Apocalypse Explained (Tansley) n. 494

Previous Number Next Number See English 

494. [Vers. 4.] "Et ascendit fumus suffituum precibus sanctorum de manu angeli coram Deo." - Quod significet conjunctionem omnium cum Domino, constat ex significatione "fumi suffituum," quod sint vera boni spiritualis (de qua sequitur); ex significatione "precum sanctorum," quod sint vera ex bono apud illos qui separandi sunt a malis et salvandi (de qua mox supra, n. 493); et ex significatione "angeli" hujus, quod sit caelum (de qua supra, n. 490); inde "e manu angeli" est medio caelo: et ex significatione "coram Deo," quod sit quod conjuncti Domino (de qua supra, n. 462, 477, 488): exinde, per quod "ascendit fumus suffituum precibus sanctorum de manu angeli coram Deo" significatur conjunctio omnium cum Domino medio caelo. Quod "fumus suffituum" significet vera ex bono spirituali, est quia "thus," ex quo fumus, significabat bonum spirituale, et "ignis," quo accensum erat thus, bonum caeleste; inde "fumus" ex illis ascendens significat verum ex bono, nam ex bono procedit omne verum. Inde fumus factus est repraesentativus; fumus suffitus repraesentativus veri ex bono, qui gratus quia fragrans et suaveolens; nam per "fragrantiam" et "suaveolentiam " significabatur gratum et acceptum (videatur supra, n {1}324 [a]). Simile per "fumum" significatur apud Mosen, Filii Levi "ponent fumum in nasum tuum, et holocaustum super altare tuum" (Deutr. xxxiii. 10):

per "filios Levi" intelliguntur qui in veris boni spiritualis sunt; illa vera significantur per "fumum," et bonum caeleste per "holocaustum." Fumus suffituum etiam vocatur "nubes suffimenti" apud Ezechielem (cap. viii. 11). Inde etiam "fumus" in opposito sensu significat falsum ex malo (Apud Esaiam, cap. xxxiv. 10: apud Joelem, cap. iii. 3 [B.A. ii. 30]: apud Nahum, cap. ii. 14 [B.A. 13]: apud Davidem, Ps. xviii. 9 [B.A. 8]; Ps. xxxvii. 20); quia "ignis," per quem ille fumus, significat malum amoris.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church