Apocalypse Explained (Tansley) n. 551

Previous Number Next Number See English 

551. "Et cupient mori et fugiet mors ab illis." - Quod significet quod velint perdere facultatem percipiendi bonum, quae est vitae spiritualis, sed incassum, constat ex significatione "mori," quod hic sit perdere facultatem percipiendi bonum (de qua sequitur); et ex significatione "fugiet mors ab illis," quod sit quod non possint perdere, ita quod incassum velint. Quod hic per "mori" significetur perdere facultatem percipiendi bonum, ac quod supra per "mori" significetur perdere facultatem intelligendi verum, est quia binae vitae cuivis homini sunt, vita intellectus et vita voluntatis; vita intellectus est facultas intelligendi verum, ac vita voluntatis est facultas percipiendi bonum; inde "mors" est deprivatio unius et alterius. Quod "mors" in primo loco significet deprivationem facultatis intelligendi verum, et in secundo loco deprivationem facultatis percipiendi bonum, est quia in praecedentibus de utraque illa vita actum est, et quia in Verbo ubi agitur de vero etiam agitur de bono, propter conjugium boni et veri in singulis ejus (de qua re videatur supra, n. 238, 288 [b], 484); inde constare potest quod hic per "mortem" significetur deprivatio facultatis percipiendi bonum: ex illa causa est quod paene similia bis dicantur, et quoque "quaerere mortem" praedicatur de illis quae intellectus sunt, et "cupere mortem" de illis quae voluntatis sunt. Quia vita spiritualiS homini propria in binis illis facultatibus consistit, ideo etiam significatur quod vitam spiritualem velint perdere. Data etiam est cuivis homini facultas percipiendi bonum, sicut est data facultas intelligendi verum; nam verum amat bonum, et bonum amat verum, et ideo continuo volunt conjungi, et conjunguntur sicut voluntas et intellectus, aut sicut affectio et cogitatio. Quando conjuncta sunt, tunc intellectus cogitat verum ex affectione cogitandi illud, et tunc intellectus videt illud, et voluntas percipit illud. Percipere verum ex affectione voluntatis est percipere bonum; vertitur enim verum in bonum dum homo vult seu afficitur illo, hoc est, dum amat illud, ex causa quia omne quod amatur vocatur bonum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church