Apocalypse Explained (Tansley) n. 455

Previous Number Next Number See English 

455. "Et populis et linguis." - Quod significet omnes qui in falsis ex Ignorantia, et ex variis religionibus, constat ex significatione "populorum," quod sint qui in veris doctrinae, ac in opposito sensu qui in falsis doctrinae (de qua supra, n. 175); hic autem qui in falsis doctrinae ex ignorantia, nam agitur hic de illis qui salvantur, tametsi ex doctrina religionis suae in falsis fuerunt: (nam salvantur omnes qui in bono vitae sunt secundum religionis suae dogmata, quae crediderunt vera esse, tametsi non vera sunt; nam non imputatur alicui falsum, qui secundum religionis suae dogmata bene vivit, quoniam ejus culpa non est quod non sciat vera: nam bonum vitae secundum religionem in se recondit affectionem sciendi vera, quae etiam discunt et recipiunt cum in alteram vitam veniunt; omnis enim affectio manet hominem post mortem, et affectio sciendi vera imprimis, quia haec est affectio spiritualis, et homo cum fit spiritus est sua affectio; quare tunc vera, quae desiderant, hauriunt, et sic recipiunt alte cordibus suis:) (quod falsa religionis, dum homo bene vivit, acceptentur a Domino ut vera, videatur supra, n. 452:) et ex significatione "linguarum, " quod sint confessiones illorum ex religione; per "linguas" enim intelliguntur loquelae, et "loquela" significat confessionem et religionem, ex causa quia lingua eloquitur et confitetur illa quae religionis sunt.

[2] In Verbo pluries dicitur "labium," "os" et "lingua;" et per "labium" significatur doctrina, per "os" cogitatio, et per "linguam " confessio: causa quod "labium," "os" et "lingua" talia significent, est quia illa externa hominis sunt per quae propalantur interna, ac interna sunt quae in interno seu spirituali sensu significantur. Verbum enim in littera consistit ab externis quae apparent coram oculis et percipiuntur sensibus; inde Verbum in littera est naturale, et hoc propterea, ut Divinum Verum, quod continet, ibi sit in ultimo, et sic in pleno: sed externa illa, quae sunt naturalia, comprehendunt in se interna, quae sunt spiritualia, quae itaque sunt quae significantur.

[3] Quod "linguae" significent confessiones ex religione et secundum religionis dogmata, constare potest ex sequentibus locis: - Apud Esaiam, "Veniet tempus ad congregandum omnes gentes et linguas, ut veniant videantque gloriam meam" (lxvi. 18):

haec de adventu Domini; per "gentes et linguas" significantur omnes qui in bono vitae secundum religiones suas sunt; "linguae" significant religiones a confessione: quare dicitur, "ut veniant videantque gloriam meam;" "gloria" significat Divinum Verum, per quod ecclesia.

[4] Apud Danielem, "Ecce cum nubibus caelorum [sicut] Filius hominis;.... Huic datum est dominium et gloria et regnum, ut omnes populi, linguae et gentes Ipsum colerent" (vii. [13,] 14);

quod per "Filium hominis," qui venturus in nubibus caelorum, intelligatur Dominus, constat; et per "nubes caelorum" intelligatur Verbum in littera, in qua dicitur venturus, quia Verbum de Ipso agit, ac in sensu intimo de Ipso Solo: quare dicitur "Filius hominis," nam Dominus dicitur "Filius hominis" ex Divino Vero, quod est Verbum: sed de hac re videantur plura supra (n. 36), ubi explicatur hoc in Apocalypsi (i. 7), "Ecce venit cum nubibus, et Videbit Ipsum omnis oculus:" potestas Ipsius ex Divino Bono intelligitur per "dominium," et ex Divino Vero per "gloriam," ac caelum et ecclesia per "regnum;" per "populos, linguas et gentes" significantur omnes qui in doctrina et in vita secundum religiones suas sunt; "populi" dicuntur qui in doctrina, "gentes" qui in vita, et "linguae" sunt religiones.

