Apocalypse Explained (Tansley) n. 514

Previous Number Next Number See English 

514. "Et tertia pars navium periit." - Quod significet quod etiam omnes cognitiones ex Verbo, et ex doctrinis inde, constat ex significatione "tertiae partis," quod sit omne, hic omnes, quia dicitur de cognitionibus veri et boni; et ex significatione "navium," quod sint cognitiones veri et boni, tum doctrinalia; quod "naves" illa significent, est quia illae ferunt opes super mare pro negotiatione, et per "opes" in Verbo significantur cognitiones veri et boni, quae etiam sunt doctrinalia. Per "naves" in sensu stricto, in quo continens intelligitur, significatur Verbum et doctrina e Verbo, quia Verbum et inde doctrina continent cognitiones veri et boni, sicut naves continent opes; et "negotiari," quod imprimis fit per naves, significat comparare sibi cognitiones et illas communicare aliis: at dum contenta intelliguntur pro continente, per "naves" significantur cognitiones ex Verbo, et ex doctrina e Verbo.

[2] Quod "naves" talia significent, constare potest a locis in Verbo ubi nominantur: - Ut apud Ezechielem, Tyre, "in corde maris termini tui; architecti tui perfecerunt pulchritudinem tuam; ex abietibus e Senire aedificarunt tibi omnes tabulas, cedrum e Libano sumpserunt ad faciendum malum pro te; e quercubus e Baschane fecerunt remos tuos, asserem tuum fecerunt ebore; filiam gressuum ex insulis Kitthim:.... habitatores Sidonis et Arvadi fuerunt remiges tui: sapientes tui, Tyre, fuerunt in te, fuerunt naucleri tui: seniores Gebalis et sapientes ejus fuerunt in te, confirmantes fissuram tuam; omnes naves maris et nautae earum fuerunt in te, ad negotiandum negotiationem tuam:.... naves Tharschischi, turmae tuae in mercatu tuo, unde impleta es et honorata valde in corde marium" (xxvii. 4-6, 8, 9, 25):

agitur in eo capite de Tyro: et quia per "Tyrum" significantur cognitiones veri et boni, ideo agitur de negotiatione ejus, et de variis mercibus quibus ditata est; per "negotiationem" enim ejus cum variis mercibus, quibus ditata est, significatur comparatio cognitionum illarum, et inde opulentia spiritualis; hic itaque describitur navis cum omni ejus apparatu, ut quoad tabulas, remos, malum, quoad naucleros, remiges et nautas, et in antecedentibus et conSequentibus quoad merces. Quid autem singula in spirituali sensu significant, prolixum foret hic describere; satis est quod inde constare posSit quod "navis" significet doctrinam ex Verbo, et quod "tabulae," "remi," "malus" significent varia ex quibus doctrina; quodque illi qui docent, ducunt et regunt, intelligantur per "gubernatorem, "naucleros," "remiges" et "nautas," et ipsa doctrinalia per "merces" ejus, et comparatio opum et divitiarum spiritualium, quae sunt cognitiones veri et boni per quas sapientia, per "negotiationem:" quare dicitur, "Sapientes tui, Tyre, fuerunt in te, fuerunt naucleri tui:"

[3] et in capite sequente, ubi etiam agitur de Tyro, "Ecce sapiens tu prae Daniele, ullum occultum non absconderunt tibi; in sapientia tua et in intelligentia tua feceras tibi opes, et feceras aurum et argentum in thesauris tuis; per multitudinem sapientiae tuae in negotiatione tua feceras tibi opes" (Ezech. xxviii. 3-5):

ex quibus patet quod per "Tyrum" et ejus "negotiationes" intelligantur cognitiones veri et boni per quas sapientia; quid alioqui foret tam multa dicere de mercibus ejus et de mercatura ejus, si non intelligerentur spiritualia? (Quod per "Tyrum" intelligatur ecclesia quoad cognitiones veri et boni, et inde cognitiones veri et boni quae ecclesiae, videatur in Arcanis Caelestibus n. 1201,)

