534. [Vers. 1.] "Et quintus angelus clanxit." - Quod significet influxum e caelo manifestantem statum ecclesiae, quod plane immutatus sit, constat ex significatione "clangere tuba, quod sit influxus e caelo, et mutatio status ecclesiae (de qua supra, n. 502 [a]); hic quod status ecclesiae plane immutatus sit, quia de tribus his ultimis vicibus, quibus clangerent angeli, mox supra dictum est, "Vae, vae, vae habitantibus super terra ex reliquis {2}vocibus tubae trium angelorum futurorum clangere." Immutatio quae in nunc sequentibus describitur, est quod omne verum deperditum sit, et quod falsum, quod loco ejus, aperuerit inferna, unde falsa effluunt.