[5] Apud Sachariam, "In diebus illis apprehendent decem viri ex omnibus linguis gentium, alam viri Judaei dicendo, Ibimus vobiscum, quia audivimus Deum vobiscum " (viii. 23):

quis sensus horum spiritualis est, videatur supra (n. 433 [d]); quod nempe per "Judaeum" intelligantur illi qui in amore in Dominum sunt et ex Ipso in veris doctrinae; et quod per "omnes linguas gentium" intelligantur qui ex variis religionibus.

[6] Similia per "linguas" significantur in sequentibus locis: - Apud Mosen, "Ex his dispersae sunt insulae gentium in terris suis, quisque juxta linguam suam, juxta familias suas in gentibus suis." Habitationes filiorum "Schemi secundum familias eorum, juxta linguas eorum, in terris eorum, juxta gentes eorum" (Gen. x. 5, 31);

in Apocalypsi, "Oportet te rursus prophetare super populos et gentes, et linguas et reges multos" (x. 11);

alibi, "Videbunt ex populis et tribubus, et linguis et gentibus, corpora illorum dies tres et dimidium" (xi. 9);

alibi, "Datum est" bestiae "bellum facere cum sanctis, et vincere eos: et data est illi potestas super omnem tribum et linguam et gentem" (xiii.7);

alibi, "Vidi angelum volantem in medio caeli habentem Evangelium aeternum, ad evangelizandum habitantibus super terra, et omni genti et tribui et linguae et populo" (xiv. 6);

et alibi, "Aquae, quas vidisti, ubi meretrix sedet, populi et turbae sunt, et gentes et linguae" (xvii. 15):

per "aquas" ibi significantur vera Verbi; nam per "aquas" in Verbo significantur vera, et in opposito sensu falsa; quare per "populos, turbas, gentes et linguas" ibi intelliguntur illi qui in veris falsificatis sunt, quae in se sunt falsa, et inde in malis vitae.

[7] Apud Lucam, Dives dixit ad Abrahamum, "Miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in flamma hac" (xvi. 24):

in hac parabola, sicut in reliquis, Dominus per correspondentias locutus est; ut constare potest ex eo, quod non per "divitem" intelligantur divites, nec per "Abrahamum" Abraham, nec per "aquam" qua Lazarus "refrigeraret linguam" aqua et lingua, neque per "flammam" flamma, nam in inferno nemo per flammas cruciatur: sed per "divitem" intelliguntur illi qui ab ecclesia sunt ubi Verbum, ex quo illis divitiae spirituales, quae sunt vera doctrinae; quare ibi per "divitem" intelliguntur Judaei, apud quos tunc erat Verbum: per "Abrahamum" intelligitur Dominus; per "aquam" in quam intingeret Lazarus extremum digiti significatur verum ex Verbo: et per "linguam" significatur sitis et cupiditas pervertendi vera quae in Verbo sunt; et per "flammam" poena illius cupiditatis, quae est varia et multiplex: inde patet quid illa in serie significant; et quod per "refrigerare linguam aqua" significetur sedare sitim et cupiditatem pervertendi vera, et per illa confirmandi falsa. Quis non videre potest quod non intelligatur quod Lazarus mitteret extremum digiti in aquam ut refrigeraret linguam?

[8] Apud Sachariam, "Haec erit plaga qua percutiet Jehovah omnes populos qui pugnabunt contra Hierosolymam: contabescet caro cujusque, ut ipse stet super pedibus suis, et oculi ejus contabescent in foraminibus suis, ac lingua ejus contabescet in ore ejus" (xiv. 12):

haec dicta sunt de illis qui conantur destruere vera doctrinae per falsa; hoc significatur per "pugnare contra Hierosolymam," "Hierosolyma" enim significat ecclesiam quoad doctrinam, et inde vera doctrinae ecclesiae; per quod "contabescet caro" significatur quod periturum sit omne bonum amoris et vitae, id enim "caro" significat: per "stare super pedibus suis" intelligitur super ossibus absque carne, per quod significatur quod prorsus naturales corporei futuri sint; "pedes" significant illa quae sunt naturalis hominis, hic infima ejus: quod "oculi ejus contabescent in foraminibus suis" significat quod periturus sit omnis intellectus veri, "oculi" enim significant intellectum: quod "lingua ejus contabescet in ore ejus" significat quod peritura sit omnis perceptio veri et affectio boni; "lingua" etiam perceptionem veri et affectionem boni significat, perceptionem veri ex eo quod Ioquatur, et affectionem boni ex eo quod gustu polleat, "gustus" enim significat appetitum, desiderium et affectionem.

