Apocalypse Explained (Tansley) n. 440

Previous Number Next Number See English 

440. "Ex tribu Menassis duodecim millia signati." - Quod significet bona vitae in de, constat ex repraesentatione et inde significatione "tribus Menassis," quod sit voluntarium ecclesiae, et inde bonum vitae; quod sit bonum vitae est quia hoc cum voluntario ecclesiae seu hominum ecclesiae unum facit; quod enim homo vult, hoc facit dum potest; factum enim non est nisi quam voluntas agens, ut constare potest ex eo, quod factum cesset quando voluntas, et quod perstet quamdiu voluntas; quod voluntas hominis regenerati facit, hoc vocatur bonum vitae: inde nunc est quod quia per "Menassen" et ejus tribum significatur voluntarium ecclesiae, etiam significetur bonum vitae. Succedit etiam bonum vitae ex charitate erga proximum post regenerationem, quae significantur per "Ascherem et Naphthali," sicut effectus ex sua causa; nam qui in charitate erga proximum sunt, regenerantur a Domino; et qui regenerati sunt in bono vitae sunt, agunt enim ex charitate, et omnis actio ex charitate est bonum vitae.

[2] Sunt duo quae faciunt ecclesiam, nempe verum doctrinae et bonum vitae; utrumque erit apud hominem ut sit homo ecclesiae: haec duo repraesentata sunt, et inde significantur in Verbo, per "Ephraimum" et "Menassen;" verum doctrinae per "Ephraimum," et bonum vitae per "Menassen." Verum doctrinae etiam vocatur intellectuale ecclesiae, ac bonum vitae vocatur voluntarium ejus; nam verum est intellectus, et bonum est voluntatis: inde est quod etiam per "Ephraimum" et "Menassen" significentur intellectuale et voluntarium ecclesiae; per "Ephraimum" intellectuale, et per "Menassen" voluntarium ejus. Ut talia repraesentarentur et inde significarentur per Ephraimum et Menassen, nati sunt Josepho in terra Aegypti; per "Josephum" enim significatur caeleste spirituale, seu ipsum regnum spirituale quod regno caelesti adjunctum est, et per "terram Aegypti" significatur naturale; quare bonum voluntatis in naturali natum ex caelesti spirituali significatur per "Menassen," et verum intellectus in naturali etiam inde natum significatur per "Ephraimum." De nativitate eorum ita legitur apud Mosen, "Et Josepho natum, duo filii antequam venit annus famis, quos peperit ei Asenath filia Potiphaerae sacerdotis On: et vocavit Joseph nomen primogeniti Menasseh, quia oblivisci me fecit Deus omnis laboris mei, et omnis domus patris mei: et nomen secundi vocavit Ephraim, quia fructificari me fecit Deus in terra afflictionis meae" (Gen. xli. 50-52):

quid per illa verba in sensu spirituali intelligitur, videatur in Arcanis Caelestibus (n. {1}5347-5356); nempe quod per nomen primogeniti "Menasseh" intelligatur novum voluntarium in naturali et quale ejus, et per nomen secundi "Ephraim" novum intellectuale in naturali et quale ejus; seu quod idem, per "Menassen" bonum novi naturalis hominis, et per "Ephraim" verum ejus (videatur ibi n. 5351, 5354).

[3] Quod illa per" Menassen" et "Ephraimum" significentur, constare etiam potest ex eo, quod illi a Jacobo assumpti fuerint sicut Reuben et Simeon, de qua re ita apud Mosen, "Dixit Jacob ad Josephum,...Nunc duo filii tui nati tibi in terra Aegypti, usque ad venire me ad te in Aegyptum, mihi illi; Ephraim et Menasche sicut Reuben et Simeon erunt mihi;...super nomine fratrum suorum vocabuntur in hereditate sua" (Gen. xlviii. 3, 5, 6):

quoniam per "Reubenem" significatur verum intellectu, quod est verum doctrinae, et per "Simeonem" significatur verum voluntate, quod est bonum vitae, ideo dicit Jacob, quod "Ephraim et Menasche essent illi sicut Reuben et Simeon," proinde "Ephraim" intellectuale verum, et "Menasche" voluntarium bonum. (Sed haec amplius explicata videantur in Arcanis Caelestibus, n. 6234-6241.)

[4] Simile etiam constare potest a benedictione Ephraimi et Menassis a Jacobo tunc Israele, quae talis, Israel "benedixit Josepho, et dixit, Deus coram quo ambularunt patres mei, Abraham et Jischak, Deus pavens me ab illo usque ad diem hunc; Angelus redimens me ab omni malo, benedicat pueris, et Vocabitur in illis nomen meum, et nomen patrum meorum, Abrahami et Jischaki; et crescant in multitudinem in medio terrae" (Gen. xlviii. 15, 16):

quod etiam hic per "Ephraimum" intelligatur verum intellectuale, et per "Menassen" bonum voluntarium, utrumque in naturali, videatur in Arcanis Caelestibus (n. 6274-6285). Et quoque a benedictione Ephraimi et Menassis a Mose, quae talis, De Josepho, "Primogenito bovis ejus honor illi, et cornua monocerotis cornua ejus, his populos feriet una ad fines terrae; et hi myriades Ephraimi et chiliades Menassis" (Deutr. xxxiii. 17), quae explicata videantur supra (n. 316 [d] et 336 [b]). Quod "Ephraim" significet intellectum veri, et "Menasche" voluntatem boni, utrumque in naturali, constare etiam potest ex his locis:- Apud Esaiam, "In excandescentia Jehovae Zebaoth obscurata est terra, et factus est populus sicut cibus ignis; vir fratri suo non parcent, et si deciderit ad dextram esuriet tamen, et si comederit ad sinistram non saturabuntur; vir carnem brachii sui comedent, Menascheh Ephraimum, et Ephraimus Menaschen; una illi contra" {1}Jehovam (ix. 18-20 [B.A. 19-21]):

quod hic per quod "Menascheh comedet Ephraimum et Ephraimus Menaschen" significetur quod periturum sit omne bonum et verum ecclesiae, et quod bonum per falsum et verum per malum, videatur supra (n. 386 [b], ubi singula explicata sunt).

