475. "Et laverunt stolas suas." - Quod significet remotionem falsorum per illas, constat ex significatione "lavare," quod sit purificare a falsis et malis, proinde removere illa; nam mala et falsa apud hominem, spiritum et angelum non auferuntur, sed removentur, et cum remota sunt apparent sicut ablata (de qua re videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 166, 170): inde per "lavare" significatur removere falsa et sic purificare: et ex significatione "stolarum," quod sint vera tutantia in communi (de qua supra, n. 395); hic autem per "stolas," antequam lavata et dealbata sunt, significantur falsa a quibus [nondum] purificata sunt; nam qui in falsis ex ignorantia sunt, in mundo spirituali apparent primum in vestibus obscuris diversicoloribus, et dum in tentationibus sunt in vestibus squallidis; at cum e tentationibus veniunt, apparent in stolis albis nitentibus secundum purificationem a falsis. Quisque in altera vita vestibus apparet secundum vera et secundum falsa quae apud {1}illum; inde est quod "vestes" significent vera, et in opposito sensu falsa (videatur supra, n. 195, 271): ex his constare potest quid significatur per quod "laverint stolas suas, et dealbaverint illas."
[2] Antiquis temporibus, quando omnia ecclesiae externa erant repraesentativa et significativa spiritualium et caelestium, in usu fuerunt lavationes, et per illas repraesentabantur purificationes a falsis et a malis; causa quod "lavationes" significaverint illas, erat quia "aquae" significabant vera, ac "sordes" falsa et mala, et omnis purificatio a falsis et malis fit per vera; (quod "aquae" significent vera, videatur supra, n. 71;) inde est quod lavationes apud filios Israelis ex mandato institutae fuerint; erat enim apud illos ecclesia repraesentativa, cujus omnia significabant spiritualia, ac "lavationes" purificationes a falsis et malis, et inde regenerationem. Ob illum finem Labrum aeneum positum erat ad ostium Tentorii conventus (Exod. xxx. 18-20);
Et quoque lavacra aenea posita erant extra Templum, unum magnum, quod vocabatur "mare aeneum," et decem minora (1 Reg. vii. 23-39).
[3] Quia "lavationes" talia significabant, ideo cum Aharon et filii ejus inaugurarentur in sacerdotium Jussus est Moses illos lavare aquis ad ostium Tentorii, et sic sanctificare (Exod. xxix. 4; cap. xl. 12: Levit. viii. 6);
sacerdotes enim repraesentabant Dominum quoad Divinum Bonum, sicut reges Ipsum quoad Divinum Verum; proinde sacerdotes etiam repraesentabant sanctitatem Divinam, quae pura est absque naevis: haec repraesentatio inducebatur Aharoni et ejus filiis per lavationem [a] Mose; quare dicitur quod "sic sanctificarentur," tametsi nulla illis sanctitas accessit per lavationem.
[4] Ideo etiam mandatum est ut Aharon et filii ejus lavarent manus et pedes, antequam intrarent in Tentorium conventus, et antequam accederent ad altare ad ministrandum; et dicitur "ne morerentur," et quod id esset illis "statutum saeculi" (Exod. xxx. 18-21; cap. xl. 30, 31);
Et quod Aharon lavaret carnem suam, antequam indueret vestes ministerii (Levit. xvi. 4, 24):
per "lavare manus et pedes" significabatur purificare naturalem hominem, et per "lavare carnem" significabatur purificare spiritualem hominem. Ideo etiam mandatum erat Quod Levitae sanctificarentur per quod aspergerentur aqua expiationis, et per quod transire facerent novaculam super carnem suam, et lavarent vestes suas (Num. viii. 6, 7):
hoc factum est Levitis, quia ministrabant externa ecclesiae sub Aharone et filiis ejus, et purificatio externorum ecclesiae repraesentabatur per aspersionem aquae expiationis, per abrasionem pilorum carnis, et per lavationem vestium.
