" sunt exteriora seu ultima ecclesiae; causa quod illa per "meridiem et septentrionem" significentur, est quia in mundo spirituali in plaga meridionali sunt qui in luce veri ex Domino sunt, et sub illis in infernis ibi qui in lumine naturali per quod se confirmaverunt in falsis; et in plaga septentrionali sunt illi qui in obscuro veri a Domino sunt, et sub illis in infernis ibi qui in falsis, sed non in aliquo lumine naturali per quod confirmaverunt sua falsa.
[30] Apud Joelem, "Coram illo trepidant populi, omnes facies contraxerunt atrorem" (ii. 6):
agitur ibi de malis et falsis vastantibus ecclesiam, ac de judicio super eos qui in illis; illi qui in falsis sunt, significantur per "populos qui trepidant;" interiora eorum quae in falsis mali significantur per "facies quae contraxerunt atrorem;" "facies" sunt interiora, et "atror" est falsum mali; etiam infernales qui in falsis ex malo sunt, apparent atri in luce caeli.
[31] Apud Danielem, "In extremitate regni eorum, cum ad summum pervenerunt praevaricatores, exsurget rex durus faciebus" (viii. 23):
haec dicta sunt de quatuor cornibus hirci, per quae intelliguntur ibi "quatuor regna;" sed per "regna" ibi non intelliguntur regna, sed status ecclesiae; nam per "hircum caprarum" intelligitur fides separata a charitate, quae sola fides vocatur: "extremitas regni eorum" significat finem ecclesiae, quando non fides quia non charitas: "cum ad summum pervenerunt praevaricatores" significat quando non amplius verum et bonum sed falsum et malum; simile per illa verba significatur quod per "cum consummata et completa est iniquitas," de qua supra (n. 397): "rex durus faciebus" significat non verum sed falsum in interioribus eorum, "rex" enim significat verum et in opposito sensu falsum, "facies" significant interiora, et "durus faciebus" significat illa absque bono; ubi enim non bonum ibi verum est durum; nam verum ex bono molle est, quia vivum; et id verum usque est falsum in interioribus seu in cogitatione eorum, quoniam de illo non cogitant spiritualiter sed materialiter, quia ex corporeis et mundanis et inde ex fallaciis Sensuum.
[32] Apud Ezechielem, "Filii duri faciebus, et obfirmati corde" (ii. 4):
per "filios duros faciebus" significantur illi qui in veris absque bono sunt, et abstracte vera absque bono, quae in se falsa sunt (ut supra dictum est); et per "obfirmatos corde" significantur illi qui non admittunt bonum, proinde qui in malo sunt, nam malum intrat ubi bonum non potest; "cor" etiam in Verbo significat bonum amoris, ac "cor obfirmatum" significat simile quod "cor lapideum," nempe ubi non admittitur bonum amoris; at "cor carneum" ubi admittitur.
[33] Apud Esaiam, "Lingua eorum et opera eorum contra Jehovam, ad rebellandum oculis gloriae Ipsius; obfirmatio facierum... respondet contra eos" (iii. (8,) 9):
per "linguam" et per "opera eorum," quae contra Jehovam, significatur cogitatio et affectio; per "linguam" cogitatio, quia lingua eloquitur quod homo cogitat, et per "opera" affectio, quia homo facit quod est affectionis ejus: haec "contra Jehovam sunt, et rebellant oculis gloriae Ipsius," quando contra Divinum Bonum et contra Divinum Verum sunt; per "Jehovam" enim in Verbo intelligitur Dominus quoad Divinum Bonum procedens ex Divino Amore Ipsius, et per "gloriam Ipsius" intelligitur Divinum Verum; contra hoc esse significatur per "rebellare oculis gloriae Ipsius:" "obfirmatio facierum," quae respondet contra eos, significat renuentiam ac non admissionem Divini Veri et Divini Boni in cogitationes et affectiones, quae sunt interiora eorum.
[34] Apud Ezechielem, "Ecce dedi facies tuas obfirmatas contra facies eorum, et frontem tuam obfirmatam contra frontem eorum" (iii. 8):
haec ad Prophetam dicta sunt, per quem significatur doctrina veri et boni pugnans contra falsa et mala; quare per "facies obfirmatas contra facies illorum" significatur rejectio falsorum per vera, et per "frontem obfirmatam contra frontem eorum" significatur rejectio mali per bonum; "facies" enim significant affectiones veri et affectiones falsi, et "frons" significat affectionem boni et affectionem mali: affectio veri et boni obfirmatur et durescit extrinsecus ex zelo quando ei pugna est contra falsum et malum, alioqui non repellit illa; non autem intrinsecus: inde constare potest quomodo illa verba intelligenda sunt. Quoniam per "facies" significantur interiora hominis, seu quae sunt cogitationis et affectionis ejus, inde etiam in lingua Hebraea "interius" simili voce denominatur qua "facies."
[35] Quoniam in explicationibus varia dicta sunt de "faciebus," quae forte absque ulteriore expositione aegre possunt intelligi, ideo velim adjungere quae de "faciebus" in Arcanis Caelestibus dicta et ostensa sunt: nempe, Quod facies ad correspondentiam interiorum hominis formata sit, n. 4791-4805, 5695: de correspondentia faciei et vultuum cum affectionibus mentis, n. 1568, 2988, 2989, 3631, 4796, 4797, 4800, 5165, 5168, 9306: quod inde interiora ex facie eluceant, n. 3527, 4066, 4796, Quod facies unum fecerit cum interioribus apud antiquos, n. 3573, 4326, 5695. Quod etiam unum faciat apud angelos in caelo, et apud homines sinceros in mundo, n. 4796, 4797, 4799, 5695, 8250. Quod omnium facies in altera vita tales fiant qualia eorum Interiora sunt, 4798, 5695. Experientiae de mutationibus faciei secundum interiora ibi, n. 4796, 6604. De influxu interiorum mentis, seu intellectus et voluntatis in faciem et ejus musculos, n. 3631, 4800. Quod facies non unum agant cum interioribus apud assentatores, simulatores, hypocritas et dolosos, n. 4799, 8250: quod faces apud illos docta sit mentiri sincera, honesta et pia, n. 4326. Quomodo influxus a cerebris in faciem successu temporis mutatus sit, et cum illo ipsa facies quoad correspondentiam cum interioribus, n. 4326, 8250. Quod naturale hominis sit sicut facies interior menti spirituali et ejus visui, n. 5165, 5168. Praeterea videantur quae de faciebus dicta et ostensa sunt in opera De Caelo et Inferno, n. 46-48, 142-144, 457-459, 553.