[4] Agitur postea in eodem capite de vastatione ecclesiae quoad cognitiones veri et boni, quae etiam his verbis describitur, "Ad vocem clamoris nauclerorum tuorum contremiscent suburbana, et descendent ex navibus tuis omnes tenentes remum: omnes naucleri maris.... clamabunt super te amare" (cap. xxvii. [28,] 29, 30):

per "naucleros" significantur sapientes per cognitiones ex Verbo; per "tenentes remum" significantur intelligentes; vastatio sapientiae et intelligentiae significatur per "vocem clamoris nauclerorum," et per quod "descendent ex navibus tenentes remum."

[5] Quod per "naves" in Verbo intelligantur cognitiones veri et boni, et quoque doctrinalia ex Verbo, dum per "naves" intelliguntur opes, ita contenta pro continente, constat adhuc ex his locis: - Apud Esaiam, "Ejulate, naves Tharschischi, quia devastata est Tyrus;.... silent habitatores insulae, mercator Sidonis transiens mare, impleverunt te: ejulate, naves Tharschischi, quia devastatum est munimentum vestrum" (xxiii. 1, 2, 14):

per "naves Tharschischi" intelliguntur doctrinalia ex Verbo; nam illae naves apportarunt aurum et argentum, per quae significantur bona et vera, et illorum cognitiones ex Verbo; et quia per "Tyrum" significatur ecclesia quoad cognitiones veri et boni, hic illa vastata, inde dicitur, "Ejulate, naves Tharschischi, quia vastata est Tyrus:" per "habitatores insulae" intelliguntur qui in bonis vitae sunt secundum doctrinalia sua; per "mercatores Sidonis" significantur qui in veris ex Verbo, de quibus dicitur quod "impleverint te;" per "munimentum vestrum" significatur doctrina ex Verbo tutans, et per "devastatum illud" significatur quod non ejus perceptio, et inde non verum; nam similia doctrinalia ex Verbo absque perceptione spirituali non sunt vera, quia per ideas non justas de illis falsificata sunt.

[6] Apud eundem, "Mihi insulae confident, et naves Tharschischi in principio, ad adducendum filios tuos e longinquo, argentum et aurum eorum cum illis" (lx. 9):

quod per "naves Tharschischi in principio" intelligantur cognitiones veri et boni, quales sunt illis in principio qui reformantur, videatur supra (n, 406 [c]), ubi illa explicata sunt: naves Tharschischi enim in principio ferebant aurum et argentum in magna copia, per quae significantur bona vitae et vera doctrinae.

[7] De navibus Tharschischi legitur in Libro Primo Regnum, "Navem fecit Salomo in Ezion Jeber quae apud Eloth juxta litus Maris Suph in terra Edomi; et misit Chiramus.... servos suos, viros navium, gnaros maris, cum servis Salomonis; venerunt in Ophirem, et sumpserunt aurum quadringenta et viginti talenta, quae adduxerunt ad Regem Salomonem" (ix. 26-28);

et dein "Navis Tharschisch erat regi in mari cum navi Chirami; semel ternis annis veniebat navis Tharschisch, portans aurum et argentum, ebora, et simias et pavones" (x. {1}22);

et postea in eodem libro, Rex "Jehoschaphath fecit naves Tharschisch, ut abirent in Ophirem ob aurum; sed non abiverunt, nam fractae sunt naves in Ezion Jeber" (xxii. 49 [B.A. 48]):