[9] In Libro Judicum, "Jehovah dixit ad Gideonem, Quisquis lambit lingua sua aquas, quemadmodum canis lambit, eum statues seorsim; et quisquis incurvaverit se super genua ad bibendum: et fuit numerus lambentium in manu sua....,trecenti viri;" qui ducti contra Midianem, et percusserunt eum (vii. 5-7):

per "Midianem" ibi intelliguntur qui non verum curant, quia mere naturales et externi; quare percussi sunt ab illis qui "lingua lamberunt aquas in manu sicut canis," per hos enim intelliguntur qui appetunt vera, ita qui ex aliqua affectione naturali affectant scire vera; per "canem" enim significatur appetitus et cupido, per "aquas" Vera, et per "lambere illas lingua" significatur appetere et ex cupidine affectare; ideo per hos percussus est Midian. Quis non videre potest quod hoc non mandatum fuisset, nisi significavisset?

[10] Apud Davidem "Occultas eos in abdito facierum tuarum prae elationibus viri, abscondis eos in tabernaculo a lite linguarum" (Ps. xxxi. 21 [B.A. 20]):

per "abditum facierum," in quo Jehovah occultat eos, significatur Divinum Bonum Divini Amoris, nam "facies Jehovae" significat bonum amoris, et "abditum" significat interius apud hominem: per "elationes viri" significatur fastus intelligentiae propriae; per "tabernaculum" in quo abscondit significatur Divinum Verum; et per "litem linguarum" significatur falsum religionis ex quo ratiocinantur contra vera: inde patet quid illa in serie significant.

[11] Apud Jeremiam, "Ecce Ego adducens super vos gentem,....gens cujus non cognosces linguam, neque intelliges quid loquatur,....comedet messem tuam et panem tuum" (v. 15, {1}17):

hic non intelligitur quod adduceretur gens quae esset ignota lingua seu non intelligibili loquela, sed intelligitur gens mala quae esset ex prorsus alia religione, cujus dogmata non cognoscent, nec ratiocinia inde intelligent; et in sensu abstracto significantur falsa mali prorsus opposita veris boni; "gens" enim in sensu abstracto est malum, et "lingua" hic est falsum religionis, et "loqui" est inde ratiocinari; quare sequitur quod "comedet messem tuam et panem tuum," nam per "messem" significantur vera per quae bonum, per "panem " bonum inde, et per "comedere" consumere et deprivare.

[12] Apud Ezechielem, "Non ad populum profundi labii et graves lingua tu missus; ad domum Israelis: non ad populos magnos profundi labii et graves lingua,quorum non audiveris verba; nonne si ad hos mitterem te, illi obedituri essent tibi?" (iii. 5,6:) per "populos profundi labii et graves lingua, quorum non audiuntur verba," significantur illi qui in doctrina non intelligibili, et inde in religione abstrusa, cujus dogmata non perceptibilia sunt; "labium" significat doctrinam, "lingua religionem, et "verba" dogmata ejus; quare per illos populos intelliguntur gentes, quibus non Verbum, et ex illo Jehovah, hoc est, Dominus notus est; quod illi recepturi vera Divina, si instruerentur, significatur per quod "illi obedituri essent, si ad illos missus esset."

[13] Apud Esaiam, "Populum obfirmatum non videbis, populum profunditatum labii ut non audias, barbarum lingua, non intelligentia" (xxxiii. 19):

per "populum profunditatum labii" et per "barbarum {1}lingua," similia significantur quae mox supra per "populos profundi labii et graves lingua;" quod non intelligatur populus cui talis loquela ut non intelligatur, patet; nam etiam dicitur, "{2}barbarum lingua, non intelligentia;" in lingua enim seu loquela eorum potest esse intelligentia, non autem in religione eorum.

