427. "Usque dum signaverimus servos Dei nostri super frontibus eorum.- Quod significet quod prius separandi sint qui in veris ex bono sunt, constat ex significatione signare," quod sit distinguere et separare (de qua sequitur); ex significatione "servorum Dei," quod sint qui in veris ex bono sunt (de qua supra, n. 6); et ex significatione "frontis" quod sit bonum amoris. Quod "frons" sit bonum amoris est ex correspondentia, omnia enim quae apud hominem sunt in toto corpore, tam quae intra illud quam quae extra, correspondent caelo; nam universum caelum est sicut unus Homo in conspectu Domini, ita ordinatum ut correspondeat omnibus et singulis hominis: tota facies, ubi sensoria visus, olfactus, auditus et gustus sita sunt, correspondet affectionibus et inde cogitationibus in genere; oculi correspondent intellectui, nares perceptioni, aures auscultationi et obedientiae, et gustus desiderio sciendi et sapiendi; frons autem correspondet bono amoris, ex quo omnia illa sunt; supremum etiam faciei facit, ac immediate includit anteriorem et primariam partem cerebri, unde intellectualia hominis: inde est quod Dominus aspiciat angelos in fronte, ac angeli Dominum per oculos; et hoc quia frons correspondet amori, ex quo Dominus illos aspicit, et oculi correspondent intellectui, ex quo illi aspiciunt Dominum; dat enim Dominus Se videri per influxum amoris in intellectum eorum. (De qua re videatur in opere De Caelo et Inferno, 11, 145, 151: et Quod Universum Caelum in toto complexu referat unum Hominem, in eodem opere, n. {1}68-86: et Quod inde Correspondentia sit omnium Caeli cum omnibus Hominis, n. 87-102,) Exinde patet quid significatur per "signari super frontibus," quod nempe in bono amoris in Dominum a Domino esse, et per id distingui ac separari ab illis qui non in amore illo sunt; aspicit enim Dominus illos in fronte, ac implet illos bono amoris, ex quo illi aspiciunt Dominum cogitatione ex affectione. Reliqui non in fronte aspici possunt a Domino, quia avertunt se ab Ipso, ac vertunt se ad amorem oppositum, a quo implentur et trahuntur. (Quod quisque in mundo spirituali, et quoque homo quoad spiritum suum, vertat faciem ad amorem regnantem, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 17, 123, 142-144, 153, 552.)
[2] Quod "signari" non sit signari, sed in illum statum redigi ut agnosci possint quales sunt, proinde ut conjungantur cum illis qui in simili statu sunt, ac separentur ab illis qui in dissimili; hoc significatur per "signari" et per "signum" in sequentibus his locis:- Apud Ezechielem, "Dixit Jehovah ad" virum indutum linteis, "Transi per medium urbis, per medium Hierosolymae, et signa signum super frontibus virorum gementium et suspirantium super omnibus abominationibus factis in medio ejus:... et transite per urbem post illum, et percutite, nec parcat oculus vester, neque clementia utamini;... sed contra ullum virum super quo signum, ne appropinquate" (ix. 4-6):
agitur etiam hic de separatione bonorum a malis, ac per "signari super frontibus" simile significatur quod in hoc loco Apocalypseos, nempe distingui et separari a malis, ac conjungi bonis; de ejectione et damnatione malorum postea etiam agitur: illi qui in bono sunt, describuntur per "gementes et suspirantes super omnibus abominationibus factis in medio urbis Hierosolymae;" "gementes et suspirantes super abominationibus" sunt qui non in malis et inde falsis sunt; "gemitus et suspirium" super illis significant aversionem et dolorem pro illis, "Hierosolyma" est ecclesia, et "urbs" est doctrina: ejectio et damnatio malorum postea describitur per quod "transirent per urbem post illum, et percuterent, nec parceret oculus;" "percutere et occidere" significat damnari, nam mors spiritualis, quae est damnatio, significatur in Verbo per mortem naturalem.
[3] Apud Esaiam, "Veniet ad congregandum omnes gentes et linguas, ut veniant et videant gloriam meam, et ponam in illis signum" (lxvi. 18, 19):
haec dicta sunt de Domino, ac de nova ecclesia ab Ipso instauranda, proinde de novo caelo et nova terra (ut patet a vers. 22 in illo capite); per "congregare omnes gentes et linguas" simile significatur quod per "Congregare electos a quatuor ventis" (Matth. xxiv. 31):
"congregare" significat adsciscere Sibi qui Ipsius sunt; "gentes" significant illos qui in bono sunt, et "linguae illos qui in vita secundum doctrinam sunt; "venire et videre gloriam" Domini, significat illustrari Divino Vero et inde frui gaudio caelesti, "gloria" enim Domini significat Divinum Verum et ex illo illustrationem et gaudium; "ponere in illis signum" significat distinguere et separare a malis, et conjungere bonis.
