505. "Et missa in terram." - Quod significet progressionem versus inferiora, ubi etiam mali, constat ex significatione "mitti in terram," nempe "grando et ignis mixta sanguine," quae facta sunt per quod "primus angelus clanxit," quod sit progredi versus inferiora, ubi consociati erant mali, cum quibus etiam aliqui boni. Quod significetur progressio versus inferiora, est quia mutationes et desolationes, quae significantur per quod "tertia pars arborum" ac quod "omne gramen viride" combusta sint, factae sunt progressive versus inferiora, ubi erant mali, ut supra memoratum est. Quod per "terram" hic intelligantur inferiora, est quia illa visa sunt Johanni quando in spiritu fuit, ita quando in mundo spirituali; nam spiritus hominis, dum visus ei apertus est, videt illa quae in mundo spirituali sunt; et ibi sunt montes, colles, valles; supra montibus et collibus ibi sunt caeli angelici, in vallibus autem infra sunt illi qui nondum in caelum sublati sunt; super illis itaque nunc erant mali mixti bonis; quare valles illae, quae infra montes et colles erant, hic intelliguntur per "terram:" inde per "mitti in terram" significatur e caelis versus inferiora. At cum montes, colles, valles, simul sumpti vocantur terra, tunc per "terram" significatur eccleSia ibi.