[14] Apud eundem, "Juravi....quod Mihi se incurvaturum omne genu, et juratura omnis lingua" (xlv. 23):

haec de adventu Domini; et per quod "incurvaturum se sit omne genu" significatur quod adoraturi Ipsum omnes qui in bono naturali ex spirituali sunt; "genu" significat conjunctionem boni naturalis cum spirituali; inde patet quod genflexiones significent agnitionem, gratiarum actionem et adorationem ex bono et jucundo spirituali in naturali: quod "juratura sit omnis lingua" significat quod confessuri Ipsum omnes qui in bono ex religione sunt; "jurare" significat confiteri, et "lingua" religionem secundum quam vivitur.

[15] Apud Davidem, Lingua mea meditatur justitiam tuam, omni die laudem tuam" (Ps. xxxv. 28):

per "linguam" hic quoque significatur confessio ex doctrina ecclesiae, nam dicitur quod illa "meditetur;" "justitia" praedicatur de bono ejus, et "laus" de vero ejus, ut quoque alibi in Verbo. Similiter alibi apud eundem, "Lingua mea toto die meditabitur justitiam tuam" (Ps. lxxi. 24):

[16] apud eundem, "Felle" impii "circumdant me, molestia labiorum eorum contegit eos, obruunt eos prunae; igne dejiciat eos in foveas, non resurgant;vir linguae non subsistet in terra" (Ps. cxl. 10-12 [B.A. 9-11]):

per "fel" significatur verum falsificatum, quod in se est falsum; per "molestiam labiorum" significatur falsum doctrinae inde, nam "labia" significant doctrinam: per "prunas quae obruent," et per "ignem quo dejicientur in foveas," significatur fastus ex propria intelligentia et amor sui, per quos labuntur in mere falsa; "prunae" significant fastum propriae intelligentiae, "ignis" amorem sui, et "foveae", falsa; omnia etiam falsa doctrinae in eccleSia et omnes falsificationes Verbi existunt ex fastu propriae intelligentiae et ex amore sui; inde patet quid significatur per quod "vir linguae non subsistet in terra," nempe falsa religio.

[17] Apud eundem, "Anima mea in medio leonum cubo, inflammantur filii hominis, dentes eorum hasta et tela, et lingua eorum gladius acutus" (Ps. lvii. 5 [B.A. 4]):

per "leones" significantur qui depraedantur ecclesiam veris, et sic destruunt illam; per "filios hominis qui inflammantur, significantur illi qui in veris ecclesiae sunt, et abstracte ipsa vera, quae "inflammari" dicuntur a fastu propriae intelligentiae, unde falsa: "dentes eorum hasta et tela" significant ratiocinationes ex sensualibus externis et sic ex fallaciis et falsis religionis, per quae destruuntur vera; "dentes" significant ultima vitae hominis, quae sunt sensualia externa, hic ratiocinationes ex illis; et "lingua" significat falsa religionis; quare dicitur "Lingua eorum gladius acutus," per "gladium" enim significatur destructio veri per falsa.

[18] Apud Hiobum, "Num trahes leviathanem hamo, et in funem demerges linguam ejus?" (xl. 25 [B.A. xli. 1]:) in illo capite et sequenti agitur de behemoth et de leviathane, et per utrumque significatur naturalis homo; per "behemoth" ille quoad bona quae vocantur jucunda amoris naturalis, et per "leviathanem" ille quoad vera, quae vocantur scientifica et cognitiones, ex quibus lumen naturale; ambo illa describuntur per meras correspondentias, stylo antiquo; quod ratiocinatio ex lumine Naturae per scientifica non coerceri possit nisi a Deo, describitur in eo capite et in sequenti per "leviathanem," et quoque per haec, "Num trahes leviathanem hamo, et in funem demerges linguam ejus?" Per "linguam" significatur ratiocinatio ex scientificis. Quod "leviathan" significet naturalem hominem quoad scientifica, constare potest ex aliis locis in Verbo ubi nominatur (Ut Esai. xxvii. 1: Psalm. lxxiv. 14; Ps. civ. 26); tum ex eo quod "balaena," quae intelligitur per "leviathanem," significet naturalem hominem quoad scientifica.