[4] Legitur de Caino, Quod Jehovah posuerit ei signum, ne quis occideret illum (Genes. iv. 15):
qui non scit id arcanum Verbi, quod per personas in historicis ibi nominatas in sensu spirituali intelligantur res, seu quod unaquaevis persona ibi aliquid rei ecclesiae et caeli repraesentet, et inde id significet, non scire aliud potest quam historicum litterae, in quo non plus Divini apparet quam in historiis aliis; cum tamen in Verbo tam in propheticis quam in historicis, in omnibus et singulis ejus est Divinum quod in littera non apparet nisi solum illis qui in sensu spirituali sunt et illum norunt. Arcanum spirituale in historico de Caino et Abele est hoc: Abel ibi repraesentat bonum charitatis et Cainus verum fidei; id bonum et hoc verum etiam in Verbo vocantur "fratres;" ac verum fidei "primogenitus," ex causa quia vera, quae postea fient fidei, primum acquiruntur et reponuntur in memoria, ut bonum inde sicut ex promptuario hauriat quod sibi conjungat, ac faciat ut sint fidei. Verum enim non prius fit fidei quam cum homo vult illud et facit illud; et quantum homo id facit, tantum Dominus conjungit illum Sibi et caelo, ac influit ex amore cum bono, ac per bonum in vera quae homo a pueritia acquisivit, ac conjungit illa bono, ac facit ut sint fidei: prius non sint nisi quam cognitiones et scientiae; quibus homo adhuc non fidem habet aliam quam sicut rebus auditis ex alio, a quibus recedere potest si aliter postea cogitat; quare illa fides est fides alterius in se, et non sua; et usque fides sua erit apud hominem, ut maneat illum post mortem; et tunc fit sua, quando id quod credit, videt, vult et facit, tunc enim intrat in hominem, et format spiritum ejus, et fit affectionis et cogitationis ejus; spiritus enim hominis in sua essentia non est nisi quam sua affectio et cogitatio.
[5] Quod affectionis est, hoc vocatur bonum; et quod inde cogitationis est, hoc vocatur verum; homo nec aliud credit verum esse quam quod est affectionis ejus, sed interioris affectionis quae est spiritus ejus: quare quod homo ex interiore affectione cogitat, hoc ejus fides est; et reliqua quaecunque in memoria sua tenet, sive illa hauserit ex Verbo, sive ex doctrina ecclesiae per lectionem, sive ex praedicatione, sive ex proprio intellectu, non sunt fides, utcunque putat quod sit, et dicitur ac creditur hodie quod sit. Hoc primogenitum et primitivum est quod Cainus in historico illo repraesentat et significat, nam Cainus erat primogenitus. Tale cum creditur esse fides quae salvat hominem, ac non velle illud et facere illud, hoc est, vivere secundum illud, existit haeresis damnosa quod sola fides salvet qualiscunque vita est, et quod detur fides absque vita; cum tamen id non est fides, sed modo scientia residens extra hominem in ejus memoria, et non intra illum in vita; et si illud vocatur fides, est fides historica, quae fides est fides alterius apud se; et non prius vitam accipit, quam cum id quod hausit ipse videt quod verum sit, et tunc primum videt cum vult illud et facit illud. Cum illa haeresis invalescit, tunc annihilatur charitas quae est bonum vitae, et tandem rejicitur sicut non essentialis ad salutem: hoc repraesentatum est per quod Cainus occiderit Abelem fratrem suum; fides enim et charitas, seu verum fidei et bonum charitatis, dicuntur "fratres" in Verbo, ut supra dictum est.
[6] Quod "Jehovah posuerit Caino signum ne occideretur," significat quod distinxerit ab aliis, et quod conservaverit, quia fides salvifica non dari potest nisi praecedat fides historica, quae est cognitio rerum ecclesiae et caeli ab aliis; verbo, est scientia talium quae postea fidei erunt; nisi enim homo ex infantia hauriat vera ex Verbo, vel ex doctrina ecclesiae, vel ex praedicatione, foret vacuus; et in hominem vacuum non cadit operatio et non datur influxus e caelo a Domino; operatur enim et influit Dominus per bonum in vera apud hominem, et conjungit illa, et facit ut charitas et fides unum sint: ex his constare potest quid significat quod "Jehovah posuerit Caino signum, ne quis occiderit illum, et qui occiderit septuplum vindicaretur." Praeterea illi qui solum in fide historica sunt, hoc est, in scientia talium quae fidei, qui sunt "Cainus" seu quae est "Cainus," conservantur etiam quia docere possunt alios vera ex Verbo, docent enim ex memoria.
