Apocalypse Explained (Tansley) n. 43

Previous Number Next Number See English 

43. "Qui omnipotens." - Quod significet ex Se, constat ex eo, quod nulli aliqua potentia sit in caelis quam soli Domino; quare angeli tantum potentiae sunt, seu tantum potentes, quantum a Domino accipiunt; et tantum accipiunt quantum in Divino Bono unito Divino Vero sunt, nam hoc est Dominus in caelo. Inde patet quod solus Dominus sit potens, et nusquam aliquis in caelo quam a Domino. Causa est, quia Divinum Domini est omne in omnibus ibi, facit enim caelum in communi, et apud unumquemvis in particulari. Sunt etiam omnia ab Ipso creata quae creata sunt, ita caelum et terra, quod etiam Ipse docet apud Johannem:

"In principio erat Verbum, ac Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum Omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est. In Ipso vita erat, et vita erat lux hominum Et Verbum Caro factum est, et habitavit in nobis" (i. (1)1, 3, 4, 14). Per "Verbum" intelligitur Divinum Verum quod in caelis a quo omnia ibi sunt. Quod illud sit Dominus quoad Divinum Humanum, patet, quia dicitur, "Et Verbum Caro factum est, et habitavit in nobis;" et quia omnis angelorum vita inde est, et quoque omnis lux in caelis inde est, dicitur, "In Ipso vita erat, et vita erat lux hominum." (Sed haec omnia melius illustrata videantur in opere De Caelo et Inferno; quod nempe Divinum Domini faciat caelum, n. 7-12; quod hoc sit Divinum Humanum Ipsius, n. 78-86; quod inde omnis vita angelis, n. 9; et quoque omnis lux caeli, n. 126-140; quod omnis potentia angelis sit ex Domino, et nulla a se ipsis, n. 228-233. Ex his patet, quod omnipotens sit ex se esse, vivere, et posse.) Quod Divinum Humanum Domini aeque ex Se sit, vivat, et possit, ac Divinum Ipsius in Ipso, quod "Pater" vocatur, etiam docet Dominus:

"Quemadmodum Pater habet vitam in Se Ipso, ita dedit Filio habere vitam in Se Ipso" (Joh. v. 26);

et quod nemo alius vitam habeat in se ipso:

Jesus dixit, "sine Me non potestis facere quicquam" (Joh. xv. 5).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church