[5] Praeterea, omnes qui immundi facti sunt per tactum immundorum, etiam lavabant se et vestes; et dicitur quod sic mundi facti fuerint: - Ut Qui comederunt cadaver bestiae mundae, aut discerptum (Levit. xvii. 15, 16);
Qui tetigerit cubile fluxu affecti, et qui sederit super vase super quo ille sederat, aut qui tetigerit carnem ejus (Levit. xv. 5-12);
Quodque leprosus, postquam mundatus est, lavaret vestes, raderet omnem pilum suum, et lavaret se aquis (Levit. xiv. 8, 9);
Immo quod ipsa vasa, quae immunda facta sunt per contactum immundorum, transigerentur per aquas (Levit. xi. 32). (Praeter plura.) Qui credit quod qui laverunt carnem suam aut manus et pedes aut vestes mundati et sanctificati fuerint, hoc est, purificati, quod est ex peccatis, multum fallitur: peccata enim non abluuntur et absterguntur sicut sordes aquis, nec per aquas; sed abluuntur, hoc est, removentur, per vera et per vitam secundum illa: hoc erat quod solum repraesentabatur per lavationes; nam "aquae" significant vera, et vera, dum vivitur secundum illa, purificant hominem.
[6] Quod externa illa nihil ad purificationem a malis et falsis conferant, docet Dominus clare apud Matthaeum, "Vae vobis, Scribae et Pharisaei, hypocritae, quia purgatis exterius poculi et patinae, interiora vero plena sunt rapina et intemperantia: Pharisaee caece, purga prius interius poculi et patinae, ut fiat etiam exterius mundum" (xxiii. {1}25, 26). Similia docet Dominus, cum Judaei et Pharisaei increpabant discipulos Domini quod non lavarent manus antequam comederent; docet enim Quod id non immundum redderet hominem, sed omne malum quod exit ex corde (Matth. xv. 1, 2, 19, 20; Marc. vii. 1-23; Luc. xi. 38, 39):
inde constare potest quod Judaei nusquam sanctificati et mundati fuerint a sordibus spiritualibus, quae sunt mala exeuntia ex corde, per lavationes, quoniam haec mala interius resident; nec in mundo quicquam commune habent cum sordibus quae adhaerent corpori. Dicitur quod "purgandum sit interius poculi et patinae, ut fiat etiam exterius mundum;" non enim mundari potest exterius apud hominem antequam prius mundatum est interius, per interius enim mundatur exterius: per "poculum et patinam" significantur interiora et exteriora hominis, quae recipiunt verum et bonum; est enim poculum continens vini et patina continens cibi, ac per "vinum" significatur verum, et per "cibum" simile quod per "panem," nempe bonum: inde patet quid in sensu spirituali significatur per "Purga prius interius poculi et patinae, ut fiat etiam exterius mundum."
[7] Simile quod Dominus ibi dicit, intelligitur quoque per lavationem pedum discipulorum, de qua ita dicit Petro, apud Johannem, "Qui lotus est, non opus habet nisi ut quoad pedes lavetur, et mundus est totus" (xiii. 10):
"qui lotus est" significat qui interius mundus est; "non opus habet nisi quoad pedes lavetur" significat quod tunc exterius mundandus sit, "pedes" enim significant externum seu naturalem hominem (videatur supra, n. 69). (Sed de hoc arcano videantur plura in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 179, 181; et in Arcanis Caelestibus ubi sequentia illustrata sunt: nempe, Quod uterque homo, tam internus seu spiritualis quam externus seu naturalis, purificandus sit, ut homo purificatus sit, et quod externus per internum, n. 3868, 3870, 3872, 3876, 3877, 3882. Quod internus homo prius purificetur quam externus, quoniam internus est in luce caeli, et externus in luce mundi, n. 3321, 3325, 3469, 3493, 4353, {1}8746, 9325. Quod externus seu naturalis homo a Domino purificetur per internum seu spiritualem, n. 3286, 3288, 3321. Quod homo non purificatus sit, priusquam externus seu naturalis homo etiam purificatus est, n. 8742-8747, 9043, 9046, 9061, {1}9325, 9334. Quod nisi naturalis homo purificatur, spiritualis homo claudatur, n. 6299; et quod sit quoad vera et bona fidei et amoris quasi caecus, n. 3493. 3969.) Internus homo purificatur per scire, intelligere et cogitare vera Verbi, et externus homo per velle et facere illa: ex his nunc patet quomodo intelligenda sunt Domini verba ad Petrum, "Qui lotus est, non opus habet nisi ut quoad pedes lavetur;" tum quomodo intelligenda sunt Domini verba ad Pharisaeos, "Purga prius interius poculi et patinae, ut fiat etiam exterius mundum."
