48. "In regno." Quod significet in ecclesia ubi vera, constat ex significatione "regni" in Verbo, quod sit caelum et ecclesia; quod sit ecclesia quoad Verum, seu ubi vera, est quia per regium Domini significatur Divinum Verum procedens ab Ipso, et inde per "reges" significantur vera (ut ostensum videatur supra, n. 31). Ecclesia quoad verum dicitur, et intelligitur ecclesia quoad vera ex bono. Causa est quia non dantur vera absque bono, vera enim habent vitam ex bono; vera apud hominem qui non in bono est, sunt quidem in se vera, sed non sunt vera in illo (ut pluribus ostensum videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 11-27).
[2] Quod "regnum" in Verbo significet caelum et ecclesiam quoad vera, constat ex pluribus locis in Verbo, quorum aliqua velim afferre: - Ut apud Matthaeum, "Filii regni ejicientur in tenebras exteriores" (viii. 12);
"filii regni" ibi sunt qui ab ecclesia ubi non vera sed falsa regnant. Apud eundem, "Qui audit verbum regni et non attendit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde (ejus); hic est qui juxta viam seminatus est... Ager est mundus, semen (bonum) sunt filii regni" (xiii. 19, 38);
audire "Verbum regni" est vera ecclesiae; et quia "semen" significat Vera, ideo illi qui recipiunt vera dicuntur "filii regni." (Quod "semen" sit verum ecclesiae, videatur n. 3038, 3373, 3671, 10248, 10249.) Apud eundem, Ideo auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum" (xxi. 43);
quod "regnum Dei" ibi significet ecclesiam quoad vera, ita quoque vera ecclesiae, patet, quoniam dicitur quod auferetur eis, "et dabitur genti facienti fructum;" "fructus" est bonum. Apud eundem, In consummatione saeculi "excitabitur gens contra gentem, et regnum contra regnum" (xxiv. (3,) 7);
"consummatio saeculi" est ultimum tempus ecclesiae; "gens contra gentem" est malum contra bonum; et "regnum contra regnum" est falsum contra verum. (Quod "gens" sit bonum ecclesiae, et in opposito sensu malum ibi, videatur n. 1059, 1159, 1258, (1259,) 1260, 1416, 1849, 6005.)
[3] Ex his patet quid per "regnum" intelligitur in Oratione Dominica, "Adveniat regnum tuum, et fiat voluntas tua sicut in caelo etiam in terra Tuum est regnum, potentia et gloria" (Matth. vi. 10, 13);
"Adveniat regnum tuum," significat ut recipiatur verum; "fiat voluntas tua," significat quod recipiatur ab illis qui faciunt voluntatem Dei; "Tuum est regnum, potentia et gloria," significat Divinum Verum a Deo solo; dicitur etiam "potentia et gloria," quia Divino Vero est omnis potentia et gloria (videatur supra, n. (1)33). Ex his videri potest quid significat "regnum Dei" in perplurimis locis in Verbo, quod nempe ecclesiam quoad vera, et quod caelum, ac in supremo sensu Dominum quoad Divinum Humanum: quod in supremo sensu per "regnum" significetur Dominus quoad Divinum Humanum, est quia ab Ipso omne Divinum Verum procedit; et quod per "regnum" significetur caelum, est quia caelum apud angelos non aliunde est quam ex Divino Vero quod procedit a Divino Humano Domini (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 7-12, 78-86, 126-140).