quamvis haec historica sunt, usque continent sensum spiritualem aeque ac prophetica: quod "naves factae sint in Ezion Jeber ad litus Maris Suph in terra Edomi" significabat scientias naturalis hominis, nam illae in se continent et quasi portant opes spirituales, sicut naves opes mundanas; "mare" enim "Suph," et "terra Edomi" ubi Ezion Jeber, erat ultimus terminus terrae Canaanis; et per "ultimos terminos terrae Canaanis" significantur ultima ecclesiae, quae sunt scientiae comprehendentes cognitiones veri et boni: per "aurum" et "argentum" significantur bona et vera ecclesiae internae; per "ebora," "simias," et "pavones" significantur vera et bona ecclesiae externae: per scientias intelliguntur scientiae quales fuerunt antiquis, nempe scientiae correspondentiarum, repraesentationum, influxuum, ac de caelo et inferno; quae imprimis comprehendebant cognitiones veri et boni ecclesiae, ac illis inserviebant: per "Chiramum" significantur gentes quae extra ecclesiam, apud quas etiam sunt. cognitiones boni et veri: per quod "naves" sub rege Jehoschaphath "fractae sint" significat devastationem ecclesiae quoad vera et bona ejus.

[8] Ex his constare potest quid in specie significatur per "naves Tharschischi" in praecedentibus; et quoque apud Davidem, "Per ventum orientalem confringes naves Tharschisch" (Ps. xlviii. 8 [B.A. 7]):

per "ventum orientalem" significatur devastatio et desolatio; nam per ventum qui ab oriente venit in mundo spirituali domicilia malorum evertuntur funditus, ac ipsi cum thesauris, in quibus cor suum posuerunt, ejiciuntur in inferna (de quo vento videatur in opusculo De Ultimo Judicio, n. 61): per "naves Tharschisch" hic significantur doctrinalia falsa.

[9] Et apud Esaiam, "Dies Jehovae Zebaoth.... super omnes cedros Libani atlas et elatas; et super omnes quercus Baschanis; et super omnes montes altos, et super omnes colles elatos; et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum; et super omnes naves Tharschisch; et super omnes imagines desiderii; ut destruatur superbia hominis, et humilietur altitudo virorum, et exaltetur Jehovah solus in die illo" (ii. 12-17):

per "diem Jehovae" intelligitur adventus Domini, quando ultimum judicium a Domino peractum fuit. (Quod hoc a Domino peractum sit quando in mundo fuit, videatur in opusculo De Ultimo Judicio, n. 46.) Recensentur hic super quos intra ecclesiam judicium factum est: per "cedros Libani altas et elatas" significantur qui ex propria intelligentia se jactant, et per "quercus Baschanis" qui ex scientia; nam "cedri" in Verbo dicuntur de rationali homine, et "quercus" de naturali, ac rationali homini est intelligentia, et naturali homini scientia: per "montes altos et colles elatos" significantur qui in amore sui et in amore mundi sunt (videatur supra, n. 405 [g]): per "turrim excelsam," "et murum munitum," significantur principia falsi confirmata, ita quoque illi qui in iis sunt per "naves Tharschisch," et per "imagines desiderii," significantur doctrinalia falsa faventia jucundis amorum terrestrium: destructio fastus ex propria intelligentia et scientia, intelligitur per "ut destruatur superbia hominis, et [humilietur] altitudo virorum;" quod omnis intelligentia et scientia sit a Domino, significatur per "ut exaltetur Jehovah solus in die illo." Creditur quod scientia sit ex homine; sed scientia quatenus inservit intelligentiae, in qua est perceptio veri, est a solo Domino.

[10] Apud Esaiam, In Zione et Hierosolyma "magnificus Jehovah nobis, locus fluviorum, fluminis, latitudinis spatiorum; non ibit in eo navis remi, et navis magnifica non transibit eum" (xxxiii. 11):

per "Zionem" et "Hierosolymam" intelligitur ecclesia Domini, per "Zionem" ecclesia ubi regnat bonum amoris, et per "Hierosolymam" ubi verum doctrinae; ibi dicitur "Jehovah magnificus" quando homines ecclesiae tales sunt ut sint receptiones Divini Boni et Veri a Domino: et vocatur Zion et Hierosolyma "locus fluviorum, fluminis, et latitudinis spatiorum," quando omnis illorum sapientia et intelligentia ac bonum et verum sunt a Domino; "fluvii" significant sapientiam, "flumen" intelligentiam, "latitudo spatiorum" vera ex bono in multitudine et extensione: "non ibit in eo navis remi, et navis magnifica non transibit eum," significat quod non in ecclesia erit intelligentia et sapientia ex proprio; "navis remi" est intelligentia ex proprio, quia ducitur ab hominibus per remos; et "navis magnifica" est sapientia ex proprio, quia homo ex illa gloriatur et superbit; "navis" enim significat intelligentiam et sapientiam quando vadit in mari et transit, sic enim est in cursu vehens suas opes: quod hic non intelligatur navis, patet, quia dicitur de Zione et Hierosolyma.