[8] Quod internus homo purificetur per vera quae sunt fidei, et externus per vitam secundum illa, intelligitur etiam per haec Domini verba, "Nisi quis generatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest ingredi in regnum Dei" (Joh. iii. 5):
"aqua" significat vera fidei, et "spiritus" vitam secundum illa.
[9] Ex his nunc constare potest quid "lavare" significat in sequentibus locis: - Apud Ezechielem, "Lavi te aquis, et ablui sanguines a super te, et unxi te oleo" (xvi. 9):
haec de Hierosolyma, per quam significatur ecclesia: purificatio ejus a falsis et a malis significatur per "Lavi te aquis, et ablui sanguines a super te;" "lavare aquis" significat purificare illam per vera, et "abluere sanguines" purificare a falSis et malis; imbuere illam bono amoris significatur per "Unxi te oleo" ("oleum" est bonum amoris).
[10] Apud Esaiam, "Cum laverit Dominus excrementum filiarum Zionis, et sanguines Hierosolymae abluerit e medio ejus, in spiritu judicii et in spiritu expurgationis" (iv. 4):
"lavare excrementum filiarum Zionis" significat purificare a malis amoris sui affectiones illorum qui ab ecclesia caelesti; "excrementum" est malum amoris sui, "filiae" sunt affectiones, "Zion" est ecclesia quae est in amore in Dominum, quae inde vocatur ecclesia caelestis: "abluere sanguines Hierosolymae" significat purificare a falsis mali easdem; "sanguines" sunt falsa mali: "in spiritu judicii et in spiritu expurgationis" significat per intellectum veri et per affectionem veri; " spiritus" est Divinum Verum procedens a Domino, "spiritus judicii" est intellectus veri inde, et "spiritus expurgationis" est affectio veri spiritualis, nam haec expurgat.
[11] Apud Hiobum, "Si lavero me in aquis nivis, et mundavero smegmate manus meas, usque in foveam immerges me, et abominabuntur me vestes meae" (ix. 30, 31):
per haec intelligitur quod si quis purificare se ipsum velit, tametsi per vera et bona quae sunt aut apparent genuina, quod usque se ducat in falsa; "lavare se" est purificare se, "aquae nivis" sunt vera quae sunt aut apparent genuina, "smegma" est bonum a quo, "fovea" est falsum: quod vera inde falsificata existant, intelligitur per "Abominabuntur me vestes meae;" "vestes" sunt vera, quae "abominari illum" dicuntur cum falsificantur; hoc fit dum homo ex propria intelligentia excludit et concludit.
[12] Apud Mosen, "Qui lavit in vino vestimentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum" (Gen. xlix. 11):
haec de Jehuda, per quem ibi intelligitur Dominus quoad Divinum Verum: quod id prorsus purificaverit in Humano suo cum fuit in mundo, significatur per quod "laverit in vino vestimentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum;" "vestimentum" et "velamen" significat Humanum suum, "vinum" et "sanguis uvarum" Divinum Verum. (Sed haec explicata videantur in Arcanis Caelestibus n. 6377, 6378.)
[13] Quod per "lavare" significetur purificare a falsis et malis, constat manifeste apud Esaiam, "Lavate vos et purificate vos, removete malum operum vestrorum a coram oculis meis, cessate malum facere" (i. 16):
quia "lavare" significat removere falsa et mala, ideo dicitur etiam "Removete malum operum vestrorum, cessate malum facere."
