Apocalypse Explained (Tansley) n. 55

Previous Number Next Number See English 

55. "Et audivi post me vocem magnam tanquam tubae." - Quod significet perceptionem manifestam Divini Veri e caelo revelandi, constat ex significatione "audire," quod sit percipere et obedire (de qua n. 2542, 3869, 4653, 5017, 7216, 8361, 8990, 9311, 9397); ex significatione "post me," quod sit manifeste (de qua sequitur); ex significatione "vocis," cum e caelo, quod sit Divinum Verum (de qua n. 219, 220, 3563, 6971, 8813, 8914); et ex significatione "tubae," quod sit id e caelo revelandum (de qua etiam sequitur). Quod "post me" significet manifeste, est quia illa quae influunt e caelo in affectionem hominis influunt in occipitium ejus, et sic veniunt in manifestam ejus perceptionem: nam quae intrant in affectionem, manifeste percipiuntur; est enim omnis vita perceptionis inde; at quae influunt immediate in cogitationem e caelo, influunt in regionem supra frontispicium (de quo influxu videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 251). Inde patet quid significat quod audiverit post se, et dein quod conversus sit videre vocem quae loquebatur cum illo. Quod "tuba" seu "buccina" significet Divinum Verum e caelo revelandum, est quia ita aliquoties auditur Divinum Verum cum defluit a Domino per caelos apud hominem; augetur enim in descensu, et sic influit; sed ita auditur solum in initio apud illos per quos revelandum est Divinum Verum in ultimo sensu, qui est repraesentativus interiorum; sed postea auditur sicut vox humana. Ex his patet unde est quod "vox tubae" seu "buccinae" significet Divinum Verum e caelo revelandum.

[2] Qui scit quod "buccina" seu "tuba" significet Divinum Verum e caelo, is intelligere potest plura loca in Verbo, ubi illae nominantur: - Ut apud Matthaeum, "Mittet angelos cum tubae voce magna, et congregabunt electos ex quatuor ventis" (xxiv. 31);

apud Esaiam, "Omnes habitatores orbis et incolae terrae, quando tolletur signum montium, aspicite; et cum clangetur tuba, audite" (xviii. 3);

apud Jeremiam, "Proclamate tuba in terra,... erigite signum Zionem versus... Quousque videbo signum audiam vocem tubae? quoniam stolidus meus filii stulti illi, et non intelligentes illi" (iv. 5, 6, 21(, 22)):

apud eundem, "Constitui super Vos speculatores, attendite ad vocem tubae; sed dixerunt, Non attendemus; quare audite gentes" (vi. 17, 18);

apud Ezechielem, "Vocem tubae audivit, nec sibi tamen cavit; sanguis ejus super illo erit; quod si is cavisset, animam suam eripuisset" (xxxiii. 5);

apud Hoscheam, "Ad palatum tuum buccina,... quia transgressi sunt foedus meum, et contra legem meam praevaricati sunt" (viii. 1);

apud Sachariam, "Dominus Jehovih tuba clanget, et procedet in procellis meridiei" (ix. 14);

apud Davidem, "Ascendit Deus cum clangore, et Jehovah cum voce tubae" (Psalm. xlvii. 6 (B. A. 5));

et quoque in Apocalypsi (cap. iv. 1; cap. viii. 2, 7, 8, 13; cap. ix. 1, 13, 14; cap. x. 7; cap. xviii. 22). Quia "tuba" significavit Divinum Verum, ideo cum Divinum Verum primo revelandum erat coram populo Israelitico, Voces tubae e monte sinai auditae sunt (Exod. xix. 16). Et ideo clangere tuba apud illos repraesentativum factum est, Cum convocarentur, cumque proficiscerentur, et quoque in solennitatibus, in principiis mensium, ad holocausta et sacrificia eucharistica (Num. x. 1-10);

Et quoque tubis clanxerunt cum proelium gesserunt contra Midianitas (Num. xxxi. 6);

Et cum ceperunt urbem Jericho (Josuae vi. 4-20);

bella enim et proelia significabant pugnas spirituales, quae sunt veri contra falsum, et falsi contra verum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church