Apocalypse Explained (Tansley) n. 480

Previous Number Next Number See English 

480. [Vers. 16.] "Non esurient amplius neque sitient amplius." - Quod significet quod illis non deficiet bonum et verum, et inde felicitas, constat ex significatione "esurire," quod sit defectus boni, hic itaque "non esurient" quod non erit defectus boni; et ex significatione "Sitire," quod sit defectus veri, hic itaque "non sitient" quod non erit defectus veri. Quod per eadem verba etiam significetur felicitas, est quia omnis felicitas et beatitudo, quae est angelis in caelo, est ex bono et vero quae recipiunt a Domino, et secundum illa, hoc est, secundum illorum receptionem. Quod omnis felicitas caelestis, seu quod omne gaudium caeleste insit affectioni boni et veri, proinde conjugio boni et veri, in quo sunt angeli, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 395-414). Quod "non esurient" significet quod non deficiet illis bonum, est quia per "panem" significatur bonum amoris, et "esurire" dicitur de pane et cibo; et quod "non sitient" significet quod non deficiet illis verum, est quia per "aquam" et "vinum" significatur verum, et "sitire" dicitur de aqua et vino. Inde est quod pluries in Verbo dicatur "esurire et sitire," per quae non intelligitur esuritio et sitis naturalis, sed esuritio et sitis spiritualis, quae sunt deprivatio, defectus et ignorantia cognitionum veri et boni, et simul desiderium ad illas. Quod haec per "esurire et sitire," seu per "famem et sitim" in Verbo significentur, videatur supra (n. 386), ubi plura loca de fame et siti adducta sunt et explicata.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church