[14] Apud Jeremiam, "Ablue a malitia cor tuum, Hierosolyma, ut salveris: quamdiu commorabuntur in medio tui cogitationes iniquitatis tuae?" (iv. 14;) similiter. Apud Davidem, "Lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me;....expiabis me hyssopo et mundabor; lavabis me, et prae nive albus ero" (Ps. li. 4, 9 [B.A. 2, 7]):
hic manifeste "lavare" pro purificare a falsis et malis; nam dicitur "Lava me ab iniquitate et a peccato munda me," et dein, "Lavabis me et prae nive albus ero;" "lavare ab iniquitate" est a falsis, et "a peccato" est a malis, nam "iniquitas" dicitur de falsis et "peccatum" de malis; quia aqua expiationis etiam parabatur ex hyssopo, ideo dicitur, "Expiabis me hyssopo et mundabor."
[15] Apud Jeremiam, "Si laveris te nitro, et {1}multiplicaveris tibi smegma, maculas retinebit iniquitas tua coram Me" (ii. 22):
hic manifeste etiam patet quod lavationes modo repraesentaverint et inde significaverint lavationes spirituales, quae sunt purificationes a falsis et malis; nam dicitur "Tametsi te laveris nitro, et multiplicaveris smegma, usque iniquitas tua retinebit maculas."
[16] Similiter apud Davidem, "Frustra mundavi cor meum, et lavi in innocentia manus meas;...fui plaga affectus omni die, et correptio mea ad auroras" (Ps. lxxiii. 13, 14):
"lavare in innocentia manus" est testari se innocentem et purum esse a malis et falsis, nam lavatio manuum etiam fuit testificatio innocentiae; ut quoque constare potest ex eo, quod Pilatus laverit manus suas, et dixerit, "Innocens sum a sanguine justi hujus" (Matth. xxvii. 24).
[17] Quoniam "lavationes" significabant purificationes a falsis et malis, et quia "caecus" significabat illos qui non vident vera, ac inde in falsis sunt, Ideo Dominus dixit ad caecum, super cujus oculos inunxit lutum ex sputo factum, ut lavaret se in lacu Siloah; qui, postquam lavit se, venit videns (Joh. ix. 6, 7, 11, 15):
per "caecum" hic repraesentabantur illi qui nihil veri possunt videre, quia sensuales, qui modo vident illa quae coram sensibus externis apparent, inde fallacias loco veritatum, ad quas confirmandas etiam applicant sensum litterae Verbi; per "lutum ex sputo" significatur sensuale. verum, quale est pro talibus in Verbo; per "aquas lacus seu piscinae Siloah" significantur vera Verbi, nam omnia usque ad aquas in Hierosolyma significabant; et per "lavare" significatur purificare a fallaciis, quae in se sunt falsa. Inde constare potest quid illa in serie significant; omnia enim miracula et facta Domini, cum fuit in mundo, significabant Divina caelestia et spiritualia, hoc est, talia quae caeli et ecclesiae sunt, et hoc ex causa quia Divina fuerunt, et Divinum semper operatur in ultimis ex primis, et sic in pleno; ultima sunt talia quae in mundo coram oculis apparent. Inde est quod Dominus locutus sit, et quod Verbum conscriptum sit, per talia in Natura quae correspondent.
[18] Simile est cum miraculo facto Naamani leproso ex jussu. Elisaei, de quo ita in Libro Secundo Regum, Naaman ex syria lepra affectus, jussus per nuntium ab Elisaeo, ut lavaret se septem vicibus in Jordane, et reverteretur caro, et mundaretur;....et Naaman tandem "descendit et intinxit se in Jordane septem vicibus,...et tunc restituta est caro ejus, sicut caro pueri parvi, et mundatus est" (v. 10, 14):
per Naamanem leprosum e Syria repraesentabantur et significabantur illi qui falsificant cognitiones veri et boni ex Verbo; "lepra" enim significat falsificationes, et "Syria" cognitiones veri et boni: per "aquas Jordanis" significabantur vera introducentia in ecclesiam, quae sunt cognitiones veri et boni ex Verbo; nam Jordanes fluvius erat primus terminus, per quem intrabatur in terram Canaanem, et per "terram Canaanem" significabatur eccleSia; inde erat quod. "aquae Jordanis" significaverint vera introducentia, quae sunt cognitiones veri et boni ex Verbo primae. Propter hanc significationem "aquarum Jordanis" Naaman jussus est se lavare septem vicibus in illis, per quod significabatur purificatio a falsificatis veris; "septem vices" significant plenarium, et praedicantur de sanctis, qualia sunt vera Divina: quia "septem vices" id significant, ideo dicitur quod "caro ei restituta fuerit sicut caro pueri parvi;" per "carnem restitutam" significatur vita spiritualis, qualis est illis qui per Divina vera regenerantur.