[19] Apud Esaiam, "Cor praecipitantium se intelliget ad sciendum, et lingua balborum velox erit ad loquendum..." (xxxii. 4):

per "praecipitantes se" intelliguntur qui facile arripiunt et credunt illa quae dicuntur, ita quoque falsa; de his dicitur quod "intelligent et scient," hoc est, recipient vera: per "balbos" intelliguntur qui aegre possunt capere vera ecclesiae; quod ex affectione confessuri illa sint, intelligitur per quod "lingua eorum velox erit ad loquendum;" "velox" praedicatur de affectione.

[20] Apud eundem, "Tunc saliet sicut cervus claudus, et cantabit lingua muti, quia erumpent in deserto aquae, et fluvii in planitie deserti" (xxxv. 6):

haec de adventu Domini; et per "claudum" significantur qui in bono sunt sed non genuino, quia in ignorantia veri per quod bonum; quod "saliet sicut cervus" significat quod ei gaudium ex perceptione veri: per "mutum" significantur qui propter ignorantiam veri non possunt confiteri Dominum, nec vera genuina ecclesiae; "cantabit" significat gaudium ex intelligentia veri: quod "erumpent in deserto aquae" significat quod vera aperientur ubi non prius fuerunt; et quod "fluvii in planitie deserti" significat quod ibi intelligentia; "aquae" enim significant vera, ac "fluvii" intelligentiam.

[21] Ex his constare potest quid in sensu spirituali significatur per "surdum aegre loquentem," quem Dominus sanavit, de quo ita apud Marcum, Jesus assumens surdum aegre loquentem, "injecit digitum suum in aures ejus, et exspuens tetigit linguam ejus; et suspiciens in caelum...,dixit ei, Ephathah, hoc est, Aperitor; tunc statim aperti sunt auditus ejus, et solutum est vinculum linguae ejus, et locutus est recte" (vii. 33-35):

quod miracula Domini, quia Divina, omnia involverint et significaverint talia quae caeli et ecclesiae sunt, et quod ideo fuerint sanationes morborum, per quas significatae sunt sanationes vitae spiritualis variae, videatur in Arcanis Caelestibus (n. 7337, 8364, 9032); per "surdum" significantur illi qui non in intellectu veri et inde non in obedientia, et per "aegre loquentem" significantur qui ideo aegre in confessione Domini et veri ecclesiae sunt; per "aures" apertas a Domino significatur perceptio veri et obedientia; et per "linguam," cujus vinculum solutum est a Domino, significatur confessio Domini et veritatum ecclesiae.

[22] Quod apostoli et alii post resurrectionem Domini "locuti sint linguis novis," significabat etiam confessionem Domini et veritatum ecclesiae novae; de qua re ita apud Marcum, Jesus dixit, "Signa credentes haec Sequentur, in nomine meo daemonia ejicient, et linguis loquentur novis" (xvi. 17):

per "ejicere daemonia" significatur removere et rejicere falsa mali; et per "loqui linguis novis" significatur confiteri Dominum et vera ecclesiae ab Ipso: quare Apostolis "visae sunt divisae linguae quasi ignis, quae sederunt apud illos, ac tunc impleti spiritu sancto coeperunt loqui aliis linguis" (Act. Apost. ii. {1}3, 4):

per "ignem" significabatur amor veri, et per quod "impleti spiritu sancto" significabatur receptio Divini Veri a Domino, ac per "linguas novas" confessiones ex amore veri seu zelo; nam, ut supra dictum est, omnia miracula Divina, proinde omnia miracula memorata in Verbo, involvebant et significabant spiritualia et caelestia, hoc est, talia quae sunt ecclesiae et caeli; ex hoc distinguuntur miracula Divina a miraculis non Divinis. Supersedetur plura loca e Verbo afferre, confirmantia quod per "linguas" non intelligantur loquelae in communi sensu, sed confessiones ex veris ecclesiae, et in opposito sensu confessiones ex falsis alicujus religionis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church