Apocalypse Explained (Tansley) n. 503

Previous Number Next Number See English 

503. "Et facta est grando et ignis mixta sanguine." - Quod significet falsum et malum infernale destruens, commixtum veris et bonis Verbi, quibus violentia illata, constat ex significatione "grandinis," quod sit falsum infernale destruens (de qua sequitur); ex significatione "ignis," quod sit malum infernale destruens (de qua etiam sequitur); et ex significatione "sanguinis," quod sit Divinum Verum, hic cui violentia illata, ita Divinum Verum falsificatum, quia dicitur "grando et ignis mixta sanguine." Quod, "sanguis" significet Divinum Verum procedens a Domino, et receptum ab homine, et in opposito sensu destructionem ejus per falsa mali, et sic violentiam ei illatam, videatur supra (n.329).

[2] Quod "grando" et "ignis" significent falsum et malum destruens, est quoque ex apparentiis in mundo spirituali, quando ibi Divinum Verum e caelo defluit, ac influit in sphaeram ubi illi qui in falsis ex malo sunt, et cupiunt destruere vera et bona ecclesiae; tunc apparet illis qui e longinquo stant sicut depluitio grandinis et ignis, ex falsis apud illos sicut depluitio grandinis, et ex malis sicut depluitio ignis: causa est quia Divinum Verum, cum influit in sphaeram ubi falsa et mala sunt, mutatur in simile quod in sphaera; nam omnis influxus mutatur in subjecto recipiente secundum quale ejus, sicut lux solis in subjecta nigra, et calor solis in subjecta putida; ita Divinum Verum, quod est lux caeli, et Divinum Bonum, quod est calor caeli, in subjecta mala, quae sunt spiritus qui in falsis ex malo sunt; exinde est apparentia illa: ex eo est quod "grando" et "ignis" in Verbo talia significent, nam sensus litterae Verbi quoad maximam partem est ex apparentiis in mundo spirituali.

[3] Quod "grando" significet falsum infernale destruens verum ecclesiae, constare potest ex Verbo alibi, ubi destructio veri per "grandinem" describitur: - Ut in Aegypto, cum Pharao non voluit dimittere populum Israelem, de qua re ita apud Mosen, Dixit Moseh ad Pharaonem quod plueret grando gravis valde, qualis non fuerat in Aegypto,... "et erit grando super hominem et super bestiam, et super omnem herbam agri in terra Aegypti. Et extendit Moseh baculum ad caelum, et Jehovah dedit Voces et grandinem; et ambulavit ignis ad terram; et pluere fecit Jehovah grandinem super terram Aegypti, et fuit grando, et ignis simul ambulans in medio grandinis gravis valde....; et percussit grando,.... omne quod in agro, ab homine usque ad bestiam; et omnem herbam agri percussit grando, et omnem arborem agri confregit; tantum in [terra] Goschen, ubi erant filii Israelis, non erat grando:.... et linum et hordeum percussum est, quia hordeum spica maturescens, et linum culmus: et triticum et zea non percussa sunt,quia abdita illa" (Exod. ix. 18-35):

similia per "grandinem in Aegypto" significantur, quae per "grandinem" hic in Apocalypsi; quare etiam plura similia dicuntur; ut quod "grando et ignis simul ambulaverint," quod "percussa sit herba agri et confractae arbores:" quod plura similia hic memorentur, est quia similia per plagas Aegypti significantur quae per plagas in Apocalypsi factas dum septem angeli clanxerunt; per "Aegyptios" enim significabantur mere naturales homines, per "filios Israelis" spirituales homines, per "plagas Aegypti" illae mutationes quae praecedunt ante ultimum judicium, similiter ut hic in Apocalypsi; nam per immersionem Pharaonis et Aegyptiorum in Mare Suph repraesentabatur ultimum judicium et damnatio. Inde nunc est quod per "grandinem" et "ignem" ibi etiam significentur falsa et mala destruentia ecclesiam. (Sed illa videantur explicata in Arcanis Caelestibus n, 7553-7619.)