[11] Apud Davidem, "Multa sunt opera tua, Jehovah;.... hoc mare magnum et latum spatiis, ibi reptile cui non numerus, animalia parva cum magnis; ibi naves eunt; leviathan quem formasti ad ludendum in eo: omnia Te exspectant, ut des cibum eorum in tempore suo" (Ps. civ. 24-27):

hic non intelligitur mare, nec intelliguntur reptilia, animalia, leviathan seu balaena, ac naves, sed talia quae sunt apud homines ecclesiae; hi enim "exspectant Jehovam:" per "mare magnum et latum" significatur externus seu naturalis homo, qui recipit bona et vera scientifice; "magnum" dicitur de bono ibi, et "latum" de vero ibi: per "reptilia" significantur scientifica viva; per "animalia magna et parva" cognitiones boni et veri omnis generis, superiores et inferiores, ac in communi et in specie (ut in articulo mox superiori, n. 513): per "naves" intelliguntur doctrinalia: per "leviathanem" seu "balaenam" omnia naturalis hominis in complexu, qui dicitur "ludere in mari" ex jucundo sciendi et inde sapiendi. Quia homo ex illis afficitur desiderio sciendi et intelligendi, dicitur," Omnia Te exspectant, ut des cibum eorum in tempore;" "exspectare" significat desiderare, et "cibus" scientiam et intelligentiam; homo enim ex se non desiderat illas, sed ex illis quae apud illum a Domino, proinde illa apud hominem, tametsi apparet sicut homo ex se.

[12] Apud eundem, "Qui descendunt in mare in navibus, facientes opus in aquis multis, ipsi viderunt opera Jehovae, et mirabilia Ipsius in profundo" (Ps. cvii. 23, 24):

"Qui descendunt in mare [in] navibus, facientes opus in aquis multis," significat illos qui intense student doctrinae veri ex Verbo; "illi viderunt opera Jehovae, et mirabilia Ipsius in profundo," significat quod illi intelligant vera et bona caeli et ecclesiae, et abdita eorum; "opera Jehovae" sunt omnia Verbi quae perficiunt hominem, quae omnia se referunt ad verum et bonum; et "mirabilia in profundo" sunt abdita intelligentiae et sapientiae.

[13] Apud Esaiam, "Sic dixit Jehovah Redemptor {1}vester, Sanctus Israelis, Propter Vos misi in Babelem, et dejiciam omnes vectes, et Chaldaeos, quorum in navibus clamor" (xliii. 14):

haec de liberatione fidelium ab oppressione illorum qui vastant ecclesiam; per "Babelem" intelliguntur qui illam vastant, et vastant per id quod detineant omnes a cognitionibus veri et boni, dicentes quod ipsi sciant, et quod ipsis credendum, cum tamen nihil veri sciunt; sic tenentes alios secum in densa ignorantia, ac avertentes a cultu Domini ob finem ut ipsi colantur: "dejicere eorum vectes," significat eorum principia falsi, et falsa devastantia vera; "vectes" sunt principia falsi, et "Chaldaei" sunt qui per falsa devastant; per "Babelem" enim intelliguntur qui per mala destruunt bona, et per "Chaldaeos" qui per falsa destruunt vera: "quorum in navibus clamor" significat destructionem doctrinalium illorum.

