Apocalypse Explained (Tansley) n. 553

Previous Number Next Number See English 

553. "Et super capitibus illarum sicut coronae similes auro." - Quod significet quod appareant sibi cum ratiocinantur sicut sapientes et victores, constat ex significatione "capitis," quod sit sapientia et intelligentia (de qua sequitur); et ex significatione "coronae ex auro," quod sit victoriae praemium (de qua supra, n. 358). Quod "corona similis auro" significet victoriae praemium, est quia reges antiquis temporibus, quando in pugnis cum hostibus fuerunt, gerebant coronas ex auro super capitibus suis, praeter plura insignia quae tunc fuerunt regibus: causa erat quia reges repraesentabant Dominum quoad Divinum Verum, et Divinum Verum pugnat ex Divino Bono; hoc itaque repraesentabatur per coronam ex auro, et ipsa sapientia et intelligentia per caput super quo corona. Inde fuerunt coronae martyribus; hi enim, contra falsa ex malo quae ex inferno, ex Divino Vero pugnarunt, et victores evaserunt, quia usque ad mortem, quam nec timuerunt. Ex his constare potest quod per "super capitibus sicut coronae similes auro" significetur quod illi, qui sensuales homines sunt, ex persuasione falsi in qua sunt, appareant sibi Sicut sapientes et victores.

[2] Quoniam describuntur locustae quoad capita, quoad facies, quoad pectora super quae thoraces, et quoad caudas, et quoad capillos et dentes, interest scire quid per "capita" eorum significatur, et dein quid per reliqua. Per "caput" in Verbo significatur sapientia et intelligentia, quia resident in illo; at quando agitur de illis qui non in aliqua sapientia et intelligentia sunt, quia in falsis ex malo sunt, tunc per "caput" significatur stultitia et insania, ex causa quia falsa et mala sunt ibi et inde: hic autem, ubi agitur de illis qui sensuales sunt et in persuasione falsi, per "caput" proprie significatur stultitia et insania; nam illi vident falsa sicut Vera, ac mala sicut bona, sunt enim perpetuo in visionibus ex fallaciis: inde est quod de illis dicatur quod "super capitibus eorum essent sicut coronae similes auro, et facies sicut facies hominum," et plura quae sequuntur, quae omnia fuerunt apparentiae ex phantasia apud illos; quare dicitur "sicut" coronae, et "similes" auro; unde patet quod apparentiae illae non essent apparentiae reales sed fallaces. Apparentiae enim omnes quae in caelis existunt sunt reales, quia sunt correspondentiae; interiora enim quae sunt affectionum et inde cogitationum apud angelos, dum tranSeunt ad visum oculorum illorum, induuntur formis quales apparent in caelis; et quia visibiles sunt vocantur apparentiae, et dicuntur correspondentiae, et sunt reales quia ex creatione. Aliter autem apparentiae in quibusdam infernis, ubi sunt illi qui in persuasionibus falsi ex malo sunt; ex persuasionibus illis existunt visiones phantasticae, in quibus intus nihil reale est; quare etiam evanescunt, dum modo radius e luce caeli influit: tales apparentiae sunt quae de "locustis" hic memorantur. (Ast de apparentiis in mundo spirituali, tam realibus quam non realibus, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. {1}170-176; ut et supra, in explicatione, n. 369, 395 [a].)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church