531. "Vae, vae, vae habitantibus super terra et reliquis vocibus tubae trium angelorum futurorum clangere." - Quod significet gravem lamentationem super mutationes status ecclesiae in fine ejus propter aversionem a bono et vero et inde damnationem, constat ex significatione "vae," quod sit lamentatio super aversione a bono et vero et inde damnatione; et quia ter dicitur "vae," quod sit gravis lamentatio (de qua sequitur); ex significatione "habitantium super terra," quod sint qui ab ecclesia ("terra" est ecclesia, videatur supra, n. 29. 304, 417); et ex significatione "vocum tubae trium angelorum futurorum clangere," quod sint mutationes status ecclesiae, nam per quod "angeli tubis clanxerint," significantur mutationes ex influxu e caelo (videatur supra, n. 502); quod per "tres" significetur completum usque ad finem, videbitur in sequente articulo. Ex his constare potest quod per "Vae, vae, vae habitantibus super terra ex vocibus tubae trium angelorum futurorum clangere," significetur gravis lamentatio super mutationes status ecclesiae in fine ejus propter aversionem a bono et vero ac inde damnationem.
[2] Quod "vae" significet lamentationem super calamitate, periculo, aerumna, pernicie, constare potest a locis in Verbo ubi effertur; hic autem super aversione a bono et vero et inde damnatione, nam de his in sequentibus agitur; et quia aversiones a bono et vero ingravescunt successive in ecclesia usque ad finem ejus, ideo ter dicitur, quodvis pro qualibet successiva illgravescentia mali; ut constare potest a sequentibus, ubi dicitur, "Vae primum praeteriit, ecce venient adhuc duo vae post haec" (Apoc. ix. 12);
ac postea, "Vae secundum praeteriit, ecce vae tertium venit cito" (Apoc. xi. 14).
[3] Quod "vae" in Verbo significet lamentationem super variis accidentibus, imprimis super malis quae devastant ecclesiam, constare potest a pluribus locis ibi: Ut apud Matthaeum, "Vae vobis, Scribae et Pharisaei, hypocritae" (xxiii. 13, 14, 15, 16, 23, 25, 27, 29);
apud Lucam, "Vae homini illi per quem filius hominis proditur" (xxii. 22);
apud eundem, "Vae ei per quem" scandala "veniunt" (xvii. 1);
apud Esaiam, "Vae adjungentibus domum domui,...." (v. 8);
"Vae surgentibus mane sub auroram siceram persequuntur" (Vers. 11);
"Vae attrahentibus iniquitatem...." (vers. 18);
"Vae dicentibus de malo bonum" (vers. 20);
"Vae sapientibus in oculis suis" (vers. 21);
"Vae heroibus ad potandum vinum" (vers. 22);
et alibi pluries (Ut apud Esai. cap. iii. 11; cap. x. 1; cap. xvii. 12; cap. xviii. 1; cap. xxix. 1, 15: cap. xxx. 1; cap. xxxi. 1; cap. xxxiii. 1; cap. xlv. 9, 10; etc.: Jerem. {1}xxii. 13: Ezech. {2}xiii. 3: Apoc. xviii. 16, 19).