[4] Simile itaque significatur per "grandinem" et "prunas" seu ignem, apud Davidem, "Percussit grandine vitem eorum, et sycomoros eorum grandine gravi, et conclusit grandine bestiam eorum, et pecora eorum prunis: misit in eos excandescentiam irae suae,.... immissionem angelorum malorum" (Ps. {1}lxxviii. 47-49):

quia "grando" significat falsum destruens vera ecclesiae, ideo dicitur "Percussit grandine vitem eorum, et sycomoros grandine gravi;" nam per "vitem" significatur verum spirituale ecclesiae, et per "sycomorum" verum naturale ejus: et quia per "prunas" seu ignem significatur amor mali et ejus ardor destruendi bona ecclesiae, ideo dicitur Conclusit grandine bestiam eorum, et pecora eorum prunis;" per "bestiam" et "pecora" significantur affectiones malae seu cupiditates ex amore malo oriundae, et per "prunas" seu ignem cupiditas et ardor destruendi: per "immissionem angelorum malorum " significatur falsum mali ex inferno.

[5] Apud eundem, "Dedit pluVias eorum grandinem, ignem flammarum in terra eorum, et percussit vitem eorum et ficum eorum, et confregit arborem termini eorum" (Ps. cv. 32, 33):

etiam haec de "grandine Aegypti," per quam significatur falsum infernale destruens vera ecclesiae; et per "vitem" et "ficum" hic quoque similia significantur quae supra per "vitem" et "sycomoros;" per "vitem " verum spirituale, et per "ficum" verum naturale, utrumque ecclesiae: et per "arborem" significantur perceptiones et cognitiones veri et boni.

[6] Simile per "grandinem" etiam significatur apud Josuam, cum pugnavit contra quinque reges Emorraeorum, de quibus ita, "Factum est, cum fugerent" reges "coram Israele, illi in descensu Bethchoronis, et Jehovah projecit super eos lapides grandinis magnos e caelis ad Asekam....; et plures mortui sunt ex lapidibus grandinis quam quos occiderunt filii Israelis gladio" (Jos. x. 11):

quoniam historica Verbi aeque repraesentativa sunt, ac sensum internum continent, ac prophetica, ideo etiam quae memorantur de quinque regibus Emorraeorum, et de pugna filiorum Israelis cum illis per "gentes" enim e terra Canaane expulsas significabantur mali qui e regno Domini ejiciendi; et per "filios Israelis" illi quibus daretur regnum possidendum; nam per "terram Canaanem" significabatur caelum et ecclesia, ita regnum Domini: inde per "quinque reges Emorraeorum" significabantur illi qui in falsis mali sunt, ac volunt destruere vera boni ecclesiae; propterea factum est quod illi per "lapides grandinis e caelo occiderentur." hoc est, per suamet falsa mali destruerentur et perirent; nam mali per sua mala et falsa, per quae destruere volunt vera et bona ecclesiae, ipsi pereunt.

[7] Apud Davidem, "A splendore ante Ipsum nubes Ejus transiverunt, grandine et prunis ignis; tonavit in caelis Jehovah, et Altissimus dedit vocem suam,grandinem et prunas ignis: et misit tela sua, et dispersit illos, et fulmina multa, et conturbavit illos" (Ps. xviii. 13-15 [B.A. 12-14]):

hic per "grandinem" et "ignem" similia significantur quae per "grandinem" et "ignem" hic in Apocalypsi, nempe falsa et mala destruentia vera et bona ecclesiae: quod dicatur quod illa "a Jehovah," est quia Divinum Verum descendens e caelo vertitur in falsa infernalia apud malos, ut supra dictum est; ex qua conversione existunt plures apparentiae, sicut quod defluat grando et ignis, cum tamen haec non e caelo a Domino, sed ab illis qui in falsis mali sunt, qui convertunt influxum Divini Veri et Boni in falsum mali. Datum etiam est mihi conversiones illas appercipere, quando Divinum Verum e caelo in aliquod infernum defluxit; vertebatur in via successive in falsum mali, quale fuit apud illos; prorsus sicut calor solis dum cadit in stercorea, et lux solis in subjecta quae radios ejus vertunt in tetros colores; aut sicut lux et calor solis in terris putidis paludinosis producit herbas noxias quae nutriunt serpentes, at in terris bonis producit arbores et gramina, quae nutriunt homines et utiles bestias; lux et calor solis non in causa sunt quod in putidis terris producantur tales effectus, sed sunt ipsae quae tales, et tamen effectus illi adscribi possunt solis igni et aestui. Ex his constare potest ex qua origine apparet grando et ignis in mundo spirituali, et unde quod dicatur quod "Jehovah pluere faciat illa," cum tamen a Jehovah non nisi quam bonum; et quando Jehovah, hoc est, Dominus, fortem reddit influxum, non est ut perdat malos, sed ut eripiat ac tutetur bonos; conjungit enim sic bonos Sibi arctius et interius, et inde separantur a malis, ac mali pereunt; nam si non separarentur mali, perirent boni, ac interiret caelum angelicum.