[14] Haec destructio per "naves" etiam describitur in Apocalypsi, "Una hora devastatae sunt tantae divitiae. Omnis etiam gubernator, et omnis qui super navibus versatur, et nautae, et omnes qui in mari negotiantur, e longinquo steterunt,.... et injecerunt pulverem in capita sua, et clamabant flentes et plangentes, dicentesque, Vae, vae, urbs magna" Babylon, "in qua divites facti sunt omnes qui habent naves in mari, ex pretiositate ejus, quia una hora devastata est" (xviii. [16,] 17, 19);

sed haec ulterius explicata videantur in sequentibus. Apud Danielem, "Tandem in tempore finis collidet cum eo rex meridiei: ideo quasi procella irruet in eum rex septentrionis, cum curru et cum equitibus, et cum navibus multis; venietque in terram, et inundabit et penetrabit" (xi. 40):

"tempus finis" significat tempus ultimum ecclesiae, quando non verum quia non bonum; per "regem meridiei" intelligitur verum in luce, quod est verum ex bono; per "regem septentrionis" intelligitur non verum quia non bonum, proinde falsum; nam ubi non verum est, ibi est falsum, avertit enim homo se tunc e caelo ad mundum, et a Domino ad semet; et ex mundo et ex semet, quando nihil e caelo a Domino, non influit nisi falsum ex malo. Pugnae inter bonum ex vero et inter falsum ex malo ultimis ecclesiae temporibus describuntur in eo capite per pugnas inter regem meridiei et regem septentrionis; quod falsa tunc irruent et destruent vera, intelligitur per quod "rex septentrionis irruet in regem meridiei curru, equitibus, et cum navibus multis;" per "currum" intelligitur doctrina falsi, per "equites" ratiocinationes inde, per "naves" omnis generis falsa et falsificationes veri; quod "veniet in terram, et inundabit et penetrabit," significat quod falsa destruent omnia ecclesiae tam exteriora quam interiora ejus.

[15] Apud Mosen, "Reducet te Jehovah in Aegyptum in navibus, per viam de qua dixi tibi, Non addes amplius videre illam, ubi vendemini hostibus vestris in servos et ancillas, nec tamen emptor" (Deutr. xxviii. 68):

agitur ibi de ecclesiae desolatione quoad verum, si non vivitur secundum praecepta Domini in Verbo; "filii Israelis," ad quos haec dicta sunt, repraesentabant et inde significabant ecclesiam ubi Verbum et inde vera doctrinae, ita spirituales homines; "Aegyptii" autem mere naturales: quod "Jehovah reducet eos in Aegyptum in navibus" significat quod futuri mere naturales per doctrinalia falsi; "naves" sunt doctrinalia falsi: per "viam de qua dixi tibi, Non addes amplius videre eam," significat a spirituali homine in mere naturalem; nam homo ecclesiae a naturali homine fit spiritualis, at cum non vivit secundum praecepta ex Verbo, a spirituali homine fit mere naturalis: "ubi vendemini hostibus vestris in servos et ancillas" significat quod falsa et mala dominatura sint; "nec tamen emptor" significat prorsus viles.

[16] Apud Hiobum, "Dies mei veloces fuerunt prae currente; fugerunt, non viderunt bonum; praeteriverunt cum navibus desiderii, sicut aquila volat ad cibum" (ix. 25, 26):

"naves desiderii," cum quibus dies praeteriverunt, significant affectiones et jucunditates naturales omnis generis, quae solum mundi sunt et corporis; quae quia prae spiritualibus appetuntur et hauriuntur, dicitur "sicut aquila volat ad cibum."

[17] Apud Mosen, "Sebulon ad portum marium habitabit, et is ad portum navium, et latus ejus super ad Sidonem" (Gen. xlix. 13):

"Sebulon" significat conjunctionem boni et veri; "ad portum marium habitabit" significat vitam veri; "et is ad portum navium" significat secundum doctrinalia ex Verbo; "latus ejus super ad Sidonem" significat extensionem ab una parte ad cognitiones boni. (Sed haec explicata videantur in Arcanis Caelestibus n. 6382-6386.)