[5] Apud Davidem, "Mihi Gilead et Mihi Menascheh, et Ephraim robur capitis mei; Jehudah legislator meus" (Ps. lx. 9 [B.A. 7], et cviii. 9 [B.A. 8]):

per "Menaschen" hic significatur bonum ecclesiae, per "Ephraimum" verum ejus, et per "Gilead" naturale; et quoniam potentia Divina est vero ex bono in naturali, ideo dicitur "Ephraim robur capitis mei:" quod Divina potentia sit per verum ex bono in naturali, est quia naturale est ultimum, in quod interiora, quae sunt spiritualia et caelestia, influunt, ac ubi simul sunt et subsistunt; sunt itaque ibi in pleno, in quo et ex quo est omnis operatio Divina; inde est quod Verbi sensui litterae, quia is est naturalis, insit potentia Divina (de qua videatur supra, n. 346; et in Arcanis Caelestibus n. 9836): ex his constare potest unde est quod Ephraim dicatur "robur capitis Jehovae:" quod Jehudah dicatur "legislator Ipsius," est quia per "Jehudam" significatur Divinum Verum internum, seu Verbum in sensu spirituali, ac simile per "legislatorem" et "legem."

[6] Apud eundem, "Pastor Israelis, adverte aurem, qui ducis sicut gregem Josephum; qui sedes super cherubis, effulge; coram Ephraimo, Benjamine et Menasche excita potentiam tuam, ac ito in salutem nobis" (Ps. lxxx. [2,] 3 [B.A. 1, 2]): ex sensu spirituali patet quod haec verba contineant supplicationem ad Dominum ut instruat illos qui ab ecclesia, ac ducat per vera ad bonum, ita ad caelum; Dominus dicitur "Pastor Israelis" ex eo quod instruat et ducat; quare dicitur "Qui ducis sicut gregem Josephum;" per "Josephum" intelliguntur illi ab ecclesia qui in veris ex bono sunt: "qui sedes super cherubis" significat Dominum supra caelos, unde emittit lucem quae illustrat mentes; quare dicitur "Effulge:" ut lux veri penetret usque ad illos qui in naturali vero et bono sunt, ita ad ultimos in ecclesia, significatur per "Coram Ephraimo, Benjamine et Menasche excita potentiam tuam;" per "Ephraimum" intelliguntur illi qui in naturali vero; naturale verum est quale est verum Verbi in sensu litterae; per "Menaschen" intelliguntur qui in naturali bono, quod est jucundum faciendi bonum et discendi verum; per "Benjaminem" intelligitur conjunctivum veri et boni, seu medium conjungens in naturali; per "excitare potentiam" intelligitur usque eo penetrare luce; ut salventur, significatur per "Ito in salutem nobis."

[7] Quoniam omne bonum quod est naturali homini, influit a Domino per spiritualem, et absque illo influxu non datur aliquod bonum in naturali; et quia per "Menaschen" repraesentabatur et inde significatur bonum in naturali homine ex origine spirituali, ideo data est tribui illi hereditas trans seu extra Jordanem et quoque cis seu intra Jordanem; nempe dimidiae tribui trans seu extra Jordanem, et dimidiae tribui cis seu intra Jordanem (Videatur Num. xxxii. 33, 39, 40: Deutr. iii. 13: Jos. xiii. 29-31; cap. xvii. 5-13, 16-18): per terram trans seu extra Jordanem repraesentabatur et significabatur ecclesia externa, quae est apud homines in naturali homine; per terram autem cis seu intra Jordanem representabatur et significabatur ecclesia interna, quae est apud homines in spirituali homine (de qua re videatur supra, n 434 [c]) ac bonum est quod facit ecclesiam; ac id bonum influit immediate e spirituali homine in naturalem, et absque illo influxu non est ecclesia apud hominem; haec causa est quod tribui Menassis, per quam significabatur bonum ecclesiae, data sit hereditas tam intra quam extra Jordanem. Quod bonum spirituale influat in bonum naturale immediate, in verum autem naturale mediate, videatur in Arcanis Caelestibus (n. 3314, 3573, 3576, 3616, 3969, 3995, 4563); et inde quod parallelismus sit inter bonum spirituale et bonum naturale, non autem inter verum spirituale et verum naturale (n. 1831, 1832, 3514, 3564). Quod "Menascheh" significet bonum ecclesiae seu bonum vitae, quod idem est cum bono voluntatis, constare potest ex repraesentatione et inde significatione "Ephraimi," quod sit verum ecclesiae, seu verum doctrinae, quod idem est cum vero intellectus; erant enim fratres, et bonum ac verum in Verbo dicuntur fratres. (Quod "Ephraim" significet verum doctrinae, ac inde intellectuale ecclesiae, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 5354, ubi plura loca e verbo, ubi Ephraim nominatur, allata et explicata sunt; ac praeterea ibi, n. 3969, 6222, 6234, 6238, 6267, 6296.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church