[7] Quoniam "frons" correspondet bono amoris, ac ideo Dominus ex Divino Amore aspicit angelos et homines in fronte, ut supra dictum est, ideo mandatum est, ut bractea ex puro auro, super qua scriptum esset "Sanctitas Jehovae," poneretur super cidari Aharonis e regione frontis, de qua ita apud Mosen, "Facies bracteam, aurum purum, et sculpes super illa sculpturis sigilli, Sanctitas Jehovae; et pones eam super filo hyacinthini,... e regione facierum cidaris erit, ut sit super fronte Aharonis,... sitque super fronte ejus jugiter, in beneplacitum {2}illis coram Jehovah" (Exod. xxviii. 36-38):
Aharon enim ut summus sacerdos repraesentabat Dominum quoad bonum Divini Amoris; et inde vestes ejus repraesentabant talia quae procedunt ex illo amore; cidaris repraesentabat intelligentiam et sapientiam, ac regio anterior ejus amorem, ex quo intelligentia et Sapientia; ideo ibi bractea ex auro puro erat posita super filo hyacinthini, super qua sculptum "Sanctitas Jehovae:" "aurum purum" ex quo bractea significat bonum amoris caelestis; "hyacinthinum" ex quo filum super quo bractea, significat bonum amoris spiritualis (amor spiritualis est amor veri); "sculptura sigilli" significat permanentiam in aeternum; "Sanctitas Jehovae" significat Dominum quoad Divinum Humanum, ex quo omne sanctum caeli et ecclesiae procedit; haec erant "super fronte cidaris" quae super capite Aharonis, quia "cidaris" significat simile quod "caput," nempe Divinam Sapientiam, et "frons" Divinum Bonum Amoris. (Quod Aharon repraesentaverit Dominum quoad bonum amoris, videatur in Arcanis Caelestibus, n, 9806, {3}9946, 10017; quod "hyacinthinum" significet amorem veri, n. 9466, 9687, 9833; quod "cidaris" significet intelligentiam et sapientiam, n. 9827.)
[8] Quoniam "frons" significat bonum amoris, ideo mandatum est filiis Israelis, ut alligarent praeceptum de amore in Jehovam super frontibus suis; de quo ita apud Mosen, "Amabis Jehovam Deum tuum ex toto corde tuo, ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis:... alliges ea" verba "in signum super manu tua, et sint in frontalia ante oculos tuos" (Deutr. vi. 5, 8; cap. xi. 18: praeter in Exod. xiii. 9, 16):
quod dicatur "ut sint in frontalia ante oculos," erat repraesentativum quod Dominus aspiciat angelos et homines in fronte, quia ex Divino Amore, ac det ut angeli et homines aspiciant Ipsum ex intelligentia et sapientia, nam "oculi" significant intellectum; omnis etiam intellectus hominis est ex bono amoris ejus, et secundum id quod recipit a Domino: quod etiam "alligarent super manu," repraesentabat ultima, quoniam manus sunt ultima virium animae hominis; ita "super fronte et super manu" significat in primis et in ultimis, ac "primum et ultimum" significant omnia (videatur supra, n. 417): quod illud praeceptum ita alligarent, erat causa, quia ex illo pendent Lex et Prophetae, hoc est, totum Verbum, proinde omnia caeli et ecclesiae:
Quod Lex et Prophetae ex illo praecepto pendeant, docet Dominus apud Matthaeum (cap. xxii. 35-38(, 40)). Ex his etiam patet, unde est et quid significat, quod reges olim et quoque hodie, cum coronantur, ungebantur oleo super fronte et super manu: reges enim olim repraesentaverunt Dominum quoad Divinum Verum; et quia hoc recipitur in bono amoris, quod influit a Domino, ideo unctio fiebat super fronte et super manu; oleum etiam, quo ungebantur, significat bonum amoris: inde est quod "reges" in Verbo significent illos qui in veris ex bono sunt, et abstracte vera ex bono (videatur supra, n. 31). Ex his constare potest quid intelligitur per "signum super frontibus," ut quoque alibi in Apocalypsi (Ut cap. ix. 4; cap. xiv. 1; cap. xxii. 3, 4).
[9] Vicissim autem "frons" significat id quod oppositum est bono amoris, nempe malum amoris, et inde durum, obfirmatum, impudens ac infernale: durum, apud Esaiam, "Durus tu, nam nervus ferri cervix tua, et frons tua aenea" (xlviii. 4);
obfirmatum, apud Ezechielem, "Domus Israelis non volunt obedire Mihi,... nam tota domus Israelis obfirmati fronte et duri corde" (iii. 7, 8);
impudens, apud Jeremiam, "Frons mulieris meretricis mansit tibi, renuisti pudefieri" (iii. {4}3);
infernale, in Apocalypsi (Cap. xiii. 16; cap. xiv. 9-11; cap. xvi. 2; cap. xvii. 5; cap. xix. 20; cap. xx. 4): nam sicut bonum amoris est caeleste, et inde clemens, patiens et pudicum, ita malum bono illi oppositum est infernale, durum, obfirmatum et impudens.