[19] Quoniam per "aquas Jordanis " significabantur vera introducentia in ecclesiam, quae sunt cognitiones veri et boni ex Verbo, et per "lavationem" ibi significabatur purificatio a falsis, et inde reformatio et regeneratio a Domino, ideo instituta est baptizatio, quae primum facta est in Jordane a Johanne (Matth. iii. 11-16; Marc. i. 4-13); per quod significabatur quod initiarentur in cognitiones ex Verbo de Domino, Ipsius adventu, et de salvatione ab Ipso: et quia homo per vera ex Verbo a Domino reformatur et regeneratur, ideo baptizatio a Domino mandata est (Matth. xxviii. 19); nam vera ex Verbo sunt per quae homo reformatur et regeneratur, ac Dominus est qui reformat et regenerat (de qua re videantur plura in Doctrina Novae Hierosolymae, n. {1}202-209).
[20] Dixit Johannes, Quod ille baptizet aqua, at quod Dominus baptizet spiritu sancto et igne (Luc. iii. 16; Joh. i. 33);
per quod intelligitur quod Johannes modo inauguraverit illos in cognitiones e Verbo de Domino, et sic praeparaverit illos ad recipiendum Ipsum, at quod Ipse Dominus hominem regeneret per Divinum Verum et Divinum Bonum procedens ab Ipso; Johannes enim repraesentabat simile quod Elias, nempe Verbum; "aquae" quibus Johannes baptizabat, significabant vera introducentia, quae sunt cognitiones de Domino ex Verbo; "spiritus sanctus" significat Divinum Verum procedens a Domino, et "ignis" significat Divinum Bonum procedens ab Ipso, et "baptizatio" significat regenerationem per Divina vera ex Verbo a Domino.
[21] Quod lavationes in Ecclesiis Antiquis institutae fuerint, et postea loco illarum baptizationes, quae tamen modo ritus repraesentativi et significativi sunt, erat causa, ut caelum conjungeretur cum humano genere, et in specie cum homine ecclesiae; tunc enim caelum conjungitur homini quando homo in ultimis est, hoc est, in talibus quae in mundo quoad naturalem suum hominem, ac in talibus quae in caelo sunt quoad spiritualem suum hominem; aliter non dari potest conjunctio: ob illam causam est quod baptizatio instituta sit, et quoque Sancta Cena; tum quod Verbum conscriptum sit per talia quae in mundo sunt, et quod ei sensus spiritualis insit in quo sunt talia quae in caelo sunt; seu quod sensus litterae Verbi sit naturalis, et in eo sit sensus spiritualis. (Quod Verbum per id conjungat angelos caeli cum hominibus ecclesiae, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 303-310, et in opusculo De Equo Albo a principio ad finem; tum quod Sancta Cena conjungat, [in Doctrina Novae Hierosolymae,] n. 210-222; ita quoque Baptismus.) At qui credit quod Baptismus aliquid ad salvationem hominis conferat, nisi is simul sit in veris ecclesiae et in vita secundum illa; multum fallitur; nam baptizatio est externum, quod absque interno nihil facit ad salvationem, sed facit ubi externum conjunctum est interno. Internum Baptismi est, ut per vera ex Verbo ac per vitam secundum illa a Domino removeantur falsa et mala, et sic homo regeneretur (sicut etiam Dominus docet apud Matthaeum, cap. xxiii. 26, 27, per illa quae supra in hoc articulo explicata sunt).