[18] Apud eundem, "Tunc naves ex loco Kitthaeorum, et affligent Aschurem, et affligent Eberum; sed tamen etiam hic ad intereuntem" (Num. xxiv. {1}24);

hoc in prophetia Bileami: per "naves e loco Kitthaeorum" significantur cognitiones veri et boni, quae fuerunt illis qui ab Antiqua Ecclesia; per "Aschurem" quem affligent, significantur ratiocinationes ex falsis; et per "Eberum," quem etiam affligent, significantur externa cultus, qualia fuerunt apud filios Jacobi; vastatio eorum quoad verum et bonum, significatur per "etiam hic ad intereuntem."

[19] In Libro Judicum, "Gilead, in transitu Jordanis habitas; et Dan cur timebit naves?" (v. 17:) per "Gilead" intelligitur simile quod per Menassen, et per "Menassen" significatur bonum naturalis hominis; et quia tribus Menassis non una pugnavit contra hostes cum Debora et Barako, dicitur "Gilead, in transitu Jordanis habitas," per quod significatur, Cur vivis solum in externis quae sunt naturalis hominis? Externum ecclesiae significabatur per regiones trans Jordanem, ac internum ejus per regiones intra Jordanem; externum ecclesiae est apud illos qui plus naturales sunt quam spirituales: et quia tribus Danis nec fuit in pugna cum hostibus una cum Debora et Barako, dicitur "Dan cur timebit naves?" per quod significatur, Cur non repellit falsitates et doctrinalia falsi?

[20] Sicut omnia in Veteri Testamenti sensum spiritualem in se continent, ita quoque omnia in Novo Testamento quae apud Evangelistas et in Apocalypsi; omnia etiam verba Domini, et quoque facta et miracula, significant Divina caelestia, ex causa quia Dominus ex Divino locutus est, et ex Divino operatus est opera et miracula; ita ex primis per ultima, et sic in pleno. Exinde constare potest quod significativum fuerit quod Dominus docuerit ex navigiis; quod elegerit quosdam discipulos ex navibus cum piscabantur; quod Dominus ad navigium, in quo erant discipuli, ambulaverit super mari, et inde compescuerit ventum. De docente Domino ex navigio, ita legitur apud Evangelistas, "Jesus.... sedit juxta mare; et congregatae sunt ad ipsum turbae multae, adeo ut Ipse in navem ingressus sederet, et universa turba in litore staret; et locutus est illis multa in parabolis" (Matth. xiii. 1, 2, seq.; Marc. iv. 1, 2, seq.);

et alibi, [Factum est cum] Jesus "stans ad litus Genezareth,.... ut videret duo navigia stantia ad lacum;.... tunc ingressus est in unum navigiorum, quod Simonis erat, et rogavit illum ut a terra abduceret paululum: et consedit et docuit e navigio turbam" (Luc. v. 1-9):

singulis his etiam sensus spiritualis inest; tum quod "consederit juxta mare," et "ad litus Genezareth," tum quod "ingressus in navem Simonis, et inde multa docuerit." Hoc factum est, quia per "mare," et per "lacum Genezareth," cum de Domino, significantur cognitiones veri et boni in omni complexu; et per "navem Simonis," doctrinalia fidei; inde quod "ex navi docuerit" significabat quod ex doctrina.

[21] De eo, quod Dominus ad navigium in quo erant discipuli ambulaverit super mari, ita legitur apud Evangelistas, "Erat navis" (in qua discipuli Domini fuerunt) afflictata a vento in medio maris....; in quarta vigilia noctis pervenit ad eos Jesus ambulans super mari. ....Et dixit Petrus,.... Jube me ad Te venire super aquis: dixit, Veni; quare descendens Petrus ambulavit, super aquis, ut veniret ad Jesum; sed extimuit incipiens demergi:.... Jesus extendens manum apprehendit eum, et dixit, Exiguae fidei homo, quare dubitabas? Et cum {1}ingressi in navem quievit ventus; et qui in navi erant adoraverunt Ipsum, dicentes, Vere Filius Dei Tu es" (Matth. xiv. 24-33; Marc. vi. 48-52):

