Apocalypse Explained (Tansley) n. 520

Previous Number Next Number See English 

520. "Et facta est tertia pars [aquarum] absinthium." - Quod significet quod tale factum sit omne verum in intellectu et in doctrina, constat ex significatione "tertiae partis," quod sit omne; hic omne verum in intellectu et in doctrina, quia dicitur de "fluviis" et de "fontibus aquarum," per quos significatur intellectus veri et doctrina ex Verbo; (quod "tertia pars" significet omne, videatur supra, n. 506;) et ex significatione "absinthii," quod sit verum mixtum falso mali (de qua in mox superiore articulo): ex his constare potest quod per "facta est tertia pars absinthium," significetur quod omne verum in intellectu et in doctrina mixtum sit falso mali. Tunc verum miscetur falso mali, quando mala vitae, quae sunt adulteria, scortationes, neces, odia varii generis, inimicitiae, injustitiae propter lucra, furta et latrocinia astuta et clandestina, astus, doli, et similia, per sensum litterae Verbi confirmantur; similiter falsa religionis ab illis qui in amore sui, et inde in fastu propriae intelligentiae sunt. Quod tunc vera misceantur falsis mali, est quia omnia Verbi sunt vera, sed cum applicantur et deducuntur ad confirmanda mala vitae et principia religionis falsa, tunc commiscentur vera Verbi falsis mali; per quod ipsa vera non amplius fiunt vera, sed vera falsificata, quae in se sunt falsa. Vera sensus litterae Verbi, ut permaneant vera, applicanda sunt ad confirmandum bona vitae, et ad confirmandum principia vera religionis; si ex illa applicatione ut fine detrahuntur et abducuntur, non sunt vera amplius, quoniam non est aliqua perceptio veri in illis. Ex bono venit perceptio veri, non autem ex malo:

[2] est enim in singulis Verbi conjugium veri et boni; quare si veris Verbi non inest bonum a percipiente, sunt vera absque sua consorte, et possunt ad quascunque cupiditates malas et ad quaecunque principia falsa applicari, et sic fieri falsa mali. Ita falsificantur vera Verbi ab omnibus illis qui in fastu propriae intelligentiae sunt ex amore sui; intus enim regnant omnis generis mala ex amore sui, et omnis generis falsa ex fastu propriae intelligentiae inde; sed extra in loquela et praedicatione sunt vera ex Verbo, quae sonant coram illis qui in simplici bono sunt ut vera, sed intus apud loquentem seu praedicantem scatent omnis generis falsis. Verum Verbi apud illos est sicut vas purum et nitidum, in quo sunt: aquae spurcae, quae non transparent per vas coram illis qui in simplici bono sunt, sed manifeste coram angelis caeli.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church