[8] Similia per "grandinem" et per "pluviam grandinis" significantur in sequentibus locis: - Apud Esaiam, "Vae coronae superbiae, ebriis Ephraimi;.... ecce fortis et robustus Dominus, sicut inundatio grandinis, procella caedis" (xxviii. 1, 2);

apud eundem, "Evertet grando refugium mendacii et latibulum aquae inundabunt" (xxviii. 17);

apud eundem, "Tunc audiri faciet Jehovah gloriam vocis suae, et quietem brachium Ejus videre faciet, in indignatione irae et flamma ignis comedentis, dispersione et inundatione, et lapide grandinis" (xxx. 30, 31);

apud eundem, "Grandinabit, donec descenderit silva, et cum humilitate humiliaverit se urbs" (xxxii. 19);

apud Ezechielem, "Disceptabo cum" Gogo "peste et sanguine, et pluviam inundantem et lapides grandinis, ignem et sulphur faciam pluere super eum" (xxxviii. 22);

in Apocalypsi, "Tunc apertum est templum Dei in caelo, et visa est arca foederis in templo Ejus, et facta sunt fulgura et voces et tonitrua, et terrae motus, et grando magna" (xi. 19);

et alibi, "Grando magna quasi talenti pondo descendit e caelo super homines; quare blasphemarunt homines Deum prae plaga grandinis, quia magna erat plaga ejus valde ( [Apoc.] xvi. 21).

[9] Inde illi qui in falsis mali sunt, vocantur "lapides grandinis" apud Ezechielem, "Dic ad incrustantes ineptum quod cadet; fiet pluvia inundans, qua vos,lapides grandinis, cadent" (xiii. 11):

per "incrustantes ineptum" significantur qui falsa confirmant, ut extrinsecus appareant sicut vera; illi dicuntur "lapides grandinis," quia sic destruunt vera; dispersio talium falsorum significatur per "pluviam inundantem."

[10] Apud Hiobum, "Num venisti ad thesauros nivis, et thesauros grandinis vidisti? Quae inhibeo in tempus... proelii et belli; quae via qua diffunditur lux?" (xxxviii. 22-24:) quaeritur Hiob a Jehovah de pluribus num illa sciat; sed illa de quibus quaeritur, significant talia quae caeli et ecclesiae sunt; et per "Num venisti ad thesauros nivis, et vidisti thesauros grandinis?" significatur num sciat unde deprivatio veri et destructio ejus per falsa mali, quae in mundo spirituali apparet sicut lapsus nivis et grandinis e caelis ibi; quod talia appareant quando mali dispergendi, significatur per "quae inhibeo in tempus proelii et belli;" inde etiam dicitur, "quae via qua diffunditur lux," per quod significatur quo progressu verum insinuatur ("lux" est verum).

[11] Quod "grando" significet falsum mali, ac "pluvia grandinis" destructionem veri, est quia grando in se frigida est, et non sustinet calorem caeli, ac "frigidum" significat deprivationem boni amoris, et "calor" in caelo angelico est bonum amoris (videatur in opere De Caelo et Inferno n. 126-140); tum quia "lapides" in Verbo significant vera, ac in opposito sensu falsa, et grando magna apparet consistere sicut ex lapidibus e caelo dejectis, qui destruunt messes et herbas agri, tum etiam animalia minora, sicut forent lapides; inde etiam dicitur "lapis grandinis." (Quod "lapides" in Verbo significent vera, ac in opposito sensu falsa, videatur in Arcanis Caelestibus n. 640, 1298, 3720, 6426, 8609, 10376.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church