et alibi, "Cum vespera facta est, descenderunt discipuli ad mare, et postquam ingressi sunt in navigium, venerunt trans mare in Kapernaum, et tenebrae jam factae, sed non venit ad illos Jesus; et mare vento magno spirante commotum est: provecti quasi stadia viginti quinque ad triginta, vident Jesum ambulantem super mari, et prope navigium factum, et ideo extimuerunt: Ipse vero dixit, Ego sum, ne timete: et voluerunt accipere" Jesum "in navigium, sed statim navigium erat apud terram, ad quam tendebant" (Joh. vi. {2}16-21, seq.):

singula etiam hic significant Divina spiritualia, quae tamen non apparent in littera; sicut mare, ambulatio Domini super illo, quarta vigilia qua venit ad discipulos, tum navis, quod in illam ingressus Jesus, et quod inde compescuerit ventum et fluctus maris, praeter reliqua: spiritualia autem, quae significant, non hic opus est singillatim exponere; solum quod "mare" significet ultimum caeli et ecclesiae, quoniam in ultimis terminis caelorum sunt maria; "ambulatio Domini super mari," significabat praesentiam et influxum Domini etiam in illa, et inde illis qui in ultimis caeli vita ex Divino; vita illorum ex Divino repraesentabatur per "ambulationem Domini super mari;" ac illorum fides obscura et vacillans repraesentabatur per quod "Petrus ambulans super mari inceperit demergi," sed apprehensus a Domino salvatus; "ambulare" etiam in Verbo significat vivere: quod hoc factum sit "in quarta vigilia," significabat primum statum ecclesiae, quando diluculum est et instat mane, tunc enim incipit bonum agere per verum, et tunc est adventus Domini: quod "mare interea vento commotum fuerit," et quod Dominus "compescuerit illum," significat statum vitae naturalem qui praecedit, qui status est impacificus et quasi tempestuosus; at quando status proximus matutino est, qui est primus status ecclesiae apud hominem, quia Dominus tunc praesens est in bono amoris, fit tranquillum mentis.

[22] Simile quoque significatur per "sedationem venti et fluctuum maris" a Domino, de qua etiam apud Evangelistas, "Conscendente" Jesu "in navem, secuti ipsum discipuli Ipsius; sed ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navis contegeretur a fluctibus; Ipse vero dormiebat. Accedentes itaque discipuli expergefecerunt Ipsum, dicentes, Domine, serva nos, perimus;.... tunc erexit Se et reprehendit ventum...., et facta est tranquillitas magna" (Matth. viii. 23-26; Marc. iv. 36-40; Luc. viii. {1}23, 24):

per hoc repraesentabatur status hominum ecclesiae, quando in naturali sunt, et nondum in spirituali; in quo statu affectiones naturales, quae sunt variae cupiditates oriundae ex amoribus sui et mundi, assurgunt, et varios animi motus sistunt. In eo statu apparet Dominus sicut absens; haec absentia apparens significatur per quod "Dominus dormiret;" at cum e statu naturali in spiritualem veniunt, tunc cessant illi motus, et fit tranquillum mentis; nam motus intempesti naturalis hominis sedantur a Domino, quando spiritualis mens aperitur, et Dominus per illum influit in naturalem. Quoniam affectiones quae sunt amoris sui et mundi, et inde cogitationes et ratiocinationes, sunt ex inferno, sunt enim omnis generis concupiscentiae quae in naturalem hominem inde exsurgunt, ideo illae quoque per "ventum" et per "fluctus maris," et ipsum infernum per "mare," in sensu spirituali significantur;

[23] quod etiam constare potest ex eo, quod dicatur quod "Dominus reprehenderit ventum;" et apud Marcum, "Jesus expergefactus increpavit ventum, et dixit mari, Sile et obmutesce; et quievit ventus, et facta est tranquillitas magna" (iv. 39):

hoc ad ventum et ad mare non dici potuit, nisi per illa intellexerit infernum, unde motus intempesti animi ex variis cupiditatibus exsurgunt. Quod "maria" etiam significent inferna, videatur supra (n. 342 [c]).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church