546. "Nisi homines solos, quicunque non haberent sigillum Dei in frontibus suis." - Quod significet quod modo intellectum veri et perceptionem boni apud illos qui non in veris ex bono a Domino sunt, constat ex significatione "hominis," quod sit affectio veri et inde intelligentia et sapientia (de qua supra, n 280), hic intellectus veri et perceptio boni (de qua sequitur); et ex significatione "sigillum Dei habere in frontibus," quod sit in veris ex bono esse a Domino (de qua supra, n. 427).
[2] Quod per "hominem" significetur intellectus veri et perceptio boni, est quia homo est homo ex illis; quare cum dicitur in Verbo "homo," in sensu spirituali intelligitur id ex quo homo est homo, hoc enim est spirituale ejus. Sunt homini binae facultates, in quibus omnis ejus vita consistit, intellectus et voluntas; qualis itaque est ei intellectus et voluntas, talis est homo. Si ei est intellectus veri et voluntas boni, est vere homo, nam verum et bonum sunt a Domino, et a Domino Solo est quod homo sit homo (ut constare potest ex illis quae in opere De Caelo et Inferno, n. 59-102, ostensa sunt) at si ei non intellectus veri et voluntas boni est, sed loco veri falsum, et loco boni malum, tunc quidem vocatur homo, sed usque non est homo; nisi solum ex eo, quod ei facultas intelligendi verum et percipiendi bonum sit (de qua facultate in sequenti articulo). Ex his constare potest quod per "homines" in Verbo intelligantur illa ex quibus sunt homines; hic itaque intellectus veri et perceptio boni.
[3] Quod intellectus veri et perceptio boni hic per "homines" intelligantur, constare potest ex eo, quod dicatur de locustis quod "homines laederent," et "non gramen terrae, viride, et arbores," et per "locustam" significatur ultimum vitae hominis quod vocatur sensuale: hoc quando in persuasione falsi est, cum legit aut audit Verbum, usque non laedit seu damno afficit aliquid Verbi in sensu ejus litterae, nam hoc pro naturali sensuali homine est; hoc credit, tametsi applicat ad confirmandum sua falsa: sed laedit et damno afficit intellectum veri et perceptionem boni; nam sensualis homo non cogitationem suam Supra sensum litterae Verbi potest elevare; si conatur elevare, vel labitur in falsum, vel perit ei fides persuasiva de Verbo. Ex his nunc sciri potest quid intelligitur per illa verba, quod locustae "non laederent gramen terrae, nec ullum viride, neque ullam arborem, nisi homines Solos quicunque non haberent sigillum Dei in frontibus suis."